Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 105 - 204 of 939 • previousnext

s-105 Iusserat;
s-106 hi redeunt ac fontibus ora relaxant et defrenato volvuntur in aequora cursu.
s-107 Ipse tridente suo terram percussit:
s-108 at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum.
s-109 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
s-110 Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
s-111 omnia pontus erant;
s-112 deerant quoque litora ponto.
s-113 Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
s-114 et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
s-115 Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
s-116 Obruerat tumulos inmensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
s-117 Maxima pars unda rapitur;
s-118 quibus unda pepercit, illos longa domant inopi ieiunia victu.
s-119 Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes.
s-120 Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
s-121 possedit cetera pontus.
s-122 Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis;
s-123 terrent etiam nunc nubila mentem.
s-124 quo sola timorem ferre modo posses?
s-125 quo consolante doleres?
s-126 O utinam possim populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae!
s-127 Dixerat, et flebant.
s-128 Placuit caeleste precari numen et auxilium per sacras quaerere sortes.
s-129 adeunt pariter Cephisidas undas, ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.
s-130 Inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
s-131 Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita ' si precibus ' dixerunt ' numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus. '
s-132 Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras.
s-133 Interea repetunt caecis obscura latebris verba datae sortis secum inter seque volutant.
s-134 Magna parens terra est, lapides in corpore terrae ossa reor dici;
s-135 adeo caelestibus ambo diffidunt monitis.
s-136 Sed quid temptare nocebit?
s-137 Discedunt velantque caput tunicasque recingunt et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
s-138 quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;
s-139 quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit;
s-140 Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
s-141 Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque , concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus;
s-142 cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes res creat, et discors concordia fetibus apta est.
s-143 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognite serpens, terror eras:
s-144 tantum spatii de monte tenebas.
s-145 Hunc deus arquitenens, et numquam talibus armis ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, mille gravem telis exhausta paene pharetra perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
s-146 Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.
s-147 Hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem:
s-148 dixerat, ' ista decent umeros gestamina nostros, qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot iugera ventre prementem stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
s-149 Dixit et eliso percussis aere pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum:
s-150 fugat hoc, facit illud amorem.
s-151 Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta;
s-152 Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis silvarum tenebris captivarumque ferarum exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes.
s-153 Vitta coercebat positos sine lege capillos.
s-154 illa, velut crimen taedas exosa iugales, pulchra verecundo suffunditur ora rubore, inque patris blandis haerens cervice lacertis ' da mihi perpetua, genitor carissime, ' dixit ' virginitate frui:
s-155 Votoque tuo tua forma repugnat:
s-156 Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes, quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt.
s-157 ait.
s-158 Videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quae non est vidisse satis;
s-159 laudat digitosque manusque bracchiaque et nudos media plus parte lacertos.
s-160 Fugit ocior aura illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:
s-161 Non insequor hostis:
s-162 nympha, mane!
s-163 amor est mihi causa sequendi.
s-164 Aspera, qua properas, loca sunt.
s-165 Moderatius, oro, curre fugamque inhibe;
s-166 moderatius insequar ipse.
s-167 Cui placeas, inquire tamen.
s-168 Nescis, temeraria, nescis quem fugias, ideoque fugis.
s-169 Mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos Patareaque regia servit, Iuppiter est genitor;
s-170 per me concordant carmina nervis.
s-171 Inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:
s-172 Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens.
s-173 Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
s-174 Viribus absumptis expalluit illa citaeque victa labore fugae spectans Peneidas undas ' fer pater ' inquit ' opem si flumina numen habetis.
s-175 Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
s-176 remanet nitor unus in illa.
s-177 Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno:
s-178 refugit tamen oscula lignum.
s-179 Cui deus ' at quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe ' dixit ' mea.
s-180 tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas:
s-181 Finierat Paean:
s-182 vocant Tempe.
s-183 Per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis, deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
s-184 Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur ne consolentur parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas.
s-185 sed quam non invenit usquam.
s-186 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et ' o virgo Iove digna tuoque beatum nescio quem factura toro, pete ' dixerat ' umbras altorum nemorum ' ( et nemorum monstraverat umbras ), ' dum calet et medio sol est altissimus orbe.
s-187 Iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
s-188 Quem postquam caelo non repperit, ' aut ego fallor, aut ego laedor ' ait, delapsaque ab aethere summo constitit in terris nebulasque recedere iussit.
s-189 Coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
s-190 Bos quoque formosa est.
s-191 Petit hanc Saturnia munus.
s-192 Quid faciat?
s-193 Pudor est qui suadeat illinc, hinc dissuadet amor.
s-194 Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io.
s-195 ante oculos Io, quamvis aversus, habebat:
s-196 Luce sinit pasci;
s-197 cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo.
s-198 frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat.
s-199 Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas;
s-200 novaque ut conspexit in unda cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
s-201 at illa patrem sequitur sequiturque sorores et patitur tangi seque admirantibus offert.
s-202 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
s-203 Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, corporis indicium mutati triste peregit.
s-204 ingeminat, ' ne tu es quaesita per omnes nata, mihi terras?

Text viewDownload CoNNL-U