s-6
| actum Luca. |
s-7
| + Ego Teupertus diaconus in unc libellum a me fatto manu mea subscripsi. |
s-8
| + Ego Gospertus, rogatus a Teupertus diacono, me teste subscripsi. |
s-9
| + Ego Sicolfus, rogatus a Teuperto diacono, subscripsi. |
s-10
| + Ego Vincentius presbiter subscripsi. |
s-11
| + Ego Liutifridi, rogatus a Teuperto diacono, me teste subscripsi. |
s-12
| + Ego [Propn], rogatus a Teupertu diacono, me teste subscripsi. |
s-13
| + Ego Andreas notarius, rogatus a Teuperto diacono, me teste subscripsi. |
s-14
| + Ego Lopo notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-15
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius septimo, undecimo kalendas septembris, indictione quinta. |
s-16
| manifestu sum ego Chunerado, filio bone memorie Chauserami, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum peresolvendum dedisti mihi id est quinque casis et rebus illis massariciis in loco ubi dicitur Creta, pertenentes ecclesie sancte Marie quod est plebem baptismales, sitas loco Siviliano, quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini; |
s-17
| qui una ex ipse casa regitur per Urso, et ille secunda regitur per Totulo, et ille tertia regitur per Teupertulo, et ille quarta regitur per Aggulo, et ille quinta regitur per Rachifusolo; |
s-18
| seo et mihi dedisti id est alia casa et res illa in loco ubi dicitur Biliano, pertenentes ipsius ecclesie sancte Marie et qui modo regitur per Tramariciulo; |
s-19
| omnia et in omnibus rebus quantum suprascripto Chunipertulo in ipso loco Biliano de pars ipsius ecclesie sancte Marie ad manus suas abere videtur in integrum mihi eas dedisti; |
s-20
| adque et mihi dedisti id est duo casis et rebus illis massariciis in loco Turiniano, pertenentes suprascripte ecclesie sancte Marie, qui una ex ipse casa regitur per Iohannulo, et ille secunda regitur per Leupardo massario; |
s-21
| simul et mihi dedisti id est aliis duo casis et rebus illis massariciis in loco ubi dicitur Tregiano, pertenentes ipsius ecclesie; |
s-22
| qui una ex ipse case regitur per Richulo, et ille secunda regitur per Sicalfridulo; |
s-23
| ambo ipsis casis una cum omnibus rebus ad ipsis casis pertenentes, et suprascripto Richulo et Sicalfridulo exinde modo ad manus suas abere videtur, in integrum mihi eas dedisti; |
s-24
| adque et mihi dedisti id est duo petie de terra ille in loco ubi dicitur Buliniana, pertenentes ipsius ecclesie sancte Marie, qui una ex ipse tenentes uno caput in via, et alio caput tenet in terra ipsius ecclesie sancte Marie et ille secunda ubi vocitatur Campo Longho; |
s-25
| ambo ipse petie de terra, in integrum mihi eas dedisti, una cum petia de terra in loco ubi dicitur Debblo Trefuli, pertenentes ipsius ecclesie sancte Marie; |
s-26
| petia ipsa de terra, in integrum mihi eas dedisti; |
s-27
| adque et mihi dedisti id est una petia de terra quod est prato in loco ubi dicitur ad Scrinio, pertenentes suprascripte ecclesie, petia ipsa de terra in integrum, una cum una petia de terra in loco ubi dicitur Campo da Flume, pertenentes suprascripte ecclesie sancte Marie, petia ipsa in integrum; |
s-28
| adque et mihi dedisti id est terra et silva seu prata in loco ubi dicitur Prato Maiore, pertenens ipsius ecclesie sancte Marie, qui caput uno tenet in silva monasterii sancti Savini finibus Pisensis, lato uno tenet in terra Auflade Dei ancille, suprascripta terra et silva seu prata, una cum omnibus arboribus suis, in integrum mihi eas dedisti, una cum terra et silva illa seu prata in loco ubi dicitur ad Strata, pertenens ipsius ecclesie sancte Marie; |
s-29
| suprascripta terra et silva seu prata totum insimul in integrum mihi dedisti; |
s-30
| seo et mihi dedisti una petia de vinea illa in loco ubi dicitur [Propn], pertenentes ipsius ecclesie sancte Marie, petia ipsa in integrum, una cum alia petia de vinea in loco ubi dicitur [Propn], pertenentes ipsius ecclesie, petia ipsa in integrum, et una petia de prato ubi vocitatur Prato da Silice, pertenentes ipsius ecclesie, petia ipsa de prato in integrum; |
s-31
| adque et mihi dedisti una petia de terra in loco ubi dicitur ad Scleto, pertenentes ipsius ecclesie sancte Marie, petia ipsa in integrum, una cum casa et res illa in loco ubi dicitur a Gello, pertenentes ipsius ecclesie sancte Marie, et ipse casa regitur per Gegilo massari; |
s-32
| casa ipsa una cum omnia res ad eam pertenentes, et suprascripto Gegilo exinde ad manus suas abet, in integrum mihi eas dedisti; |
s-33
| seo et mihi dedisti id est res illa in loco ubi vocitatur Quarrata, qui fuit quondam Vuarnifridi, et in ipsa res pertenens suprascripte ecclesie sancte Marie tam terris, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis; |
s-34
| omnia et in omnibus rebus quantas in suprascripto loco Quarrata ad pars ipsius ecclesie sancte Marie est pertenentes, in integrum mihi eas dedisti tali ordine ut da admodum, dum vita mea fuerit, omnibus suprascriptis casis et rebus quas mihi superius dedisti in mea sit potestatem eas abendi, inperandi, gubernandi, laborare faciendi et ego eas privatum nomine usufructuandi. |
s-35
| nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi, vel ad subcessoribus tuis ad parte suprascripta ecclesia sancte Marie, per singulos annos in mense magio vobis, vel ad ministeriales vestro quas in ipsa ecclesia sancte Marie pre tempore abueritis, per me, vel per misso meo, censum vobis reddere debeo, argentum denarios sexsaginta boni expendivilis tantum. |
s-36
| et si ego vobis taliter non adimplevero sicut supra legitur, aut suprascriptis casis et rebus relassavero, vel si per me pegioratis fuerit dum vita mea fuerit, spondeo ego qui supra Chunerado conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos tricentos, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Lopo notarium scribere rogavimus. |
s-37
| actum Luca. |
s-38
| signum + manus Chuneradi qui hunc libello fieri rogavit. |
s-39
| ego Aloni, rogatus a Chunerado, me teste subscripsi. |
s-40
| ego Leo notarius, rogatus a Chunerado, me teste subscripsi. |
s-41
| + Ego Gherimundo, rogatus a Chunerado, me teste subscripsi. |
s-42
| + Ego Emillo, rogatus ad Chunerado, me teste subscripsi. |
s-43
| + Ego Teuprandu schabinus. |
s-44
| + Ego Teodimundo, rogatus ad Chunerado, me teste subscripsi. |
s-45
| + Ego Andreas notarius, rogatus a Chunerado, me teste subscripsi. |
s-46
| In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperator augusto, anno imperii eius septimo, undecimo kalendas septembris, indictione quinta. |
s-47
| manifesti sumus nos Petrus, filio quondam Vualprandi, et Andreas, filio quondam Petri, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti nobis id est una petia de terra quod est orto illo foras civitate ista Lucense, prope porta sancti Fridiani, pertenentes ipsius ecclesie sancti Fridiani, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini; |
s-48
| et est tenentes ambas capitas in via publica, lato uno tenet in terra Ildiberti, et alio lato tenet in terra quod est orto qui fuit quondam Ermifridi; |
s-49
| suprascripta petia de terra, quod est orto, qualiter ab omnis parte circumdata est per desingnatas locas, in integrum nobis dedisti tali ordinem ut da admodum in nostra vel de nostris heredibus sint potestatem eas abendum, inperandum, laborare faciendum, gubernandum, meliorandum et nobis eas privato nomine usufructuandum. |
s-50
| nisi tantum pro omni censum et iustitiam exinde tibi, vel ad successoribus tuis, ad pars ipsius ecclesie sancti Fridiani per singulos annos censum reddere debeamus ad suprascripta ecclesia sancti Fridiani, per omnem mense novembrio, argentum denarios bonos expendivilis numero quatuor vobis, vel ad ministerialem vestro quas in ipsa ecclesia pre tempore fuerit, tantum. |
s-51
| et si nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos anno sic non fuerint adinpleta, aut si suprascripta petia de terra quas nobis dedisti relaxaverimus, vel si per nos pegiorata fuerit, spondemus nos qui supra Petrus et Andreas, una cum nostris heredibus, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus penam, argentum soledos decem, quia taliter inter nos conveni et duas inter nos cartulas Andreas notarium scribere rogavimus. |
s-52
| actum Luca. |
s-53
| signa + + manus Petri et Andree qui hunc libellum fieri rogaverunt. |
s-54
| ego Iohannes, rogatus a Petrus et Andreas, me teste subscripsi. |
s-55
| + Ego Flaipertus, rogatus a Petrus et Andreas, me teste subscripsi. |
s-56
| + Ego Fridicauso, rogatus a Petrus et Andreas, me teste subscripsi. |
s-57
| + Ego Cosfrido, rogatus a Petrus et Andreas, me teste subscripsi. |
s-58
| + Ego Andreas notarius post traditam complevi et dedi. |
s-59
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperator augusto, anno inperii eius septimo, sexto kalendas octubris, indictione sexta. |
s-60
| manifestu sum ego Adaldus, filio bone memorie Fraiperti, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum perexolvendum dedisti mihi id est ecclesia illa cuius vocabulum est beati sancti Terentii, sita loco vico Elingo, pertenentes ipsius episcopatui nostro sancti Martini, suprascripta ecclesia sancti Terentii una cum casis et rebus domnicatis sive casis et rebus massariciis ad eadem ecclesia sancti Terentii pertinentibus, tam in eodem loco et finibus vico Elingo quam et in loco et finibus vico Alais, in integrum, adque quinque petiis de terris illis in suprascripto loco et finibus vico Alais, necnon et duo casis et rebus illis massariciis, qui una ex ipse esse videtur in loco ubi dicitur Ucciana prope fluvio Arno et prope rivo Eubula, qui regitur per Simprando presbitero, et ille alia casa et res esse videtur in loco ubi dicitur Vitriano que dicitur Mulo, una cum casalino et res illa in predicto loco Vitriano quas Vitrianulo ad manus suas abere videtur, quidem et res illa in loco Charicini quas Bonoso ad manus suas abere videtur; |
s-61
| quas hec suprascriptis casis et rebus sunt pertenentes iam dicte ecclesie sancti Terentii. |
s-62
| has prefata ecclesia sancti Terentii cum casis et rebus domnicatis adque predictis casis et rebus massariciis sive iam dicto casalino, cum fundamentis et omnem edeficiis vel universis fabricis suis, curtis, ortis, terris, vineis, olivetis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, omnia et in omnibus casis et rebus tam domnicatis quam et massariciis quantas ubique in qualibet locis vel vocabulis ad suprascripta ecclesia sancti Terentii et ad predictis casis et fundamentis domnicatis seo massariciis sunt pertenentes in integrum, mihi eas livellario nomine dedisti, tali ordinem ut da admodum in mea qui supra Adaldus et de meis que filiis et heredibus seo filiis filiorum nostrorum sint potestatem suprascripta ecclesia sancti Terentii una cum omnibus casis et rebus domnicatis et massariciis ad eas pertinentes quas mihi dedisti abendi, inperandi, laborare faciendi, gubernandi, meliorandi et nobis eas privato nomine usufructuandi; |
s-63
| sic tamen in ipsa ecclesia sancti Terentii per nostram dispositionem officium Dei et luminaria fieri debeat. |
s-64
| nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad successoribus tuis ad pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini per singulos annos, in mense ienuario, censum reddere debeamus hic civitate Luca per nos aut per misso nostro vobis vel ad ministerialem vestro quas ibi pre tempore in ipso domo fuerit aut in ipsa ecclesia ponantur, argentum denarios bonos expendiviles numero sexsaginta tantum; |
s-65
| et homines illos qui in ipsis casis abitantes fuerit, nos eos a mandato vestro venire faciamus hic Luca a legem et iustitiam faciendum. |
s-66
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerit adinpleta et conservata aut si suprascripta ecclesia sancti Terentii sive casis et rebus ad eam pertinentibus quas nobis dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Adaldus una cum filiis et heredibus seo filii filiorum meorum conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos ducentos. |
s-67
| et hunc libellum in suprascripto ordine firmum et stabilem permaneat semper sub suprascripta pena et oblicationem, quia taliter inter nos convenit. |
s-68
| et duas inter nos cartulas Adalpertum notarium scribere rogavimus. |
s-69
| actum Luca. |
s-70
| + Ego Adaldus in unc libellum a me factum manum mea subscripsi. |
s-71
| + Ego Georgius notarius, rogatus ab Adaldus, me teste subscripsi. |
s-72
| + Ego Teudiprandus notarius, rogatus ab Adaldus, me teste subscripsi. |
s-73
| + Ego Ghiselfridi notarius et schabinus suscripsi. |
s-74
| + Ego Andrea, rogatus ab Adaldus, me teste subscripsi. |
s-75
| + Ego Lamberto, rogatus ab Adaldus, me teste subscripsi. |
s-76
| + Ego Himalfridi, rogatus ab Adaldo, me teste subscripsi. |
s-77
| + Ego Leo clericus, rogatus ab Adaldo, me teste subscripsi. |
s-78
| + Ego Petrus notarius, rogatus ab Adaldo, me teste subscripsi. |
s-79
| + Ego Adalpertus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-80
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperator augusto, anno imperii eius septimo, quinto kalendas octubris, indictione sexta. |
s-81
| manifestu sum ego Vuarneri, filio bone memorie Vuarnifridi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine dedisti mihi id est ecclesia illa cuius vocabulum est beati sancti Angeli, sitas loco ubi vocitatur ad Monte, pertenens ecclesie sancte Marie quod est plebem baptismales, sitas loco Sexto, quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini; |
s-82
| et in ipsa ecclesia sancti Angeli per nostra dispositionem officium Dei et luminaria seu missarum solemnia fieri debeas. |
s-83
| et hominibus illis qui in suprascriptis casis abitantes fuerit, nos eos a mandato vestro hic Luca venire faciamus legem et iustitiam faciendum tantum. |
s-84
| et si nos vobis taliter non adimpleverimus sicut supra legitur aut suprascripta ecclesia sancti Angeli et casis et rebus ad eam pertenentes relassaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Vuarneri una cum meis heredes conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit. |
s-85
| et duas inter nos cartulas Lopo notarium scribere rogavimus. |
s-86
| actum Luca. |
s-87
| + Ego Vuarneri in unc libello a me facto manu mea subscripsi. |
s-88
| + Ego Ildipaldo rogatus a Vuarneri, me teste subscripsi. |
s-89
| + Ego Lamberto, rogatus a Vuarneri, me teste subscripsi. |
s-90
| + Ego Teupertus, rogatus a Vuarnieri, me teste subscripsi. |
s-91
| signum + manus Petri, filio quondam Deusdedi, testis. |
s-92
| signum + manus Rottardi, filio quondam Domniperti, testis. |
s-93
| + Ego Cunimundo, rogatus a Vuarneri, me teste subscripsi. |
s-94
| + Ego Lopo notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-95
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperator augusto, anno imperii eius septimo, pridiem nonas novembris, indictione sexta. |
s-96
| manifestu sum ego Atrualdo, filio quondam Dominichi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie umilis episcopus, per cartula livellario nomine firmasti me id est in casa et res illa in loco ubi dicitur Cassio, pertenentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini, quas ego modo ad manus mea abere videor. |
s-97
| casa vero ipsa cum fundamento et edeficio suo seo curte, orto, terris, vineis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultas res vel incultas, omnia quantum ad ipsa casa est pertenentes et ego ipsi modo ad manus mea abere videor in integrum me inibi firmasti, tali ordinem ut ego vel meis heredes in ipsa casa residere et abitare debeamus et tam ipsa casa et res bene laborare et gubernare seo meliorare debeamus. |
s-98
| nisi tantum pro omni censum et iustitiam exinde tibi vel ad successoribus tuis ad pars ipsius episcopatui vestro per singulos annos vobis vel ad misso vestro in ipso loco reddere debeamus vino mundo sistaria viginti quattuor ad legitimo sistario quale in ipso loco percurrit et, per omnem mense decembrio vobis reddere debeamus argentum denarios bonos expendiviles numero viginti et sex et, de quinto in quinto annos, vobis reddere debeamus berbice uno annotino valientes denarios tres et uno saccho; |
s-99
| et a mandato vestro venire debeamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum. |
s-100
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata aut si suprascripta casa et res quas mihi dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Atrualdo una cum meis heredes conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos viginti, quia taliter inter nos conveni. |
s-101
| et duas inter nos cartulas Andream notarium scribere rogavimus. |
s-102
| actum Luca. |
s-103
| signum + manus Atrualdi qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-104
| + Ego Cunimundo, rogatus ab Atrualdo, me teste subscripsi. |
s-105
| + Ego Gumpertus notarius, rogatus ab Atrualdo, me teste subscripsi. |