Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 501 - 600 of 850 • previousnext

s-501 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam inperatore augusto, anno inperii eius quinto, idus aprelis, indictione tertia.
s-502 manifestu sum ego Cristianus presbitero, filio bone memorie Vineri, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est casa et res illa massaricias in loco et finibus Saltucclo, ubi vocitatur ad Ceringnana, in qua Rachulo massario abitare videtur, pertenentes ecclesie vestre sancte Marie sita loco et finibus Sexto, quod est plebe baptismalis, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, casa ipsa cum fundamento et omnem edeficio suo seu curte, orto, terris, vineis, olivis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis;
s-503 omnia quantum ad ipsa casa est pertenentes, et suprascripto Rachulo exinde ad manus suas abere videtur, in integrum mihi eas dedisti tali ordinem ut da admodum, dum vita mea fuerit, in mea qui supra Cristiano presbitero sint potestatem, suprascripto casa et res, quas mihi dedisti, abendi, inperandi, gubernandi, laborare faciendi, meliorandi et mihi eas privato nomine usufructuandi, et in ipsa casa homines ad residendum et abitandum mittere debeam;
s-504 et exinde tibi, vel ad successoribus tuis ad pars ipsius ecclesie vestre, per singulos annos, in mense ianuario, censum vobis reddere debeam ad suprascripta ecclesia sancte Marie vobis, vel ad ministeriale vestrum quas ibi pre tempore abueritis, argentum denarios bonos expendiviles numero decem et octo;
s-505 et homines illos qui in ipsa casa abitantes fuerit, ego eos a mandato vestro venire faciam hic civitate Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-506 et si a me vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata, aut si ego suprascripta casa et res quas mihi dedisti relaxaverimus, vel si per me pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Cristianus presbitero conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad successoribus tuis, penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus.
s-507 actum Luca.
s-508 + Ego Cristianu presbiter in uc libellu a me facta manus mea subscripsi.
s-509 + Ego Lopo notarius, rogatus a Cristianus presbiter, me teste subscripsi.
s-510 + Ego Openaldo, rogatus a Cristianus presbiter, me teste subscripsi.
s-511 ego Liutifridi, rogatus a Cristianus presbitero, me teste subscripsi.
s-512 ego Fraolmi, rogatus a Cristianu presbitero, subscripsi.
s-513 + Adalfridi schabinus subscripsi.
s-514 ego Teudimundus, rogatus a Cristiano presbitero, subscripsi.
s-515 + Ego Ghisolfo, rogatus a Cristiano presbitero, me teste subscripsi.
s-516 + Ego Rachifonsus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-517 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius quinto, octavo decimo kalendas iulias, indictione tertia.
s-518 manifestu sum ego Sichalmi, filio bone memorie Ardimanni, quia convenit mihi una tecum Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, ud inter nos de aliquantis rebus comutationem facere deberemus sicut et factum est.
s-519 proinde modo ego qui supra Sichalmi per hanc cartula in comutationem dare videor tibi qui supra Gherardus episcopus ad pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini id est una petia de terra mea illa quam abeo in loco ubi dicitur Turri, prope suprascripto loco Puliciano;
s-520 et est tenentes uno caput cum uno lato in terra ecclesie Domini et Salvatoris, et in aliquantulo in terra qui fuit quondam Ardi, alio caput tenet in terra mea qui supra Sichalmi fini signa quas ibi posite sunt, et alio lato tenet in via;
s-521 petia ipsa de terra, qualiter circumdata est per designatas locas, quod est per mensura ad iusta pertica mensuratas sistariorum quadraginta, in integrum tibi eas in comutationem dare videor ad parte ipsius episcopatui vestro sancti Martini.
s-522 et pro suprascripta petia de terra, quas tibi in comutationem dedi, recepi ad te in comutationem de pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini id est una petia de terra illa in loco Puliciano ubi dicitur Stabbla, pertenentes ipsius episcopatui vestro sancti Martini;
s-523 et est tenentes ipse petia de terra uno caput cum ambas lateras in terra mea qui supra Sichalmi et in aliquantulo in terra qui fuit Doni, et alio caput tenet terra Sclauchi, que Toto vocatur;
s-524 petia ipsa de terra, qualiter circumdata est per designatas locas, quod est per mensura ad iusta pertica mansuratas sistariorum triginta duo, in integrum ad te eas in comutationem recepi de pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini.
s-525 ubi et super hanc comutationem secundum legem tu qui supra Gherardus episcopus direxsistis missos tuos, id est Hisimbaldo et Sanitulo, que Toto vocatur, seu Vuilleradus, et Adalbertus dux direxit missos suos, id est Adalmanno et Petrus, seu Rumaldo de Vicopelago, qui ambulaverunt et previderunt, una cum alios bonos et credentes homines, adque renuntiaverunt qualiter meliorata comutationem dedi ad parte ipsius episcopatui vestro sancti Martini quam recipisset ut magis omni tempore hanc comutatio stabilem permaneat.
s-526 unde repromitto ego qui supra Sichalmi, una cum meis heredes, tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis aut eidem homini cui vos suprascripta petia de terra quas tibi in comutationem dedi dederitis vel abere decreveritis, si vobis eas intentionaverimus aut retolli vel suptragi quesierimus per quolibet ingenio, et eam vobis ab omni homines defendere non potuerimus, spondimus nos vobis conponere suprascripta petia de terra quas tibi in comutationem dedi in duplum, in ferquidem loco sub estimatione quales tunc fuerint, quia taliter inter nos convenit.
s-527 unde inter nos duas cartulas Lopo notarium scribere rogavimus.
s-528 actum Luca.
s-529 signum + manus Sichalmi qui hanc comutationis cartula fieri rogavit.
s-530 + Ego Isimbaldo, sicut de me supra legitur, missus fui.
s-531 signum + manus Sanituli, que Toto vocatur, filio bone memorie Adalaldi, sicut supra legitur missus fuit.
s-532 signum + manus Vuilleradi, filio quondam Osprandi, sicut supra legitur missus fuit.
s-533 + Ego Adalmannus, sicut de me supra legitur, missus fui.
s-534 signum + manus Petri, filio quondam Ermitei, sicut supra legitur missus fuit.
s-535 + Ego Romaldo, sicut de me supra legitur, missus fui.
s-536 + Ego Roffridi notarius et schabinus subscripsi.
s-537 + Ego [Propn] rogatus a Sichalmi me teste subscripsi.
s-538 + Ego Leo schabinus subscripsi.
s-539 + Ego Alpertus, rogatus a Sichalmi, me teste subscripsi.
s-540 + Ego Fridihisi, rogatus a Sichalmo, me teste subscripsi.
s-541 + Ego Beldoino interfui.
s-542 + Ego Liutifridi, rogatus a Sichalmi, me teste subscripsi.
s-543 signum + manus Bronari, filio Ardimanni de Quarto, qui interfuit.
s-544 signum + manus Aggialmanni, filio quondam Ardimanni, qui interfuit.
s-545 ego Cunimundo, rogatus a Sichalmi, me teste subscripsi.
s-546 + Ego Lopo notarius post traditam conplevi et dedi.
s-547 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius quinto, quinto idus octubris, indictione quarta.
s-548 manifestu sum ego Roppaldo presbitero, filio bone memorie Uppaldi, quia tu domnus Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per consensum sacerdotum tuorum et filii ipsius sancte ecclesie secundum canonico ordinem rectorem et gubernatorem, ordinasti et confirmasti me in ecclesia vestra cui vocabulum est beati sancti Pancratii sita loco Sugruminio, quod est plebem baptismales;
s-549 propterea per hanc cartula repromitto tibi vel ad subcessoribus tuis ad parte ipsius episcopatui vestro sancti Martini, vobis vel ad ministeriales vestro quas inibi pre tempore abueritis, per singulos annos in mensem martio dum vita mea fuerit, vobis reddere debeamus argentum soledos quindecim de bonos denarios expendiviles, per singulos soledos duodecim denarios rationatos.
s-550 unde repromitto ego qui supra Roppaldo presbitero tibi qui supra domnus Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, dum vita mea fuerit, per singulos annos in suprascripto mense martio predicto soledos non dedero et non peresolsero de tales denarios quales in die illa hic Luca per caput bene fuerint expendiviles, spondeo ego qui supra Roppaldo presbitero conponere tibi qui supra domnus Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis de quale mense martio suprascripto soledos menime dedero in duplum;
s-551 et hanc promissio dum vita mea fuerit in sua permaneat firmitatem, quia in tali ordinem hanc promissio Lopo notarium scribere rogavi.
s-552 actum Luca.
s-553 + Ego Roppaldu presbitero in anc promissio a me facto subscripsi.
s-554 + Ego Leo notarius, rogatus a Roppaldo presbitero, me teste subscripsi.
s-555 + Ego Roffridi, rogatus a Roppaldo presbitero, me teste subscripsi.
s-556 + Ego Roffridi notarius et schabinus subscripsi.
s-557 + Ego Stefanus notarius, rogatus a Roppaldo presbitero, me teste subscripsi.
s-558 + Ego Lopo, rogatus a Roppaldo presbitero, me teste subscripsi.
s-559 + Ego Lopo notarius post traditam complevi et dedi.
s-560 In Dei omnipotentes nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam inperatore augusto, anno inperii eius quinto, tertio idus octubris, indictione quarta.
s-561 manifestu sum ego Liutifridi, filio bone memorie Teuderadi, quia tu Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est ecclesia illa cui vocabulum est beati sancti Andree sita loco et finibus Campo Maiore ubi dicitur ad Canali prope ecclesie sancti Stefani, quod est plebe baptismalis, quas ipse ecclesie sancti Andree est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, ecclesie vero ipsa sancti Andree una cum casis et rebus domnicatis sive casis et rebus massariciis ad eas pertinentibus cum fundamentis et universis fabricis suis seu curtis, ortis, terris, vineis, olivetis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis;
s-562 omnia quantum ad ipsa ecclesia sancti Andree, tam domnicatis casis et rebus quam et massariciis, quantas ubique in qualibet locis vel vocabulis ad predicta ecclesia est pertenentes, in integrum mihi eas dedisti;
s-563 simul et dedisti mihi id est casa et capanna seu rebus illis in suprascripto loco et finibus Campo Maiore et sunt pertenentes ecclesie vestre sancti Fridiani foras civitate ista Lucense ubi eius corpus umatum quiescit, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, quas ipse casa esse videtur ubi vocitatur ad Sichario, quas Leupaldo ad manus suas abere videtur, et ipse capanna esse videtur in loco ubi vocatur ad Cussiano, quas Fridiano ad manus suas abere videtur;
s-564 seu et dedisti mihi id est una petia de vinea illa in suprascripto loco et finibus Campo Maiore similiter pertenentes suprascripte ecclesie vestre sancti Fridiani;
s-565 vinea ipsa cum omnibus arboribus suis, in integrum mihi eas dedisti;
s-566 item et dedisti mihi sorticella de res illa in loco ubi vocitatur Quarquitana, similiter pertenentes predicte ecclesie vestre sancti Fridiani, tam terris quam et vineis, olivis, silvis, virgareis, culta res vel incultas;
s-567 omnia quantum exinde filii Grimaldi ad manus suas abuit, in integrum mihi eas dedisti;
s-568 nec non et dedisti mihi id est res illa in suprascripto loco et finibus Campo Maiore ubi vocatur ad Cassiaticho pertenentes ecclesie vestre sancti Bartholomei sita foras civitate ista Lucense ubi dicitur ad Cipriano, que est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, tam terris quam et vineis, olivis, silvis, virgareis, cultas res vel incultas;
s-569 omnia quantum in predicto loco Cassiaticho predicte ecclesie sancti Bartholomei est pertinentes, et Ermulo exinde ad manus suas abere videtur, in integrum mihi eas dedisti tali ordinem ut da admodum suprascripta ecclesia seu casis et rebus quas mihi superius dedisti in mea vel de meis heredes sint potestatem eas abendi, inperandi, gubernandi, laborare faciendi, meliorandi et nobis eas privato nomine usufructuandi;
s-570 et in ipsa Domini ecclesie per nostram dispositionem officium Dei et luminaria seu missarum fieri debeam.
s-571 et pro omni censum et iustitia exinde vel ad successoribus tuis ad pars ipsius episcupatui vestro sancti Martini, per singulos annos per omnem mense november censum vobis reddere debeamus hic civitate Luca ad suprascripto domo vobis, vel ad ministeriale vestrum in quas in ipso domo pre tempore abueritis, argentum denarios bonos expendiviles numero viginti quattuor;
s-572 et homines illos qui in ipsis casis abitantes fuerit, nos eum a mandato vestro venire faciamus hic civitate Luca, si oportum fuerit, a legem et iustitiam faciendum tantum.
s-573 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata, aut si suprascripta ecclesia seu suprascriptis casis et rebus quas mihi dedisti relaxaverimus, spondeo ego qui supra Liuttifridi, una cum meis heredes, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus penam, argentum soledos centum, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus.
s-574 actum Luca.
s-575 + Ego Liutifridi in unc libello a me facto manus mea subscripsi.
s-576 + Ego Cunimundo, rogatus a Liutifridi, me teste subscripsi.
s-577 + Ego Lopo notarius, rogatus a Liutifridi, me teste subscripsi.
s-578 + Ego Alpertus, rogatus a Liutifridi, me teste subscripsi.
s-579 + Ego Iohannes, rogatus a Liutifridi, me teste subscripsi.
s-580 + Ego Ghisolfo, rogatus a Liutifridi, me teste subscripsi.
s-581 + Adalfridi schabinus subscripsi.
s-582 + Ego Teupertus, rogatus a Liutifridi, me teste subscripsi.
s-583 + Ego Petrus notarius, rogatus a Liutifridi, me teste subscripsi.
s-584 + Ego Rachifonsus notarius pos traditam conplevi et dedi.
s-585 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam inperatore augusto, anno inperii eius quinto, sexto kalendas novembris, indictione quarta.
s-586 manifesti sumus nos Lupaciano, filio quondam Petri, et Donnuccio, filio quondam Ursi, quia tu Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti nobis id est casa et res illa in loco et finibus Verriana ubi dicitur ad Cella, prope plebe sancti Gervasii, quas ipse casa et res pertenens ipsius episcopatui vestro sancti Martini, et nos ipsis eas modo ad manus nostra abere videmur, casa vero ipsa cum fundamento et omnem edeficio suo, seu curte, orto, terris, vineis, olivetis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis;
s-587 omnia quantum ad ipsa casa est pertenentes et nos ipsis exinde ad manus nostra abere visi sumus, una cum terra illa qui pertinet de suprascripta casa ubi vocitatur ad Valle, [--] prope ecclesia sancte Marie, in integrum nobis eas dedisti tali ordinem ut nos, vel nostris heredibus, in ipsa casa homines ad residendum et abitandum mittere debeamus, et tam ipsa casa quam et res quas nobis dedisti bene laborare et gubernare seu meliorare debeamus nobis privatum fruendum.
s-588 et pro omni iustitia exinde tibi, vel ad sucessoribus tuis ad pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini, per singulos annos per omnem mense magio censum vobis reddere debeamus hic civitate Luca ad ipso domo vobis, vel ad ministeriale vestro quas in ipso domo pre tempore abueritis, argentum denarios bonos expendiviles numero triginta et sex;
s-589 et homines illos qui in ipsa casa abitantes fuerit, nos eum a mandato vestro venire faciamus hic civitate Luca legem et iustitiam faciendum tantum.
s-590 et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata, aut si suprascripta casa et res quas nobis dedisti relaxsaverimus, vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos qui supra Lupaciano et Domnuccio, una cum nostris heredibus, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad successoribus tuis, penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus.
s-591 actum Luca.
s-592 signum + manus Lupaciani et Domnucci qui hunc libellum fieri rogaverunt.
s-593 ego Teupertus, rogatus a Lupacciano et Domnuccio, subscripsi.
s-594 + Ego Fraolmi, rogatus a Lupacciano et Dumnuccio, subscripsi.
s-595 + Ego Alpertus, rogatus ab Lupacciano et Domnuccio, manus mea subscripsi.
s-596 + Ego Adalberto, rogatus a Lupacciano et Domnuccio, subscripsi.
s-597 + Ego Liutifridi, rogatus a Lupacciano et Donuccio, me teste subscripsi.
s-598 + Ego Lopo notarius, rogatus a Lupacciano et Domnuccio, me teste subscripsi.
s-599 + Ego Rachifonsus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-600 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina favente clementia imperatore augusto, anno imperii eius quinto, tertio kalendas novembris, indictione quarta.

Text viewDownload CoNNL-U