s-110
| Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: |
s-111
| omnia pontus erant; |
s-112
| deerant quoque litora ponto. |
s-113
| Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae; |
s-114
| et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. |
s-115
| Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis. |
s-116
| Obruerat tumulos inmensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus. |
s-117
| Maxima pars unda rapitur; |
s-118
| quibus unda pepercit, illos longa domant inopi ieiunia victu. |
s-119
| Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. |
s-120
| Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato. |
s-121
| possedit cetera pontus. |
s-122
| Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis; |
s-123
| terrent etiam nunc nubila mentem. |
s-124
| quo sola timorem ferre modo posses? |
s-125
| quo consolante doleres? |
s-126
| O utinam possim populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae! |
s-127
| Dixerat, et flebant. |
s-128
| Placuit caeleste precari numen et auxilium per sacras quaerere sortes. |
s-129
| adeunt pariter Cephisidas undas, ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. |
s-130
| Inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus arae. |
s-131
| Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita ' si precibus ' dixerunt ' numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus. ' |
s-132
| Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras. |
s-133
| Interea repetunt caecis obscura latebris verba datae sortis secum inter seque volutant. |
s-134
| Magna parens terra est, lapides in corpore terrae ossa reor dici; |
s-135
| adeo caelestibus ambo diffidunt monitis. |
s-136
| Sed quid temptare nocebit? |
s-137
| Discedunt velantque caput tunicasque recingunt et iussos lapides sua post vestigia mittunt. |
s-138
| quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa; |
s-139
| quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit; |
s-140
| Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris; |
s-141
| Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque , concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus; |
s-142
| cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes res creat, et discors concordia fetibus apta est. |
s-143
| Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognite serpens, terror eras: |
s-144
| tantum spatii de monte tenebas. |
s-145
| Hunc deus arquitenens, et numquam talibus armis ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, mille gravem telis exhausta paene pharetra perdidit effuso per vulnera nigra veneno. |
s-146
| Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia perdomitae serpentis nomine dictos. |
s-147
| Hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem: |
s-148
| dixerat, ' ista decent umeros gestamina nostros, qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot iugera ventre prementem stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. |
s-149
| Dixit et eliso percussis aere pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum: |
s-150
| fugat hoc, facit illud amorem. |
s-151
| Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta; |
s-152
| Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis silvarum tenebris captivarumque ferarum exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes. |
s-153
| Vitta coercebat positos sine lege capillos. |
s-154
| illa, velut crimen taedas exosa iugales, pulchra verecundo suffunditur ora rubore, inque patris blandis haerens cervice lacertis ' da mihi perpetua, genitor carissime, ' dixit ' virginitate frui: |
s-155
| Votoque tuo tua forma repugnat: |
s-156
| Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes, quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt. |
s-157
| ait. |
s-158
| Videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quae non est vidisse satis; |
s-159
| laudat digitosque manusque bracchiaque et nudos media plus parte lacertos. |
s-160
| Fugit ocior aura illa levi neque ad haec revocantis verba resistit: |
s-161
| Non insequor hostis: |
s-162
| nympha, mane! |
s-163
| amor est mihi causa sequendi. |
s-164
| Aspera, qua properas, loca sunt. |
s-165
| Moderatius, oro, curre fugamque inhibe; |
s-166
| moderatius insequar ipse. |
s-167
| Cui placeas, inquire tamen. |
s-168
| Nescis, temeraria, nescis quem fugias, ideoque fugis. |
s-169
| Mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos Patareaque regia servit, Iuppiter est genitor; |
s-170
| per me concordant carmina nervis. |
s-171
| Inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis: |
s-172
| Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens. |
s-173
| Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. |
s-174
| Viribus absumptis expalluit illa citaeque victa labore fugae spectans Peneidas undas ' fer pater ' inquit ' opem si flumina numen habetis. |
s-175
| Vix prece finita torpor gravis occupat artus: |
s-176
| remanet nitor unus in illa. |
s-177
| Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno: |
s-178
| refugit tamen oscula lignum. |
s-179
| Cui deus ' at quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe ' dixit ' mea. |
s-180
| tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas: |
s-181
| Finierat Paean: |
s-182
| vocant Tempe. |
s-183
| Per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis, deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat. |
s-184
| Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur ne consolentur parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas. |
s-185
| sed quam non invenit usquam. |
s-186
| Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et ' o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete ' dixerat ' umbras altorum nemorum ' ( et nemorum monstraverat umbras ), ' dum calet et medio sol est altissimus orbe. |
s-187
| Iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. |
s-188
| Quem postquam caelo non repperit, ' aut ego fallor, aut ego laedor ' ait, delapsaque ab aethere summo constitit in terris nebulasque recedere iussit. |
s-189
| Coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam. |
s-190
| Bos quoque formosa est. |
s-191
| Petit hanc Saturnia munus. |
s-192
| Quid faciat? |
s-193
| Pudor est qui suadeat illinc, hinc dissuadet amor. |
s-194
| Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io. |
s-195
| ante oculos Io, quamvis aversus, habebat: |
s-196
| Luce sinit pasci; |
s-197
| cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo. |
s-198
| frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat. |
s-199
| Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas; |
s-200
| novaque ut conspexit in unda cornua, pertimuit seque exsternata refugit. |
s-201
| at illa patrem sequitur sequiturque sorores et patitur tangi seque admirantibus offert. |
s-202
| Decerptas senior porrexerat Inachus herbas: |
s-203
| Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, corporis indicium mutati triste peregit. |
s-204
| ingeminat, ' ne tu es quaesita per omnes nata, mihi terras? |
s-205
| tu non inventa reperta luctus eras levior. |
s-206
| Retices nec mutua nostris dicta refers, alto tantum suspiria ducis pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis. |
s-207
| Talia maerentem stellatus submovet Argus ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit. |
s-208
| Ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. |
s-209
| Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce desilit in terras. |