s-205
| + Ego Teudaldus, rogatus ab Atrifuso presbitero, me teste subscripsi. |
s-206
| + Ego Petrus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-207
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnatione eius octingentisimo nonagesimo, post ovito vero Karoli imperator anno tertio, sexto kalendas iunias, indictione octava, manifestu sum ego Viventio presbitero, filio bone memorie Petri, quia conveni mihi una tecum Gherardus, gratia Dei hius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos comutationem de aliquanta terra facere deberemus, sicut et factum est. |
s-208
| proinde ego qui supra Viventio presbitero in comutationem dare et tradere videor tibi ad pars ecclesie vestre sancti Petri et sancti Geminiani, qui est desup potestatem ipsius episcupatui vestro sancti Martini, id est una petia de terra mea illa quam abeo in loco et finibus Putiano, qui capo uno tenet in via publica et alio capo tenet in terra qui fui quondam Ropperti, lato uno tenet in classo et alio lato tenet in terra Lamprandi; |
s-209
| petia ipsa de terra qualiter circumdata est per designatas locas quod est per mensura ad iusta pertica mensurata sistariorum triginta et tres una cum cesis et fossis seo omnibus arboribus suis, in integrum tibi eas in comutationem dare et tradere videor ad pars suprascripte ecclesie vestre; |
s-210
| simul et tibi in comutationem dare videor ad pars ipsius ecclesie vestre sistariorum quattuor ad iusta pertica mensurata de una petia de terra mea illa in suprascripto loco Puntiano ubi dicitur a Pintiale; |
s-211
| ipse quattuor sistariorum de iam dicta terra ad iusta pertica mensurata da partibus tramontanti, in integrum tibi eas in comutationem dedi ad pars suprascripte ecclesie vestre. |
s-212
| pro quibus ad te in comutationem recepi da pars suprascripte ecclesie sancti Petri et sancti Geminiani id est una petia de terra illa in loco et finibus Castagnolo prope Suborbano; |
s-213
| et es tenentes uno capo in via publica et alio capo tenet in terra Lei presbiteri, lato uno tenet in vinea ipsius episcupatui vestro sancti Martini et alio lato tenet in terra qui fuit quondam Filippi presbiteri; |
s-214
| suprascripta petia de terra qualiter circumdata est per designatas locas quod est per mensura a iusta pertica mensurata sistariorum viginti una cum cesis et fossis seo omnibus arboribus suis in integrum ad te in comutationem recepi de pars suprascripte ecclesie vestre sancti Petri et sancti Geminiani. |
s-215
| ubi et super hanc comutatione tu qui supra Gherardus episcopus direxsisti missos tuos; |
s-216
| hi sunt Teuperto, filio bone memorie Teufridi, et Vuillerado, filio quondam Osprandi, seo Aloni, filio bone memorie Anghalperti; |
s-217
| et Adalbertus comis direxsi missos suos; |
s-218
| hi sunt Roffridi notarius et schabinus et Petrus notarius, filio bone memorie Adalprandi, et Petrus que Ato vocatur, filio bone memorie Richiperti, qui ambulaverunt et previderunt adque renuntiaverunt quod meliorata comutatione dedi ad pars suprascripte ecclesie sancti Petri et sancti Geminiani quam tullisset, ut magis omni tempore hanc comutatio firmam e stabilem permanead. |
s-219
| unde repromitto ego qui supra Viventio presbitero una cum meis heredes tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis aut eidem homini cui vos suprascripta terra quas tibi in comutationem dedi dederitis vel abere decreveritis aliquando tempore vobis eas intentionaverimus aut subtragi quesierimus, nos vel ille homo cui nos eas dedissemus aut dederimus per quolibet ingenio, et si eam vobis ab omni homines defendere non potuerimus, spondimus nos vobis conponere suprascripte petie de terre quas tibi in comutationem dedi in duplum in ferquidem loco, sub estimatione quales tunc fuerit. |
s-220
| unde inter nos duas cartulas Cospertum notarium scribere rogavimus. |
s-221
| actum Luca. |
s-222
| + Ego Viventius presbiter in anc commutatione a me fata manu mea suscripsi. |
s-223
| + Ego Teupertus sicut de me supra legitur misus fui. |
s-224
| signum + manus Vuilleradi sicut supra legitur missus fuit. |
s-225
| signum + manus Aloni sicut supra legitur misus fuit. |
s-226
| + Ego Roffridi notarius et schabinus sicut de me supra legitur missus fui. |
s-227
| + Ego Petrus notarius sicut de me supra legitur missus fui. |
s-228
| + Ego Petrus sicut de me supra legitur missus fui. |
s-229
| + Ego Bertaldus diaconus interfui. |
s-230
| + Ego Cunimundo, rogatus a Viventio presbitero, me teste subscripsi. |
s-231
| + Ego Sihimundo, rogatus a Viventio presbitero, me teste subscripsi. |
s-232
| + Ego Petrus, rogatus a Viventius presbitero, me teste subscripsi. |
s-233
| + Ego Lamperto, rogatus a Viventius presbitero, me teste subscripsi. |
s-234
| + Ego Adalbertus, rogatus a Viventius presbitero, me teste subscripsi. |
s-235
| + Ego Fraolmi, rogatus a Viventius presbitero, subscripsi. |
s-236
| + Ego Cospertus notarius pos traditam conplevi et dedi. |
s-237
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, anno [--] ab incarnationis eius octingentesimo nonagesimo, post obitum vero Karolis divina faventem clementiam imperatoris anno tertio, quinto idus iunii, indictione octava, manifestu sum ego Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie umilis episcopus, quia per hanc cartula livellario nomine ad censum nobis perexolvendum dare videor tibi Adalberto, filio bone memorie Adalprandi, id est casa et res illa quam abeo in loco ubi dicitur Sacturno quas antea Gaiprandulo massario ad manus suas abuit et tu ipsi modo ad manus tua abere videtur, pertenentes ecclesie beati sancti Petri de loco Vicissimo, quas ipse ecclesia sancti Petri est desub potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini. |
s-238
| et per omnem cena Domini nobis reddere debeatis ad suprascripta ecclesia uno pario pulli cum ovas decem; |
s-239
| et a mandato nostro venire debeatis ad suprascripta curte et suprascripta ecclesia sancti Petri legem et iustitiam faciendum tantum. |
s-240
| et si a nos vobis hecc omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata et nos vobis suprascripta casa et res quas tibi dedi retollerimus vel aliquid amplius vobis superinposuerimus per quolibet ingenio, spondeo ego qui supra Gherardus episcopus una cum subcessoribus meis componere tibi qui supra Adalberto vel ad tuis heredes penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit. |
s-241
| et duas inter nos cartulas Teudimundum notarium scribere rogavimus. |
s-242
| actum Luca. |
s-243
| + Ego Gerardus, gratia Dei episcopus, in hoc libello a me facto suscripsi. |
s-244
| + Ego Teopaldo, rogatus a Gerardus episcopus, me teste subscripsi. |
s-245
| + Ego Alpertus, rogatus a Gerardus episcopus, me teste subscripsi. |
s-246
| + Ego Iohannes, rogatus a Gerardus episcopus, me teste subscripsi. |
s-247
| + Ego Stefano, rogatus a Gerardus episcopus, me teste subscripsi. |
s-248
| + Ego Teudimundus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-249
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, anno ab incarnationis eius octingentesimo nonagesimo, post obitum vero Karolis divina faventem clementiam imperatoris anno tertio, quinto idus iunii, indictione octava. manifestu sum ego Adalberto, filio bone memorie Adalprandi, quia tu Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie umilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est casa et res illa quas abis in loco ubi dicitur Sacturno, quas antea Ghaiprandulo massario ad manus suas abuit et ego ipsi modo ad manus mea abere videor, pertenentes ecclesie beati sancti Petri de loco Vicissimo, quas ipse ecclesia sancti Petri est desub potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini. |
s-250
| et per omnem cena Domini vobis reddere debeamus ad suprascripta ecclesia sancti Petri uno pario pulli cum ovas decem; |
s-251
| et a mandato vestro venire debeamus ad suprascripta curte et ad suprascripta ecclesia sancti Petri legem et iustitiam faciendum tantum. |
s-252
| et si a nos vobis hecc omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta casa et res quas nobis dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerint, spondeo ego qui supra Adalberto una cum meis heredes componere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit. |
s-253
| et duas inter nos cartulas Teudimundum notarium scribere rogavimus. |
s-254
| actum Luca. |
s-255
| signum + manus Adalberti qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-256
| + Ego Teopaldo, rogatus ab Adalberto, me teste subscripsi. |
s-257
| + Ego Alpertus, rogatus ab Adalberto, me teste subscripsi. |
s-258
| + Ego Iohannes, rogatus ab Adialberto, me teste subscripsi. |
s-259
| + Ego Stefano, rogatus ab Adalberto, me teste subscripsi. |
s-260
| + Ego Teudimundus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-261
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnationis eius octigentesimo nonagesimo, post obito vero Karoli divina faventem clementiam inperatoris anno tertio, quarto decimo kalendas septembris, indictione octava, manifestu sum ego Teuperto que Cillo vocatur, filio Ilderade, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum perexolvendum dedisti mihi id est quinque petiole de terra quod sunt vinee et duo petiole de terra in loco et finibus Massa, pertenentes suprascripti epischopatui vestro sancti Martini, quas Lamperto ad manus suas abuit; |
s-262
| tenentes una ex ipse petiola de vinea uno capo in via et alio capo tenet in terra quod est vinea ecclesie episcopatui sancte Marie Pisensis; |
s-263
| et alia petia de vinea uno capo tenet in terra ipsius ecclesie episcopatui sancte Marie et alio capo cum uno lato tenet in terra Alisi et alio lato tenet in terra quas Totulo ad manus suas abere videtur; |
s-264
| et ille tertia petia de vinea uno capo tenet in rivo, alio capo tenet in via, lato uno tenet in terra predicti Alisi et alio lato tenet in terra de filii quondam Auderami; |
s-265
| et illa quarta petia de vinea uno capo tenet in via, alio capo tenet in terra iam dicti episcopatui sancte Marie, lato uno tenet in terra ecclesie monasterii sancti Romani et alio lato tenet in terra ecclesie sancti Georgii; |
s-266
| et ille quinta petiola de terra et vinea uno capo tenet in terra de filii prefati quondam Auderami et alio capo tenet in terra et vinea Chuneradi, lato uno tenet in terra et vinea iam memorate ecclesie episcopatui sancte Marie et alio lato tenet in via; |
s-267
| et ille una petia de terra uno capo tenet in via que dicitur kava et alio capo cum ambas lateras tenet in terra ipsius episcopatui sancte Marie; |
s-268
| et alia petia de terra uno capo cum uno lato tenet in terra suprascripte ecclesie sancti Georgii et alio capo tenet in terra predicta ecclesie episcopatui sancte Marie et alio lato tenet in via. |
s-269
| suprascripte quinque petie de terra quod sunt vinee et iam dicte duo petie de terra qualiter ab omnis partes circumdate sunt per dessignatas locas cum cesis et fossis seo omnibus arboribus suis, una cum silva illa in loco ubi dicitur Murulise qui de suprascripta res est pertenentes, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut in mea qui supra Teuperto vel de meis heredes sint potestatem eas abendi, inperandi, laborare faciendi, meliorandi, et nobis eas privato nomine usufructuandi. |
s-270
| nisi tantum pro omni censum et iustitiam exinde tibi vel ad successoribus tuis per singulos annos, in mense ianuario, reddere debeamus ad pars suprascripti episcopatui vestro sancti Martini per nos aut per misso nostro vobis vel ad ministerialem illum quas in ipso domo pre tempore fuerit argentum denarios bonos expendiviles numero sexaginta tantum. |
s-271
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripta res quas nobis dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego Teuperto una cum meis heredes conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos triginta, quia inter nos convenit. |
s-272
| et duas inter nos cartulas Petrum notarium scribere rogavimus. |
s-273
| actum Luca. |
s-274
| signum + manus Teuperti qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-275
| + Ego Andreas notarius, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-276
| + Ego Ermiperto, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-277
| + Ego Georgius notarius, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-278
| + Ego Roppaldus, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-279
| + Ego Rachifonsus notarius, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-280
| + Ego Leo archipresbiter subscripsi. |
s-281
| + Ego Teudaldus, rogatus a Teupertus, me teste subscripsi. |
s-282
| + Ego Petrus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-283
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnationis eius octigentesimo nonagesimo, post obito vero Karoli divina faventem clementiam inperatoris anno tertio, quarto decimo kalendas septembris, indictione octava. manifestu sum ego Teuperto que Cillo vocatur, filio Ilderade, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum perexolvendum dedisti mihi id est duo petie de terra quod sunt vinee et una petia de terra quod est oliveto in loco et finibus Vacchule, pertenentes ecclesie sancti Petri sito foras civitate ista Lucense, qui est desup potestate ipsius epischopatui vestro sancti Martini; |
s-284
| qui una ex ipse petia de vinea uno capo tenet in vinea Vuarini et alio capo tene in terra Lei, lato uno tenet in terra ecclesie monasterii sancti Angeli et alio lato tenet in simitula et in aliquantulo in terra Chuneradi; |
s-285
| et ille alia petia de vinea uno capo tenet in via, alio capo tenet in monte, lato uno tenet in terra sancti Laurentii et alio lato tenet in terra qui fuit quondam Filipi; |
s-286
| et ille tertia petia [--] de terra quod est oliveto uno capo tenet in monte et alio capo tene in suprascripta via, lato uno tenet in terra de filii quondam Auderami et alio lato tenet in terra predicte ecclesie sancti Laurentii. |
s-287
| suprascripte duo petie de terra quod sunt vinee et denominata petia de terra quod est oliveto qualiter ab omnis partes circumdate sunt per designatas locas cum cesis et omnibus arboribus suis, in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut in mea vel de meis heredes sint potestatem eas abendi, inperandi, laborare faciendi, meliorandi et nobis eas privato nomine usufructuandi. |
s-288
| nisi tantum pro omni censum et iustitiam exinde tibi vel ad sucessoribus tuis ad pars predicte ecclesie sancti Petri per singulos anno, in mense ianuario, reddere debeamus per nos aut per misso nostro vobis vel ad locoposito illo qui pre tempore in ipsa ecclesia sancti Petri fuerit aut in ipsa ecclesia mittantur argentum denarios bonos expendiviles numero quatraginta et octo tantum. |
s-289
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata aut si suprascripte duo petie de terra quod sunt vinee et predicta petia de terra quod est oliveto quas nobis dedisti, relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Teuperto una cum meis heredes conponere tibi qui supra Gerardus episcopus vel ad successoribus tuis penam, argentum soledos quatraginta, quia taliter inter nos convenit. |
s-290
| et duas inter nos cartulas Petrum notarium scribere rogavimus. |
s-291
| actum Luca. |
s-292
| signum + manus Teuperti qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-293
| ego Andreas notarius, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-294
| + Ego Georgius notarius, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-295
| + Ego Roppaldus, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-296
| + Ego Rachifonsus notarius, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-297
| + Ego Ermiperto, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-298
| + Ego Leo archipresbiter subscripsi. |
s-299
| + Ego Teudaldu, rogatus a Teuperto, me teste subscripsi. |
s-300
| + Ego Petrus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-301
| + In nomine domini nostri Iesu Christi, Dei eterni, anno ab incarnationem eius octingentesimo nonagesimo, post obito vero Karoli imperator anno tertio, tertium nona octubris, indictione nona. manifestu sum ego Aliprando, filio bone memorie Pauli, de Vuamo, quia conveni mihi una tecum Gherardus, gratia Dei hius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos comutatione facere deberemus de aliquantis rebus, sicut et factum est. |
s-302
| proinde modo ego qui supra Aliprando per hanc cartulam in comutationem dare et tradere videor tibi qui supra Gherardus episcopus id est una petia de terra in loco et finibus Cassiano ubi vocitatur ad Furnulo qui capo uno tenet in terra ecclesie sancte Marie et alio capo tenet in terra Auderami, lato uno tenet in via publica et alio capo tenet in terra de filii quondam Alatei et in aliquantum in terra Daiprandi diaconi; |
s-303
| suprascripta petia de terra qualiter ab omnis parte circumdata est per designatas locas tota insimul est per mensura ad iusta pertica mensurata sistariorum triginta sex et cum cesis et fosis suis tibi eas in comutationem dare et tradere videor ad pars ecclesie sancte Marie in integrum. |
s-304
| pro quibus ad te in comutatione recepi una petia de terra illa in loco et finibus Cassiano prope Amiate pertinentes suprascripte ecclesie sancte Marie, sita loco Cassiano, qui est desu potestatem ipsius episcupatui vestro sancti Martini; |