Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 508 - 607 of 939 • previousnext

s-508 boves, quorum beneficio panem manducamus;
s-509 Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre;
s-510 Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit:
s-511 flagellum et cultrum accepit;
s-512 uvam passam et mel Atticum.
s-513 offlam et tabulas accepit.
s-514 murem cum rana alligata fascemque betae accepit.
s-515 Diu risimus:
s-516 Tu enim beatior es et convivare melius soles.
s-517 Non mehercules soleo cito fervere, sed in molle carne vermes nascuntur.
s-518 Ridet.
s-519 Quid habet quod rideat?
s-520 Numquid pater fetum emit lamna?
s-521 Eques Romanus es:
s-522 et ego regis filius.
s-523 Quare ergo servivisti?
s-524 Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim.
s-525 Homo inter homines sum, capite aperto ambulo;
s-526 assem aerarium nemini debeo;
s-527 constitutum habui nunquam;
s-528 nemo mihi in foro dixit redde quod debes.
s-529 Glebulas emi, lamellulas paravi;
s-530 viginti ventres pasco et canem;
s-531 contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret;
s-532 mille denarios pro capite solvi;
s-533 spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam.
s-534 Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias?
s-535 In alio peduclum vides, in te ricinum non vides.
s-536 Tibi soli ridiclei videmur;
s-537 placemus illi.
s-538 Tu beatior es:
s-539 bis prande, bis cena.
s-540 Ego fidem meam malo quam thesauros.
s-541 Annis quadraginta servivi;
s-542 nemo tamen sciit, utrum servus essem an liber.
s-543 Et puer capillatus in hanc coloniam veni;
s-544 Et habebam in domo, qui mihi pedem opponerent hac illac;
s-545 tamengenio illius gratias enatavi.
s-546 Haec sunt vera athla;
s-547 Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum etiam indecenter effudit.
s-548 Io Saturnalia, rogo, mensis december est?
s-549 Quando vicesimam numerasti?
s-550 Nescit quid faciat, crucis offla, corvorum cibaria.
s-551 Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono;
s-552 alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem.
s-553 Bene nos habemus, at isti nugae, qui tibi non imperant.
s-554 Vix me teneo, nec sum natura caldicerebrius, sed cum coepi, matrem meam dupundii non facio.
s-555 Curabo, longe tibi sit comula ista besalis et dominus dupunduarius.
s-556 Recte, venies sub dentem:
s-557 aut ego non me novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas.
s-558 exi, defero lamnam.
s-559 Iam scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis.
s-560 Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non movetur;
s-561 qui de nobis crescit et minor fit.
s-562 Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella.
s-563 Ergo aut tace aut meliorem noli molestare, qui te natum non putat;
s-564 Eamus in forum et pecunias mutuemur:
s-565 iam scies hoc ferrum fidem habere.
s-566 Vah, bella res est volpis uda.
s-567 cave, circumspicias;
s-568 cave, maiorem maledicas.
s-569 Aut numera mapalia:
s-570 Sanguen illi fervet, tu melior esto.
s-571 Semper in hac re qui vincitur, vincit.
s-572 Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit.
s-573 Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
s-574 Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt.
s-575 Horum soror erat Helena.
s-576 Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit.
s-577 Ita nunc Homeros dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini.
s-578 Vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem.
s-579 Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius aliquis descenderet.
s-580 Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus, expectantes quid novi de caelo nuntiaretur.
s-581 Ecce autem diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant.
s-582 Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit.
s-583 Nos etiam veram imaginem ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire.
s-584 nescio quid nunc taces nec muttis.
s-585 Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant.
s-586 Viderint:
s-587 narrabo tamen:
s-588 quid enim mihi aufert, qui ridet?
s-589 nune Gavillae domus est.
s-590 Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis:
s-591 Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum;
s-592 fecit assem, semissem habui;
s-593 Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit.
s-594 Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat.
s-595 Erat autem miles, fortis tanquam Orcus.
s-596 Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tanquam meridie.
s-597 Venimus intra monimenta:
s-598 Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit.
s-599 ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio.
s-600 Qui mori timore nisi ego?
s-601 Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, done ad villam amicae meae pervenirem.
s-602 Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et ' Si ante ' inquit ' venisses, saltem nobis adiutasses;
s-603 lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit.
s-604 Nec tamen derisit, etiam si fugit;
s-605 Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus curabat.
s-606 Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses.
s-607 Viderint alii quid de hoc exopinissent;

Text viewDownload CoNNL-U