Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 601 - 700 of 850 • previousnext

s-601 manifestu sum ego Toto, filio quondam Ildisinde, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine dedisti mihi id est casa et res illa in loco ubi dicitur Pernardino, qui recta fuit per Dominico massario, pertenens ecclesie sancti Angeli ubi dicitur a Foro sita infra civitatem ista Lucense, quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini;
s-602 et exinde tibi, vel ad subcessoribus tuis, ad parte prefate ecclesie sancti Angeli per singulos annos, in ipso loco, reddere debeamus medietate vinum puro ad tertia vices ube legitime calcate et indi vinate, nam non pondum levandum;
s-603 et per homne mense november censum vobis reddere debeamus, argentum denarios decem et octo boni expendivilis, vobis vel ad ministeriales vestro quas in ipsa ecclesia pre tempore fuerit;
s-604 et homines illos qui in suprascripta casa abitantes fuerit, eos a mandato vestro hic Luca venire faciamus lege et iustitiam faciendum;
s-605 et si vos aut misso vestro ibidem super palmentum veneritis, nos vos recipere et gubernare debeamus tantum.
s-606 et si nos vobis taliter non adimpleverimus sicut supra legitur, aut suprascripta casa et res relassaverimus, vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Toto, una cum meis heredes, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos viginti, quia taliter inter nos convenit et duas cartulas Lopo notarium scribere rogavimus.
s-607 actum Luca.
s-608 signum + manus Toti qui hunc libello fieri rogavit.
s-609 signum + manus Rachiperti, filio quondam Rachiperti, testis.
s-610 + Ego Albolfo clerico, rogatus ad Toto, me teste subscripsi.
s-611 ego Aloni, rogatus a Toto, me teste subscripsi.
s-612 ego Gumpertus notarius, rogatus ad Toto, me teste subscripsi.
s-613 + Ego Lopo notarius post traditam conplevi et dedi.
s-614 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina favente clementiam imperatore augusto, anno imperii eius quinto, tertio kalendas novembris, indictione quarta.
s-615 manifestu sum ego Petrus, filio quondam Vituli, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum perexolvendum dedisti mihi, id est medietatem de casa et res illa in loco ubi dicitur eam Filicaio, quas Petrus ad manus suas abuit;
s-616 et exinde tibi, vel ad subcessoribus tuis, ad pars ipsius episcopatui vestrii sancti Martini per singulos annos in ipso loco reddere debeamus medietatem vinum purum ad tertiam vices uba legitime calcatas et indi vinatas, nam non pondum levandum;
s-617 seo et vobis reddere debeamus, per omne mense novenber, vobis reddere debeamus argentum denarios bonos expendiviles numero nove;
s-618 et quando per vindemmia super palmentum ibidem vos aut misso vestro veneritis, nos vos recipere et gubernare debeamus;
s-619 et a mandato vestro venire debeamus hic Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-620 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adimpleta et conservata, aut si suprascripta casa vel res quas mihi dedisti relaxaverimus, vel si per nos pegiorata fueri, spondeo ego qui supra Petrus, una cum meis heredes, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos viginti, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Gumpertum notarium scribere rogavimus.
s-621 actum Luca.
s-622 signum + manus Petri qui hunc libello fieri rogavit.
s-623 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Charulus divina vavente clementia imperator augusto, anno imperii eius quinto [--], nonus chalendas decembris, indictio quarta.
s-624 manifesti sumus nos Ghiso et Sisimundo et Alamundo filii bone memorie Ghisimundi, quia per hanc cartula venundamus et tradimus tibi Iohanni presbitero, filio Oniperghe, id es silva nostra in Cerbaria illa quas nobis in ereditate nostra da genitori nostro reliquit;
s-625 tota ipsa nostra portione, tibi eas vindo et trado in integrum, pro quibus at te pretium recepimus, argentum soledos centu in prefinito unde repromittimus nos ego qui supra Ghiso et Sisimundo et Alamundo germani, una cum nostris heredibus, tibi Iohanne presbitero, vel at illum hominem cui vos suprascripta nostra vendictio terra et silva dederitis vel abere decreveritis, si aliquando tempore nos vobis in aliquot exinde intentionaverimus aut retolli vel subtragi quesierimus, nos vel ille homo cui nos eas dedessemus aut dederimus per quolibet ingenio, et si eam vobis suprascripta terra et silva quot est nostra vendictione in integrum ab omni homine defendere non potuerimus, tunc spondimus nos vobis conponere suprascripta nostra vendictio in duplum in ferquidem loco sub estimationem qualex tunc fuerit;
s-626 actum in loco Bassiliano prope eclesia sancti Ginesii.
s-627 + Ego Ghiso in anc cartula a nos facta manus mea subscripsi.
s-628 + Singnus manus Sisimundi qui hanc cartula fierit rogavi.
s-629 + Ego Petru scabinu subscripsi.
s-630 + Ego Ghisolfus, rogatus a suprascripti germani, me teste subscripsi et pretium dante vidi.
s-631 + Ego Ardolfo clerico, rogatus at superscripti germani, me teste subscripsi et pretium dante vidi.
s-632 + Ego Rihidomno, rogatus ad superiscripti germani, me teste subscripsi et pretium dante vidi.
s-633 + Ego Grimolfo, rogatus ad superiscripti germani, me teste subscripsi et pretium dante vidi.
s-634 + Ego Ildipaldo notarius pos tradita conplevi et dedi.
s-635 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius sexto, tertio decimo kalendas martii, indictione quarta.
s-636 manifestu sum ego Leo archipresbitero, filio bone memorie Adalmanni, quia convenit mihi una tecum Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, ud inter nos de aliquantis casis et rebus comutationem facere deberemus, sicut et factum est.
s-637 proinde ego qui supra Leo archipresbitero per hanc cartula in comutatione dare videor tibi qui supra Gherardus episcopus ad pars ecclesie sancti Silvestri, sitas foras civitatem ista Lucense prope porta sancti Petri, quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, id est casella mea illa foras civitatem ista Lucense prope eadem porta sancti Petri et prope ecclesie sancti Eubuli, casella ipsa cun fundamento et edeficio suo tenente uno caput in fundamento et casa ipsius episcopatui vestro sancti Martini;
s-638 alio caput cum uno lato tenet in terra ecclesie sancti Petri, et alio lato tenet in curticella ipsius episcopatui sancti Martini et in curte illa quas ego per hanc comutationem tibi dare videor;
s-639 simul et tibi dare videor suprascripta curticella ante ipsa casella ad pars ipsius ecclesie sancti Silvestri, qui caput uno tenet in suprascripta casa quas tibi superius dedi, alio caput tenet in via, lato uno tenet in curte ipsius episcopatui vestro sancti Martini, et alio lato tenet in terra ecclesie sancti Eubuli;
s-640 seo et tibi in comutationem dare videor id est una petiola de terra mea, quod est orto, in ipso loco ad pars ipsius ecclesie sancti Silvestri, qui ambas capitas cum uno lato tenet in casa et terra ipsius episcopatui sancti Martini, alio lato tenet in terra ipsius ecclesie sancti Eubuli, suprascripta casella et predicta curticella et iam dicta petiola de terra quod est orto, qualiter circumdate sunt per designatas locas, in integrum tibi eas in comutationem dare videor ad pars ipsius ecclesie sancti Silvestri.
s-641 pro quibus ad te in comutationem recepi de pars ipsius ecclesie sancti Silvestri id est casella illam foras civitatem ista Lucense prope rectam porta sancti Petri, pertenens ipsius ecclesie sancti Silvestri, quod est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, casella ipsa, cun fundamento et edeficio suo tenentes uno caput cum uno lato in via pubblica, alio caput tenet in terra et casa Adalfridi schabini, et alio lato tenet fundamento de casa qui fuit quondam Vualtari clerici;
s-642 casella ipsa cun fundamento et edeficio suo, qualiter circumdata est per designatas locas in integrum, ad te eas in comutationem recepi.
s-643 ubi et super hanc comutationem tu qui supra Gherardus episcopus secundum lege diresisti missos tuos, id est Teupaldo et Petrus seu Vuilleradus.
s-644 et Adalpertus dux direxit missos suos, id est Roffridi et Leo schabinus seu Adalprando qui ambulaverunt [--].
s-645 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperatore augusto, anno imperii eius sexto, quinto idus martii, indictione quartam.
s-646 manifestu sum ego Adalmari presbitero, filio quondam Landimari, quia convenit mihi una tecum Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos de aliquantis rebus comutationem facere deberemus, sicut et factum est.
s-647 proinde modo ego qui supra Adalmari presbitero per hanc cartulam in comutationem dare et tradere videor tibi qui supra Gherardus episcopus, ad pars ecclesie sancti Fridiani quod est plebe battismalis sito loco Lunata, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, id est dua petia de terra quas abeo in eodem loco et finibus Lunata, ubi vocitatur ad Insula prope suprascripta ecclesia vestra sancti Fridiani;
s-648 et est tenentes una ex ipse petia de terra uno capo in vinea mea, quas mihi reservo, alio capo tene in terra Fridicausi, lato uno tenet in terra qui fuit Deusdedi, et alio lato tenet in terra ipsius ecclesie vestre sancti Fridiani, et suprascripti Fridicausi;
s-649 et illa alia petia de terra est tenentes uno capo cum uno lato in terra ipsius ecclesie sancti Fridiani, alio caput tenet in terra mea quas mihi reservo, et alio lato tenet in terra qui fuit Leufini;
s-650 suprascripte duo petie de terra qualiter ab omnis partes circumdate sunt per designatas locas, quod sunt per mensura ad iusta pertica mensuratas sistariorum decem et novem et dimidio, in integrum tibi eas in comutationem dedi ad parte ipsius ecclesie sancti Fridiani.
s-651 et pro suprascripte petie de terra quas tibi in comutationem dedi recepi ad te in comotationem de pars suprascripte ecclesie sancti Fridiani id est una petia de terra illa in loco et finibus Lunata, ubi vocitatur ad Insula, prope suprascripta ecclesia sancti Fridiani, quod est plebe battismalis pertenentes ipsius ecclesie sancti Fridiani quod est desup potestatem suprascripti episcopatui vestro sancti Martini;
s-652 et est tenentes ipse petia de terra uno capo in fluvio que dicitur Riotti, alio caput tenet in terra Fridicausi, lato uno tenet in vinea mea qui supra Adalmari presbitero, alio lato tenet in terra qui fuit Dalmatii;
s-653 de tota ipsa petia de terra, qualiter ab omnis partes circumdata est per designatas locas, mihi exinde in comutationem dedisti sistariorum quindecim et dimidio ad iusta pertica mensuratas da partibus surgente;
s-654 ad te ea in comutationem recepi de pars ipsius ecclesie vestre sancti Fridiani.
s-655 ubi et super hanc comutationem secundum legem tu ipse Gherardus episcopus direcxisti missos tuos id est Ebruardo et Arimundo seu Rachiperto, et Adalberto dux direxit missos suos id est Rottari et Cosperto seu Ghisilari, qui ambulaverunt et previderunt una cum alios bonos et credentes homines adque renuntiaverunt qualiter meliorata comutationem dedi ad pars ipsius ecclesie sancti Fridiani quam recepisset, ut magis omni tempore hanc comutatio stabilem permaneant semper.
s-656 unde repromitto ego qui supra Adalmari presbitero, una cum meis heredes, tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad successoribus tuis aut eidem homine cui vos suprascripte petie de terra quas tibi in comutationem dedi dederitis vel abere decreveritis, ut si nos vobis eas aliquando tempore, eas intentionaverimus aut retolli vel subtragi quesierimus per quolibet ingenio, vel da omnem homines eas vobis defendere non potuerimus, spondeo ego qui supra Adalmari presbitero, una cum meis heredes, conponere tibi vel ad successoribus tuis aut eidem homini cui vos suprascripta petia de terra quas tibi in comutationem dedi dederitis, in duplum in ferquidem loco sub estimationem quales tunc fuerint, quia taliter inter nos convenit;
s-657 et duas inter nos comutationis cartulas Petrum notarium scribere rogavimus.
s-658 actum Luca.
s-659 + Ego Adalmari presbitero in hanc comutatione a me facta subscripsi.
s-660 signum + manus Ebruardi, sicut de ipso supra legitur, missus fuit.
s-661 + Ego Arimundo, sicut de ipso supra legitur, missus fui.
s-662 signum + manus Rachiperti, sicut de ipso supra legitur, missus fuit.
s-663 + Ego Rottari, sicut de me supra legitur, missus fui.
s-664 ego Ghiselfridi notarius et schabinus subscripsi.
s-665 + Ego Gosperto, sicut de me supra legitur, missus fui.
s-666 signum + manus Ghisilari, sicut de ipso supra legitur, missus fuit.
s-667 + Ego Adalmannus interfui.
s-668 + Ego Fridighisi interfui.
s-669 ego Iohannes, rogatus ab Adalmari presbitero, me teste subscripsi.
s-670 ego Cunimundo, rogatus ab Adalmari presbitero, me teste subscripsi.
s-671 + Ego Fraolmi, rogatus ab Adalmari presbitero, subscripsi.
s-672 + Ego Ghisolfo, rogatus ab Adalmari presbitero, teste subscripsi.
s-673 ego Lambertus, rogatus ab Adalmari presbitero, teste subscripsi.
s-674 + Ego Petrus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-675 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam inperatore augusto, anno inperii eius sexto, nonas magii, indictione quarta.
s-676 manifestu sum ego Teudilascius, filio bone memorie Chunamundi schabini, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est fundamento et casalino illo ubi fuit casa in loco ubi dicitur Savezano prope Murrioro, pertenentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini, qui recta fuit per quondam Teuperto et modo eas Iohannes ad laborandum ad manus suas abere videtur;
s-677 nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi, vel ad successoribus tuis ad pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini, per singulos annos per omnem mense november censum vobis reddere debeamus hic civitate Luca ad ipso domo per nos, aut per misso nostro, vobis vel ad ministerialem vestrum quas in ipso domo pre tempore abueritis, argentum denarios bonos expendiviles numero triginta tantum.
s-678 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata, aut si suprascripto fundamento et casalino vel res quas mihi dedisti relaxaverimus, vel si per nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Teudilascius, una cum meis heredes, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad successoribus tuis, penam, argentum soledos sexsaginta, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus.
s-679 actum Luca.
s-680 signum + manus Teudilascii qui hunc libellum fieri rogavit.
s-681 + Ego Andreas notarius, rogatus a Teudilascius, me teste subscripsi.
s-682 + Ego Ghisolfo, rogatus a Teudilascius, me teste subscripsi.
s-683 + Ego Liutifridi, rogatus a Teudilascius, me teste subscripsi.
s-684 + Ego Fraolmi, rogatus a Teudilascius, subscripsi.
s-685 + Ego Lamberto, rogatus a Teudilascius, me teste subscripsi.
s-686 ego Fraolmi, rogatus a Teudilascius, subscripsi.
s-687 + Ego Rachifonsus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-688 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina favente clementia imperatore augusto, anno imperii eius sexto, sexto decimo kalendas iunias, indictione quarta.
s-689 manifestu sum ego Hilmerando, filio bone memorie Petri de Vuamo, quia conveni mihi una tecum Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos comutationem facere deberemus de aliquit rebus, sicut et factum est.
s-690 proinde ego qui supra Hilmerando per hanc cartulam in comutationem dare videor tibi qui supra Gherardus episcopus ad partem ecclesie vestre sancti Silvestri, qui est desu potestatem ipsius episcopatui sancti Martini, id est una petia de terra mea illa quam abeo in loco Suborbano, qui capo uno tenet in terra ecclesie sancti Dalmatii, alio capo tenet in terra Aliprandi, filio Benemori, et Pauli quomodo ibi signa et termina posite sunt, lato uno tenet in terra ecclesie sancti Georgi et in aliquantulo in via, et alio lato tenet in terra ipsius ecclesie sancti Georgi et in aliquantulo in terra sancti Columbani;
s-691 petia ipsa de terra, qualiter circumdata est per designatas locas, quod est per mensura ad iusta pertica mensurata modiorum unum et sistariorum nove, una cum fose et cese sue in integrum tibi eas in comutationem dare videor ad pars suprascripte ecclesie sancti Silvestri.
s-692 pro quibus ad te in comutationem recepi de parte suprascripte ecclesie sancti Silvestri id est una petia de terra illa in loco Vuamo pertinens suprascripte ecclesie sancti Silvestri, qui capo uno tenet in rivo, alio capo cum uno lato tenet in terra et curte et orto meo qui supra Hilmerando et in aliquantulo de ipso capo tenet in via publica, et alio lato tenet in via publica et in aliquantulo in rivo;
s-693 suprascripta petia de terra, qualiter ab omnis parte circumdata est per designatas locas, quod est per mensura ad iusta pertica mensurata modiorum unum et sistariorum quattuor, una cum cesis et omnibus arboribus suis, in integrum ad te eas in comutationem recepi de parte suprascripte ecclesie sancti Silvestri.
s-694 ubi et super hanc comutatione tu qui supra Gherardus episcopus direxistis missos tuos, in sunt Petrus notario de Vuamo et Sicholfo, filio bone memorie Ghisolfi, et Ridaldo, filio bone memorie Iohanni, et Adalbertus dux direxi missos suos, in sunt Romualdo filio bone memorie Cosprandi, et Petrus seo Iohannes, filio bone memorie Teufilarti, qui ambulaverunt et previderunt adque renuntiaverunt quod meliorata comutationem dedi ad pars suprascripte ecclesie quam recepi, ut magis omni tempore hanc comutationem firma et stabile permanead.
s-695 unde repromitto ego qui supra Hilmerando, cum meis heredes, tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis aut eidem homini cui vos suprascripta petia de terra quas tibi in comutationem dedi dederitis vel abere decreveritis, aliquando tempore vobis eas intentionaverimus aut subtragi quesierimus per quolibet ingenio, et eam vobis ab omni homines defendere non potuerimus, spondimus nos vobis conponere suprascripta petia de terra in duplum in ferquidem loco sub estimationem quales tunc fueri, quia taliter inter nos conveni.
s-696 unde inter nos duas cartulas Cospertum notarium scribere rogavimus.
s-697 actum Luca.
s-698 + Ego Hilmerando in anc commutatione a me facta subscripsi.
s-699 + Ego Fraolmi, rogatus ab Ilmerando, me teste subscripsi.
s-700 + Ego Petrus notarius, sicut de me supra legitur, missu fui.

Text viewDownload CoNNL-U