s-504
| Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem. |
s-505
| ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo. |
s-506
| Ego puto medicum et nummularium: |
s-507
| nummularius, qui per argentum aes videt. |
s-508
| boves, quorum beneficio panem manducamus; |
s-509
| Apes enim ego divinas bestias puto, quae mel vomunt, etiam si dicuntur illud a Iove afferre; |
s-510
| Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit: |
s-511
| flagellum et cultrum accepit; |
s-512
| uvam passam et mel Atticum. |
s-513
| offlam et tabulas accepit. |
s-514
| murem cum rana alligata fascemque betae accepit. |
s-515
| Diu risimus: |
s-516
| Tu enim beatior es et convivare melius soles. |
s-517
| Non mehercules soleo cito fervere, sed in molle carne vermes nascuntur. |
s-518
| Ridet. |
s-519
| Quid habet quod rideat? |
s-520
| Numquid pater fetum emit lamna? |
s-521
| Eques Romanus es: |
s-522
| et ego regis filius. |
s-523
| Quare ergo servivisti? |
s-524
| Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. |
s-525
| Homo inter homines sum, capite aperto ambulo; |
s-526
| assem aerarium nemini debeo; |
s-527
| constitutum habui nunquam; |
s-528
| nemo mihi in foro dixit redde quod debes. |
s-529
| Glebulas emi, lamellulas paravi; |
s-530
| viginti ventres pasco et canem; |
s-531
| contubernalem meam redemi, ne quis in sinu illius manus tergeret; |
s-532
| mille denarios pro capite solvi; |
s-533
| spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. |
s-534
| Tu autem tam laboriosus es, ut post te non respicias? |
s-535
| In alio peduclum vides, in te ricinum non vides. |
s-536
| Tibi soli ridiclei videmur; |
s-537
| placemus illi. |
s-538
| Tu beatior es: |
s-539
| bis prande, bis cena. |
s-540
| Ego fidem meam malo quam thesauros. |
s-541
| Annis quadraginta servivi; |
s-542
| nemo tamen sciit, utrum servus essem an liber. |
s-543
| Et puer capillatus in hanc coloniam veni; |
s-544
| Et habebam in domo, qui mihi pedem opponerent hac illac; |
s-545
| tamengenio illius gratias enatavi. |
s-546
| Haec sunt vera athla; |
s-547
| Post hoc dictum Giton, qui ad pedes stabat, risum iam diu compressum etiam indecenter effudit. |
s-548
| Io Saturnalia, rogo, mensis december est? |
s-549
| Quando vicesimam numerasti? |
s-550
| Nescit quid faciat, crucis offla, corvorum cibaria. |
s-551
| Ita satur pane fiam, ut ego istud conliberto meo dono; |
s-552
| alioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. |
s-553
| Bene nos habemus, at isti nugae, qui tibi non imperant. |
s-554
| Vix me teneo, nec sum natura caldicerebrius, sed cum coepi, matrem meam dupundii non facio. |
s-555
| Curabo, longe tibi sit comula ista besalis et dominus dupunduarius. |
s-556
| Recte, venies sub dentem: |
s-557
| aut ego non me novi, aut non deridebis, licet barbam auream habeas. |
s-558
| exi, defero lamnam. |
s-559
| Iam scies patrem tuum mercedes perdidisse, quamvis et rhetoricam scis. |
s-560
| Dicam tibi, qui de nobis currit et de loco non movetur; |
s-561
| qui de nobis crescit et minor fit. |
s-562
| Curris, stupes, satagis, tanquam mus in matella. |
s-563
| Ergo aut tace aut meliorem noli molestare, qui te natum non putat; |
s-564
| Eamus in forum et pecunias mutuemur: |
s-565
| iam scies hoc ferrum fidem habere. |
s-566
| Vah, bella res est volpis uda. |
s-567
| cave, circumspicias; |
s-568
| cave, maiorem maledicas. |
s-569
| Aut numera mapalia: |
s-570
| Sanguen illi fervet, tu melior esto. |
s-571
| Semper in hac re qui vincitur, vincit. |
s-572
| Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit. |
s-573
| Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum. |
s-574
| Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. |
s-575
| Horum soror erat Helena. |
s-576
| Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. |
s-577
| Ita nunc Homeros dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini. |
s-578
| Vicit scilicet et Iphigeniam, filiam suam, Achilli dedit uxorem. |
s-579
| Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius aliquis descenderet. |
s-580
| Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus, expectantes quid novi de caelo nuntiaretur. |
s-581
| Ecce autem diductis lacunaribus subito circulus ingens, de cupa videlicet grandi excussus, demittitur, cuius per totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. |
s-582
| Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit. |
s-583
| Nos etiam veram imaginem ipsius Trimalchionis, cum iam omnes basiarent, erubuimus praeterire. |
s-584
| nescio quid nunc taces nec muttis. |
s-585
| Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant. |
s-586
| Viderint: |
s-587
| narrabo tamen: |
s-588
| quid enim mihi aufert, qui ridet? |
s-589
| nune Gavillae domus est. |
s-590
| Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: |
s-591
| Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; |
s-592
| fecit assem, semissem habui; |
s-593
| Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. |
s-594
| Nactus ego occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat. |
s-595
| Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. |
s-596
| Apoculamus nos circa gallicinia, luna lucebat tanquam meridie. |
s-597
| Venimus intra monimenta: |
s-598
| Deinde ut respexi ad comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. |
s-599
| ut mentiar, nullius patrimonium tanti facio. |
s-600
| Qui mori timore nisi ego? |
s-601
| Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, done ad villam amicae meae pervenirem. |
s-602
| Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et ' Si ante ' inquit ' venisses, saltem nobis adiutasses; |
s-603
| lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit. |