Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 403 - 502 of 939 • previousnext

s-403 Ut quadringenta impendat, non sentiet patrimonium illius, et sempiterno nominabitur.
s-404 Videbis populi rixam inter zelotypos et amasiunculos.
s-405 Glyco autem, sestertiarius homo, dispensatorem ad bestias dedit.
s-406 Hoc est se ipsum traducere.
s-407 Magis illa matella digna fuit quam taurus iactaret.
s-408 Sed qui asinum non potest, stratum caedit.
s-409 Quid autem Glyco putabat Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam?
s-410 Ille milvo volanti poterat ungues resecare;
s-411 colubra restem non parit.
s-412 Glyco, Glyco dedit suas;
s-413 itaque quamdiu vixerit, habebit stigmam, nec illam nisi Orcus delebit.
s-414 Sed sibi quisque peccat.
s-415 Quod si hoc fecerit, eripiat Norbano totum favorem.
s-416 Scias oportet plenis velis hunc vinciturum.
s-417 Et revera, quid ille nobis boni fecit?
s-418 Dedit gladiatores sestertiarios iam decrepitos, quos si sufflasses, cecidissent;
s-419 iam meliores bestiarios vidi.
s-420 et ego tibi plodo.
s-421 Computa, et tibi plus do quam accepi.
s-422 Manus manum lavat.
s-423 Videris mihi, Agamemnon, dicere:
s-424 Non es nostrae fasciae, et ideo pauperorum verba derides.
s-425 Scimus te prae litteras fatuum esse.
s-426 aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras?
s-427 Inveniemus quod manducemus, pullum, ova:
s-428 inveniemus ergo unde saturi fiamus.
s-429 Et iam tibi discipulus crescit cicaro meus.
s-430 Iam quattuor partis dicit;
s-431 si vixerit, habebis ad latus servulum.
s-432 Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est.
s-433 Ego illi iam tres cardeles occidi, et dixi quod mustella comedit.
s-434 Invenit tamen alias nenias, et libentissime pingit.
s-435 Itaque feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis, contentus est.
s-436 Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad domusionem aliquid de iure gustare.
s-437 Habet haec res panem.
s-438 Quod si resilient, destinavi illum artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus.
s-439 Ideo illi cotidie clamo:
s-440 Vides Phileronem causidicum:
s-441 si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret.
s-442 Modo, modo collo suocircumferebat onera venalia, nunc etiam adversus Norbanum se extendit.
s-443 Eiusmodi fabulae vibrabant, cum Trimalchio intravit et detersa fronte unguento manus lavit spatioque minimo interposito ' Ignoscite mihi ' inquit ' amici, multis iam diebus venter mihi non respondit.
s-444 Nec medici se inveniunt.
s-445 Profuit mihi tamen malicorium et taeda ex aceto.
s-446 Spero tamen, iamveterem pudorem sibi imponet.
s-447 Alioquin circa stomachum mihi sonat, putes taurum.
s-448 Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere.
s-449 Hoc solum vetare ne Iovis potest.
s-450 Rides, Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere?
s-451 Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum.
s-452 Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare.
s-453 gallum enim gallinaceum, penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt:
s-454 vos illud oportet bonum faciatis.
s-455 Deorum beneficio non emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego adhuc non novi.
s-456 Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis.
s-457 Nunc coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines navigem.
s-458 Ego etiam si causas non ago, in domusionem tamen litteras didici.
s-459 Et ne me putes studia fastiditum, II bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam.
s-460 Solebam haec ego puer apud Homerum legere.
s-461 respondebat illa:
s-462 Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue ingenti mensam occupavit.
s-463 Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere:
s-464 rogamus, mittas;
s-465 aliquis oblivisceretur porcum exinterare?
s-466 Recepta cocus tunica cultrum arripuit porcique ventrem hinec atque illinc timida manu secuit.
s-467 Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio:
s-468 Expectabam, ut pro reliqua insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri.
s-469 Sed ille melius:
s-470 Quid est autem Corintheum, nisi quis Corinthum habet?
s-471 Ignoscetis mihi, quod dixero:
s-472 ego malo mihi vitrea, certe non olunt.
s-473 nunc autem vilia sunt.
s-474 At ille sustulit phialam de terra;
s-475 deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit.
s-476 Hoc facto putabat se solium Iovis tenere, utique postquam Caesar illi dixit:
s-477 vide modo.
s-478 Postquam negavit, iussit illum Caesar decollari:
s-479 quemadmodum Cassandra occidit filios suos, et pueri mortui iacent sic ut vivere putes.
s-480 Habeo capides M, quas reliquit patrono meo Mummius, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit.
s-481 Haec dum refert, puer calicem proiecit.
s-482 Tandem ergo exoratus a nobis missionem dedit puero.
s-483 Ille dimissus circa mensam percucurrit.
s-484 Credite mihi:
s-485 Atque ipse erectis supra frontem manibus Syrum histrionem exhibebat concinente tota familia:
s-486 Et prodisset in medium, nisi Fortunata ad aurem accessisset;
s-487 Nihil autem tam inaequale erat;
s-488 Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit:
s-489 sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
s-490 boves domiti quingenti.
s-491 Eodem die:
s-492 Eodem die:
s-493 Eodem die:
s-494 Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorum testamenta, quibus Trimalchio cum elogio exheredabatur;
s-495 iam nomina vilicorum et repudiata a cilcitore Iiberta in balneatoris contubernio deprehensa et atriensis Baias relegatus;
s-496 iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum.
s-497 Petauristarii autem tandem venerunt.
s-498 Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse.
s-499 Ceterum duo esse in rebus humanis, quae libentissime spectaret, petauristarios et cornicines;
s-500 Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius et cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare.
s-501 Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana.
s-502 Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essent, vario sermone garrimus.

Text viewDownload CoNNL-U