Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 303 - 402 of 939 • previousnext

s-303 Vides tot culcitras:
s-304 nulla non aut conchyliatum aut coccineum tomentum habet.
s-305 Tanta est animi beatitudo.
s-306 Reliquos autem collibertos eius cave contemnas.
s-307 Valde sucossi sunt.
s-308 hodie sua octingenta possidet.
s-309 De nihilo crevit.
s-310 Modo solebat collo suo ligna portare.
s-311 Ego nemini invideo, si quid deus dedit.
s-312 Itaque proxime casam hoc titulo proscripsit:
s-313 Quid ille qui libertini loco iacet, quam bene se habuit.
s-314 Non impropero illi.
s-315 Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit.
s-316 ipso enim homo melior non est;
s-317 sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt.
s-318 Scito autem:
s-319 Libitinarius fuit.
s-320 Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet.
s-321 Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit:
s-322 Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio;
s-323 Pisces natare oportet.
s-324 Rogo, me putatis illa cena esse contentum, quam in theca repositorii videratis?
s-325 Oportet etiam inter cenandum philologiam nosse.
s-326 Patrono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter homines voluit esse.
s-327 Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut ille fericulus iam habuit praxim.
s-328 Caelus hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries.
s-329 Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum.
s-330 Laudamus urbanitatem mathematici;
s-331 itaque adiecit:
s-332 Ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo;
s-333 nam cancer et hoc et illoc quadrat.
s-334 Et ideo iam dudum nihil super illum posui, ne genesim meam premerem.
s-335 In leone cataphagae nascuntur et imperiosi;
s-336 Et hi quidem apophoreti fuerunt.
s-337 Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
s-338 Inde cum suum cuique iussisset referri Trimalchio, adiecit:
s-339 Statim pueri ad sportellas accesserunt, quae pendebant e dentibus, thebaicasque et caryotas ad numerum divisere cenantibus.
s-340 Postquam itaque omnis bacalusias consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret.
s-341 Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse.
s-342 Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit.
s-343 Tum Trimalchio rursus adiecit:
s-344 Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus.
s-345 Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit.
s-346 Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones.
s-347 Dum versas te, nox fit.
s-348 Et mundum frigus habuimus.
s-349 Vix me balneus calfecit.
s-350 Tamen calda potio vestiarius est.
s-351 Staminatas duxi, et plane matus sum.
s-352 baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit.
s-353 Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico.
s-354 Homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit.
s-355 Modo, modo me appellavit.
s-356 Videor mihi cum illo loqui.
s-357 Utres inflati ambulamus.
s-358 Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis.
s-359 Tamen abiit ad plures.
s-360 Neminem nihil boni facere oportet;
s-361 Ille habet, quod sibi debebatur:
s-362 honeste vixit, honeste obiit.
s-363 Quid habet quod queratur?
s-364 Puto mehercules illum reliquisse lida centum, et omnia in nummis habuit.
s-365 De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi:
s-366 vendidit enim vinum, quanti ipse voluit.
s-367 Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit.
s-368 Longe fugit, quisquis suos fugit.
s-369 Habuit autem oricularios servos, qui illum pessum dederunt.
s-370 Nunquam autem recte faciet, qui cito credit, utique homo negotians.
s-371 Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt.
s-372 Et quot putas illum annos secum tulisse?
s-373 Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat.
s-374 Non mehercules illum puto in domo canem reliquisse.
s-375 Haec Phileros dixit, illa Ganymedes:
s-376 Non mehercules hodie buccam panis invenire potui.
s-377 Et quomodo siccitas perseverat.
s-378 Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt ' Serva me, servabo te. '
s-379 Itaque populus minutus laborat;
s-380 Illud erat vivere.
s-381 Is quacunque ibat, terram adurebat.
s-382 Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba.
s-383 Itaque illo tempore annona pro luto erat, Asse panem quem emisses, non potuisses cum altera devorare.
s-384 Nunc oculum bublum vidi maiorem.
s-385 Haec colonia retroversus crescit tanquam coda vituli.
s-386 Sed quare nos habemus aedilem trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram?
s-387 Itaque domi gaudet, plus in die nummorum accipit, quam alter patrimonium habet.
s-388 Iam scio, unde acceperit denarios mille aureos.
s-389 Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi placeret.
s-390 Nunc populus est domi leones, foras vulpes.
s-391 Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam.
s-392 Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a diibus fieri.
s-393 Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exorabant.
s-394 Itaque statim urceatim plovebat:
s-395 aut ne tu aut nunquam:
s-396 et omnes redibant udi tanquam mures.
s-397 Itaque dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus.
s-398 varium porcum perdiderat.
s-399 sic vita truditur.
s-400 Non mehercules patria melior dici potest, si homines haberet.
s-401 Et Titus noster magnum animum habet et est ealdicerebrius:
s-402 Et habet unde:

Text viewDownload CoNNL-U