s-701
| + Ego Sicolfo, sicut de me supra legitur, missu fui. |
s-702
| + Ego Ridaldo, sicut de me supra legitur, missu fui. |
s-703
| + Ego Roffridi notarius et schabinus subscripsi. |
s-704
| + Ego Romualdo, sicut de me supra legitur, missu fui. |
s-705
| ego Leo notarius, rogatus ab Ilmerando, me teste subscripsi. |
s-706
| + Ego Petrus, sicut de me supra legitur, missu fui. |
s-707
| ego Ermiperto, rogatus ab Ilmerando, me teste subscripsi. |
s-708
| + Ego Richimundo, rogatus ab Ilmerando, me teste subscripsi. |
s-709
| + Ego Iohannes, sicut de me supra legitur, missu fui. |
s-710
| + Ego Leo notarius, rogatus ab Ilmerando, me teste subscripsi. |
s-711
| + Ego Ghisolfo, rogatus ab Ilmerando, me teste subscripsi. |
s-712
| + Ego Cospertus notarius pos traditam conplevi et dedi. |
s-713
| In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperatore augusto, anno imperii eius sexto, kalendas iulii, indictione quarta. |
s-714
| manifestu sum ego Albolfo clerico, filio bone memorie Albolfi, quia convenit mihi una tecum Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos de aliquantis casis et rebus comutationem facere deberemus, sicut et factum est. |
s-715
| proinde modo ego qui supra Albolfo clerico in comutationem dare et tradere videor tibi qui supra Gherardus episcopus id est quartam portionem de casa mea illa quas abeo in loco ubi dicitur Septignano, qui regitur per Iohannes; |
s-716
| adque dedi in comutationem ad parte ipsius ecclesie terra et vinea seu silva et sterpieto meo illo, que esse videtur prope loco Cortiano, qui ipse vinea vocitatur vinea Botionaria; |
s-717
| et est totum insimul amembratas tenentes uno caput in via publica, alio caput tenet in terra et vinea qui fuit quondam Agualdi, lato uno tenet in terra qui fuit suprascripti quondam Agualdi et Ropprandi germani, alio lato tenet in terra mea quas mihi reservo, fini signa et termina quas ibi posite sunt, et in aliquantulo in terra qui fuit quondam Domniperti germani mei, predicta petia de terra et vinea, silva seu sterpietas, qualiter circumdate sunt per designatas locas in integrum, una cum petia de terra illa qui est prope hec terra quas supra legitur, tenentes uno capite in ipsa terra; |
s-718
| alio caput tenet in terra qui fuit suprascripti Agualdi et Ropprandi germani, lato uno tenet in terra ecclesie sancte Reparate, et alio lato tenet in terra ipsius Ropprandi; |
s-719
| suprascripta petia de terra qualiter circumdata est per desingnatas locas, conpetit exinde mihi, medietatem ipsa vero ex integram medietas tibi dedi a parte iam dicte ecclesie; |
s-720
| quidem et dedi ad parte ipsius ecclesie sancti Mauricii terra mea illa que esse videtur in loco prope loco Tenida et Ceritulo, quod est de ista parte rivo que dicitur Emilie; |
s-721
| terra ipsa quod est silva et sterpietas dedi per mensura ad iusta perticha mensuratas modiorum sedecim; |
s-722
| nam illa quod superfuerit in mea reservavi potestatem nam, ut dictum est, duodecim modiorum in integrum dedi et tradedi in comutationem ad parte ecclesie sancti Mauricii de loco Filectule, et ipse ecclesie sancti Mauricii est pertinentes ecclesie sancti Fridiani hic civitate Luca, et ipse ecclesie sancti Fridiani est desub potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini. |
s-723
| et pro suprascriptis casis et rebus quas tibi in comutationem dedi, recepi ad te in comutationem, id est tres petiis de vineis illis in loco Castagnulo, cum una petiola de terra illa qui est prope de una ex ipse petie de vinee; |
s-724
| simul et dedisti mihi terra illa prope eodem loco Castangnulo, ubi dicitur Colle de Franco, omnia et ex omnibus rebus in ipso loco Castangulo, pertenentes ecclesie sancti Mauricii; |
s-725
| hec suprascripte tres petiis de vineis in iam dicto loco Castangnulo, cum predicta petiola de terra et alia petia de terra in ipso loco Castangnulo, cum predicta petia de terra quod est silva et sterpetas, ubi dicitur Colle de Franco, in integrum mihi dedisti et tradidisti in comutationem pro suprascriptis casis et rebus quas tibi in comutationem dedi. |
s-726
| ubi et super hanc comutationem tu qui supra Gherardus episcopus super hanc comutationem diresisti missos tuos, id est Baldiberti et Deusdedi que Teutio vocatur, adque Rachiperti, et de parte Adalberti dux directos fuerunt missos suos, Iohannes, filio quondam Fluriprandi et Cosprando adque Teudiprando notarium et Uberto, qui ambulaverunt et previderunt adque renuntiaverunt quod meliorata comutationem dedisse ad parte suprascripte ecclesie quam recipisset, ut magis inter nos sint stabilem. |
s-727
| unde repromitto ego qui supra Albolfo clerico, una cum meis heredes, tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessores tuos, ut si nos vobis aliquanto tempore intemtionaverimus aut retolli vel subtragi quesierimus iam dictis casis et rebus quas supra in viganeum dedi per quolibet ingenium, et eam vobis ab omni homines defendere non potuerimus, spondeo ego qui supra Albolfi clerico, una cum meis heredes, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessores tuos, in duplum in ferquidem loco sub estimationem quales tunc fuerit, quia taliter inter nos convenit; |
s-728
| et duas inter nos cartulas Leo notarium scribere rogavimus. |
s-729
| actum Luca. |
s-730
| + Ego Albolfo clericus in hanc comutatione a me facta manu mea subscripsi. |
s-731
| + Ego Baldibertus, sicut de me super legitur, missus fuit. |
s-732
| signum + manus Rachiperti, sicut supra legitur, interfuit. |
s-733
| + Ego Iohannes, sicut de me super legitur, missus fuit. |
s-734
| signum + manus Deusdedi que Teutio vocatur, sicut supra legitur, interfuit. |
s-735
| + Ego Cumprando, sicut de me super legitur, missus fuit. |
s-736
| + Ego Teudiprand notarius, sicut de me super legitur, missus fuit. |
s-737
| + Ego Ubertus, sicut de me super legitur, missus fuit. |
s-738
| ego Teudimundus, rogatus ad Albolfo clerico, subscripsi. |
s-739
| + Ego Petrus notarius, rogatus ad Albolfo clerico, me teste subscripsi. |
s-740
| ego Gumpertus notarius, rogatus ad Albolfo clerico, me teste subscripsi. |
s-741
| + Ego Alpertus, rogatus ad Albolfo clerico, me teste subscripsi. |
s-742
| + Ego [Propn] notarius, rogatus ad Albolfo clerico, me teste subscripsi. |
s-743
| + Ego [Propn] rogatus ad Albolfo clerico, me teste subscripsi. |
s-744
| ego Ghiselfridi notarius et schabinus subscripsi. |
s-745
| + Ego Leo notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-746
| In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam inperatore augusto, anno inperii eius sexto, quinto idus iulii indictione quarta. |
s-747
| manifestu sum ego Adaldo, filio bone memorie Fraiperti, quia convenit mihi una tecum Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos de aliquantis rebus comutationem facere deberemus, sicut et factum est. |
s-748
| proinde modo ego qui supra Adaldo in comutationem dare et tradere videor tibi qui supra Gherardus episcopus ad parte ecclesie sancti Silvestri, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, et ipse ecclesie sancti Silvestri esse videtur foras muros huius civitatis Lucense prope porta sancti Petri, id est duo petie de vinee et terra mea illa, quam abeo in loco Interacchule, qui una ex ipse petia de vinea est tenentes uno caput cum uno lato in terra et vinea ipsius episcopatui vestro sancti Martini, alio caput tenet in via publica, alio lato tenet in terra Firmitei, petia ipsa de vinea in integrum, quidem et illa alia petia de terra et vinea mea illa, ut dictum est in ipso loco Interaccule, quod est insimul conprehensa, tenentes uno caput in via publica, alio caput tenet in terra Adalberti, lato uno tenet in terra ipsius episcopatui vestro sancti Martini, et alio lato tenet in terra qui fuit quondam Eritei, petia ipsa de terra et vinea in integrum; |
s-749
| simili modo et dare videor tibi terra mea illa que esse videtur in loco prope Rocta, que ipsa terra vocitatur da Hascunda, que est tenentes uno caput in terra ipsius Firmitei, alio caput cum uno lato tenet in terra de filii quondam Ildi, et alio lato tenet in via publica; |
s-750
| hec predictas petias de vineas et terras, qualiter circumdate sunt per designatas locas, in integrum, quod sunt per mensura ad iusta perticha mensuratas modiorum sex et sistariorum tridecim, tibi eas in comutationem dedi ad parte predicte ecclesie sancti Silvestri. |
s-751
| et pro suprascriptas petias de terras et vineas, quas tibi in comutationem dedi recepi ad te in comutationem da parte ipsius ecclesie sancti Silvestri id est terra illa ubi dicitur Secturia prope vico Elingo, quas ipse petia de terra est tenentes uno caput in rivo, alio caput tenet in terra quas quondam Leo ad manus suas abuit, et in aliquantulo in terra mea qui supra Adaldo, lato uno tenet in via publica, alio lato tenet in terra qui fuit quondam Vuarnifridi et in terra mea qui supra Adaldo, petia ipsa de terra in integum; |
s-752
| quidem et dedisti mihi in comutationem similiter terra illa ubi vocitatur ad Grippo, infra ipso loco vico Elingo, qui ipse terra est tenentes uno caput in predicto rivo, alio caput tenet in vinea qui fuit quondam Lei de Silice, lato uno tenet in vinea ipsius episcopatui vestro sancti Martini, alio lato tenet in terra mea qui supra Adaldo, petia ipsa de terra in integrum; |
s-753
| hec predictas petias de terras et vinea, qualiter superius circundate sunt per designatas locas, in integrum et sunt per mensura ad iusta perticha mensuratas modiorum tres et sistariorum undecim, iam dictas terras et vinea per designatas capitas et lateras, et per suprascripta mensura in integrum mihi in comutationem dedisti et tradidisti da parte ipsius ecclesie sancti Silvestri. |
s-754
| ubi et super hanc comutationem tu qui supra Gherardus episcopus direxsisti missos tuos de tuam parte id est Andrea et Teudiprandus notarium seu Albolfo clerico et Vuarneri, filio suprascripti Vuarnifridi, et Adalbertus dux de sua partem direxsit missos suos id est Ghiselfridi notarium et schabino, seu Aloni et Fraimundo germani, qui super hanc comutationem ambulaverunt hac previderunt et renuntiaverunt quod meliorata comutationem dedisse ad parte suprascripte ecclesie sancti Silvestri quam recepisset, ut magis omni tempore sint stabile. |
s-755
| unde repromitto ego qui supra Adaldo, una cum meis heredes, tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad successoribus tuis, ut si nos vobis aliquando tempore de suprascripta terra et vinea quas supra in comutationem dedi intentionaverimus aut retolli vel subtragi quesierimus per quolibet ingenio, et eam vobis ab omni homines defendere non potuerimus, spondimus nos vobis conponere suprascripta terra et vinea quas supra in comutationem dedi ad parte suprascripte ecclesie sancti Silvestri in duplum in ferquidem loco sub estimationem quales tunc fuerint, quia taliter inter nos convenit; |
s-756
| et duas inter nos cartulas comutationis Rachifonsum notarium scribere rogavimus. |
s-757
| actum Lucam. |
s-758
| + Ego Adaldus in ac comutatione a me facta manum mea subscripsi. |
s-759
| + Ego Andrea, sicut de me supra legitur, misso fui. |
s-760
| + Ego Teudiprandus notarius, sicut de me supra legitur, misso fui. |
s-761
| + Ego Albolfo clerico, sicut de me supra legitur, misus fui. |
s-762
| signum + manus Vuarneri, filio quondam Vuarnifridi, sicut supra legitur, missus fuit. |
s-763
| ego Ghiselfridi notarius et schabinus, sicut supra legitur de me, misso fuit. |
s-764
| ego Fraimundo, sicut de me super legitur, miso fui. |
s-765
| signum + manus Aloni, filio quondam Anghalperti, sicut supra legitur, missus fuit. |
s-766
| ego Teudimundus, rogatus ab Adaldo, subscripsi. |
s-767
| + Ego Baldibertus interfui. |
s-768
| + Ego Adalpertus notarius, rogatus ab Adaldo, me teste subscripsi. |
s-769
| ego Vuillerado, rogatus ab Adaldo, subscripsi. |
s-770
| ego Lambertus, rogatus ab Adaldo, me teste subscripsi. |
s-771
| + Ego Roffridi notarius et schabinus subscripsi. |
s-772
| + Ego Himalfridi, rogatus ab Adaldo, me teste subscripsi. |
s-773
| + Ego Leo clericus, rogatus ab Adaldo, me teste subscripsi. |
s-774
| In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam inperatore augusto, anno inperii eius sexto, quinto decimo kalendas novembris, indictione quinta. |
s-775
| manifestu sum ego Petrus, filio quondam Ermi, quia tu Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est ecclesia illa cui vocabulum est beati sancti Geminiani sita loco et finibus Versilia, ubi dicitur ad Monte Preiti, pertenentes ecclesie vestre sancte Felicite quod est plebe baptismale prope suprascripto loco Versilia, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, ecclesia vero ipsa sancti Geminiani, cum casa quod est subdita, recta ipsa ecclesia sive capanna massaricia prope ipsa ecclesia cum fundamentis et universis fabricis suis seu curtis, ortis, terris, vineis, olivis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis; |
s-776
| omnia et in omnibus rebus tam domnicatas quam et massaricias, quantas ubique ad ipsa ecclesia sancti Geminiani est pertenentes et Ottichautio exinde ad manus suas abere et detinere videtur, in integrum mihi eas dedisti; |
s-777
| seu et dedisti mihi id est tres capannas et rebus illis, pertenentes suprascripte ecclesie vestre sancte Felicite, qui una ex ipse capanna et res esse videtur in loco ubi dicitur Orticeta, in qua Ostrualdo massario residere videtur, et illa alia capanna et res esse videtur in loco ubi dicitur Burcha, in qua Iobbiano residere videtur, et illa tertia capanna et res esse videtur in loco ubi dicitur Castello, prope ecclesia sancti Cassiani, in qua Ientiano massario residere videtur; |
s-778
| item et dedisti mihi duo petiole de terre que sunt vinee ille domnicate in ian dicto loco Orticeta, pertenentes suprascripte ecclesie vestre sancte Felicite; |
s-779
| ambo ipse petie de vinee cum cesis et omnibus arboribus suis, in integrum mihi eas dedisti; |
s-780
| nec non et dedisti mihi, id est una petia de terra quod est silva, in loco ubi dicitur Scharpello, similiter pertenentes prefate ecclesie sancte Felicite; |
s-781
| iam dicta terra et silva, in integrum mihi eas dedisti; |
s-782
| simul que et dedisti mihi una petia de terra illa qui fuit domnicata ubi dicitur sup Strata, similiter pertenentes suprascripte ecclesie vestre sancte Felicite, quas ipse terra est tenentes uno caput in via publica, alio caput tenet in Padule, lato uno tenet in terra suprascripte ecclesie sancti Geminiani, alio lato tenet in terra quas Iobbiano ad manus suas abet; |
s-783
| suprascripta petia de terra, qualiter ab omnis partes circumdata est per designatas locas cum fossis suis in integrum mihi eas dedisti, tali ordinem ut da admodum dum vita Arifusi presbiteri et abbas monasterii beati sancti Petri sito Campo Maiore, filio quondam Auchisi, fuerit, in mea qui supra Petrus vel de meis heredes sint potestatem suprascriptas ecclesie sancti Geminiani et sancte Marie cum casis et rebus ad eas pertenentibus, seu predictis capannis et rebus massariciis adque et supradictis petiis de vineis et terra seu silva quas mihi supra dedisti, abendi, inperandi, laborare faciendi ita ut melioretur nam non pegioretur et nobis eas privato nomine usufructuandi et in ipsa Domini ecclesia sancti Geminiani et sancte Marie per nostram dispositionem officium Dei et luminaria seu missarum fieri debeam. |
s-784
| et pro omni censum et iustitia exinde tibi, vel ad successoribus tuis ad pars ipsius ecclesie vestre sancte Felicite, per singulos annos per omnem mense magio censum vobis reddere debeamus ad suprascripta ecclesia sancte Felicite per nos, aut per misso nostro, vobis, vel ad ministerialem illum quas ibi pre tempore fuerit, argentum denarios bonos expendiviles numero septuaginta duo, et homines illos qui in ipsis casis et capannis abitantes fuerit, nos eum a mandato vestro venire faciamus hic civitate Luca legem et iustitiam faciendum tantum. |
s-785
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata, aut si suprascriptas ecclesias sancti Geminiani et sancte Marie seu casis et capannis adque rebus quas mihi dedisti relaxsaverimus, vel si per nos pegioratis fuerint dum vitam suprascripti Arifusi abbas fuerit, spondeo ego qui supra Petrus, una cum meis heredes, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad successoribus tuis, penam, argentum soledos quinquaginta. |
s-786
| nam post vero obito suprascripti Arifusi presbiteri et abbas hunc libellum inanis et vacuum adque capsatum appareat quod in se nullum optineat robore nec firmitatem, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus. |
s-787
| actum Luca. |
s-788
| signum + manus Petri qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-789
| + Ego Petronaci presbiter custos et rector ecclesie sancte Felicite in unc livello consensi et supscripsi. |
s-790
| + Ego Sicherado, rogatus a Petrus, me teste subscripsi. |
s-791
| ego Cunimundo, rogatus a Petrus, me teste subscripsi. |
s-792
| In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperatore augusto, anno imperii eius septimo, sexto kalendas aprelis, indictione quinta. |
s-793
| manifesti sumus nos Andreas, filio quondam Petri, et Ildiperto, filio quondam Ildiprandi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad laborandum et gubernandum seo meliorandum dedisti nobis, id est duo petiis de terris et una alia petia de terra quod est quercieto in loco et finibus Turre, ubi vocitatur ad Canneto, pertenentes ecclesie vestre sancti Fridiani sita foras civitate ista Lucense, quod est desub potestatem ecclesie episcopatui vestro sancti Martini; |
s-794
| quas ipse terre et quercieto nos ipsis usque modo ad manus nostra abuimus, qui una ex ipse petia vocitatur ad Canneto et illa alia petia vocitatur ad quercieto Aurie, et ille tertia petia de terra vocitatur ante casa Domuli; |
s-795
| petie ipse de terre et quercieto, qualiter eas nos ipsis usque modo ad manus nostra abuimus, nobis eas dedisti in integrum tali ordinem ut nos, vel nostris heredibus, suprascripte petie de terre quas nobis dedisti bene laborare et gubernare seu meliorare debeamus; |
s-796
| sic tamen suprascripta petia de terra que vocitatur Canneto, qui est prope suprascripto quercieto, nos infra isto anno expleto proximo venturo vinea ponere et plantare debeamus ut infra isti quinque anni expleti proximi venturi sint tota ipsa petia de terra vinea elevata et propaginata et usque tunc nobis eas privatum abere et fruere debeamus, nam post isti quinque anni expleti proximi venturi exinde tibi, vel ad subcessoribus tuis ad pars suprascripte ecclesie sancti Fridiani, per singulos annos in ipso loco reddere debeamus medietatem vinum purum ad tertiam vices ubas legitime calcatas et indi vinatas nam non pondum levandum; |
s-797
| seo et vobis reddere debeamus per singulos annos ad pars suprascripte ecclesie sancti Fridiani per omnem mense martio sabones bonos libras quatuordecim, ad tales libras pesato quale in ipso domo legitima percurrit, vobis vel ad ministeriale vestro qui ecclesie sancti Fridiani quale vos ibi per tempore abueritis; |
s-798
| et quando per vendemmia super palmentum ibidem misso vestro venerit, nos eum recipere et gubernare debeamus tantum. |
s-799
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata, et vos nobis suprascripta res quas nobis dedisti relaxsaverimus, vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos qui supra Andreas et Ildepertus, una cum nostris heredibus, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Teuderadum notarium scribere rogavimus. |
s-800
| actum Luca. |