Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 401 - 500 of 850 • previousnext

s-401 iam dixit et modo iterum dico:
s-402 volo inquirere parte ipsius ecclesie sancti Martini si abet exinde testes aut monimen per [--] abere possam.
s-403 et cum hoc dixisset, dedit vuadia ipse Eriteo advocatus eorum Offi et Minti de tale inquisitione faciendi ad parte ipsius ecclesie, sicut dicebat, et venire ad placito et finendi exinde causationem.
s-404 et ipsi Offo et Minto dederunt vuadia eidem Eritei parati esset iudicium inter se abendum, posuerunt inter se fideiussore et constituto.
s-405 in constituta vero die utraque parte reversi sunt in iudicio ante ipso Adalberto comes et Gherardus episcopus, seo Teufridi, Gherimundo et Ghiselfridi schabinis et reliquos populo.
s-406 tunc ipsi Offo et Minto ceperunt dicere:
s-407 ecce nos parati ab isto Eriteo advocatus, ut nobis responsum reddat de casis ac rebus superius dicti, sicut inter nos vuadiatum habemus.
s-408 dicebant ipse Eriteo advocatus:
s-409 casis et rebus ipsis, quas mihi [--] introistis, unde inter nos intentione abuimus, abet et detinet parte ipsius epischupatui sancti Martini per annos triginta ad proprietatem, et taliter per testes adprobare possum.
s-410 dum hoc dixisset, tunc ipse Eriteo per nostrum iudicium dedit vuadia eorum Offi [--] et ipse Offo et Minto dederunt vuadia si parati esse testes ipsos recipiendum et venire sic amoniti, si potuissent [--].
s-411 posuerunt inter se fideiussore et constituto.
s-412 constituta vero die utraque parte in iudicio reversi sunt ante me qui supra Gherardum episcopum et Iohannes gastaldium adque vicecomiti nostro, seu Teufridi et Gherimundo et Ghiselfridi schabinis, adesentibus nobiscum Inghelelmo, Alboni, Teudici, Grimaldo, Vuittengo, Adalfridi notarius, Vuitterado et Riccholfo de Piscia, Ato, Alateo, Alisi, Romaldo et Flaiprando germani, Alperto, Albolfo clerico, Auberto et reliqui multi.
s-413 tunc ipse Offo et Minto ceperunt dicere:
s-414 ecce nos parati ab isto Eriteo advocatus testes ipsos recipiendum, sicut nobis vuadiam dedi.
s-415 sic ipse Eriteo advocatus detulit ante nos testimonias suas, i sunt Teupaldo, Ermiteo et Adalghisi.
s-416 et dum ante nos presentati fuisserunt, interrogavimus ipsos Offo et Minto, si adversos testes ipso aliquit abe quot contradicere aut contendere.
s-417 tunc ipse Offo et Minto continuo professi dixerunt quod contra testes ipsos nullum abere quot contradicere aut contendere poterent, nisi quot boni essent.
s-418 tunc testes ipsos separati unum ad unum inquirere cepimus, et nos qui supra iudicibus interrogavimus eos ana singulatim diligenter, in primis Teupaldo quit isciret de casis et rebus ipsis unde causatio est inter isto Offo et Minto et parte ecclesie sancti Martini.
s-419 qui ipse Teupaldo dixit:
s-420 sappi eas abe parte ecclesie sancti Martini per annos triginta ad propietatem [--].
s-421 interrogavimus ipso Offo et Minto, si aberent testes suos quot contra illos testes qui ipsum testimonium reddiderunt reprobare potuissent quod veritatem non dixisserunt.
s-422 qui dixerunt quod testes exinde non aberent per quos testes ipsos reprobare potuisserunt.
s-423 professio hec facta, tunc ante nos sancta Dei euvangelia adduci fecimus et unusquisque singulatim qualiter testimonium reddiderant ad ipsas Dei euvangelia firmaverunt.
s-424 insuper ipse Eriteo advocatus iuratus dixit ad ipsa sancta Dei euvangelia, qualiter testimonias ipsas testimonium reddiderunt de hac causam, veritatem dixerunt.
s-425 et dum hec omnia ab ordine actum fuisset, [--] dicte sagramentas deductas, iustum nobis paruit esset una cum reliquis nobiscum adesentibus ita iudicavimus, ut casis et rebus ipsis aberent parte ecclesie sancti Martini sine contradictionem ipsorum Offi et Minti, nam ipsi Offo et Minto iusta suas professione permaneant exinde tacitos et contentos adque remotos.
s-426 et fenita est causas.
s-427 unde hanc notitia iudicati pro securitatem ipsius epischupatui sancti Martini Roffridi notarium scribere admonuimus, anno imperii domni nostri [Propn], quinto decimo kalendas augustas, indictione secunda.
s-428 signum + manus Iohannes gastaldi in cuius presentia hoc peractum est.
s-429 + Ego Filuartu scabinus in quantum de me super legitur interfui.
s-430 + Ego Teufridi scabinus in quantum de me super legitur interfui.
s-431 ego Ghiselfridi notarius et schabinus interfui.
s-432 signum + manus Rapprandi qui Ato vocatur, qui ibi fuit.
s-433 + Ego Adalfridi notarius in aliquid ibi fui.
s-434 signum + manus Ostrualdi filio Ostrualdi, qui ibi fuit.
s-435 + Ego Alpertus ibi fui.
s-436 + Ego [Propn] in aliquid ibi fui.
s-437 + Ego Alboni ibi fui.
s-438 + Ego Albolfo clericus ibi fui.
s-439 signum + manus Ati de Vichopelago, qui ibi fuit.
s-440 + Ego Vuitingo ibi fui.
s-441 + Ego Iohannes ibi fui.
s-442 + Ego Adonaldo ibi fui.
s-443 + Ego Alateo ibi fui.
s-444 + Ego Alisi ibi fui.
s-445 + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperatore augusto, anno imperii eis quarto, idus augustas, indictione secunda.
s-446 manifestu sum ego Baruncio presbitero, filio quondam Ghisperti, quia tu Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie umilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti mihi id est ecclesia illa cui vocabulum est beati sancti Petri sita in loco Salissamo, pertenentes ecclesie sancte Marie qua dicitur Cappella, qui est disub potestatem episcopatui vestri sancti Martini;
s-447 ita melioretur et non pegioretur.
s-448 nisi tantum pro omni iustitiam exinde tibi vel ad subcessoribus tuis ad parte episcopatui vestri sancti Martini reddere debeamus per singulos annos per me, aut per misso meo, hic Luca ad ecclesie sancte Marie que dicitur Cappella, per omne mense augusto, argentum denarios bono expendiviles numero duodecim;
s-449 et in ipsa Domini ecclesia per me aut per mea dispositionem officio Dei et luminaria seu missarum solemnia fieri debeam;
s-450 et in ipsa casa ego homines ad residendum et abitandum mittere debeamus et homines illos qui in ipsa casa abitantes fuerit, ad mandato vestro eos venire faciamus hic Luca legem et iustitia faciendum tantum.
s-451 et si nos vobis sic non adimpleverimus sicut supra legitur, et ego suprascripta ecclesia seo casis vel rebus ad eam pertenentes relaxaverimus, vel si per me pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Baruncio presbitero conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos viginti, quia taliter inter nobis conveni et duos inter nobis libelli Atrualdum notarium scribere rogavimus.
s-452 actum Luca.
s-453 + Ego Baruncio presbitero in unc libello a me facto manu mea subscripsi.
s-454 + Ego Sicherado, rogatus a Baruncio presbitero, me teste subscripsi.
s-455 + Ego Alboni, rogatus a Baruncio presbitero, me teste subscripsi.
s-456 ego Cunimundo, rogatus a Baruncio presbitero, me teste subscripsi.
s-457 ego Teupertus, rogatus a Baruncio presbitero, me teste subscripsi.
s-458 + Ego Ghisolfo, rogatus a Baroncio presbitero, me teste subscripsi.
s-459 + Ego Atrualdus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-460 Exemplar.
s-461 in Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius quarto, duodecimo kalendas septembris, indictione secunda.
s-462 manifesti sumus nos Ghisalberto et Adalberto subdiacono seo Ghisperto germani, filii bone memorie Ghisperti, quia pro divina misericordia a fundamenti construximus ecclesia in proprio territurio nostro in honorem Dei et beatissimi sancti Andree apostuli sita in loco Feruniano, ubi et per hanc dotis pagina dare et offerrere previdimus Deo et ipsius ecclesie sancti Andree, in primis fundamento illum in qua ipsa ecclesia sita constituta esse videtur, una cum curte et orto seo terra recta ipsa ecclesia totum insimul admembratas, tenente uno capo in terra et curte de filii quondam Bonprandi et in terra et curte nostra, qui fuit quondam Vuistriperti et Gumfridi seo Andree germani, quas nobis reservamus, alio capo tenet in via, lato uno tenet in terra Ghaiperti, et alio lato tenet in terra et curte nostra domnicata, quas nobis reservamus, fini ipso puteo quas ibi esse videtur;
s-463 hec predicto fundamento sive terra qualiter insimul circumdata est per designatas locas in integrum Deo et ipsius ecclesie sancti Andree offerrere previdimus, una cum [--] portione de ipso puteo, simul et terra et vinea nostra illa in ipso loco Feruniano ubi dicitur Prato Viti, quas ipsius genitori nostro obvenit ad suprascripto quondam Gumfridi, et es tenentes uno capo [--] in via, alio capo tenet in fluvio Rotta, lato uno tenet in prato de filii quondam Odalfridi, alio lato tenet in vinea Chuneradi, terra et vinea ipsa in integrum;
s-464 et pro confirmationem Cospertum notarium scribere rogavimus.
s-465 actum Luca.
s-466 + Ego Ghisalpertus in anc dotis pagina a nos facta manus mea subscripsi.
s-467 + Ego Adalbertus subdiaconus in anc dotis pagina a nos facta manus mea subscripsi.
s-468 + Ego Ghisperto in anc dotis pagina a nos facta manus mea subscripsi.
s-469 + Ego Teudardo rogatus a suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-470 + Ego [Propn], rogatus ad suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-471 + Ego Roppaldus, rogatus a suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-472 + Ego Fraolmo, rogatus a suprascripti germani, subscripsi.
s-473 + Ego Adalpertus notarius rogatus a suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-474 + Ego Ghisolfo, rogatus ad suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-475 + Ego Anselmus, rogatus ad suprascripti germani, me teste subscripsi.
s-476 + Ego Roffridi notarius et schabinus subscripsi.
s-477 + Ego Cospertus notarius post traditam conplevi et dedi.
s-478 + Ego qui supra Cospertus notarius ex autenticho illo a me ipso scripsi, fideliter exemplavi.
s-479 + Ego [Propn] autenticho illo vidi et legi unde hanc exemplar factum est et ibi subscripsi.
s-480 + Ego qui supra Ghisolfo autenticho illo vidi et legi unde hanc exemplar factum est et ibi subscripsi.
s-481 + Ego qui supra Anselmus autenticho illo vidi et legi unde hanc exemplar facta est et ic et ibi subscripsi.
s-482 + Ego Fraolmi autenticho illo vidi et legi unde hanc exemplar factum est et ibi subscripsi.
s-483 + Ego Adalpertus notarius autenticho illo vidi et legi unde hanc exemplar factum est et ibi subscripsi.
s-484 + Ego qui supra [Propn] autenticho illo vidi et legi unde hanc exemplar factum est et ibi subscripsi.
s-485 + Ego [Propn] autenticho illo vidi et legi unde hanc exemplar factum est et ibi subscripsi.
s-486 In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia inperatore augusto, anno imperii eius quarto, quarto kalendas septembris, indictione secunda.
s-487 manifestu sum ego Valperto, filio quondam Martini, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine dedisti mihi id est casa et res illa in loco ubi dicitur Africo prope Granaiolo, pertenens ipsius episcopatui vestro sancti Martini, et ipse casa recta fuit per Ildipertulo massario;
s-488 et tam ipsa casa et res bene laborare et gubernare seo meliorare debeamus;
s-489 et exinde tibi vel ad subcessoribus tuis ad parte ipsius episcopatui vestro sancti Martini, per singulos annos in ipso loco reddere debeamus saume duo de vino mundo sine aqua;
s-490 hangharia vero vobis facere debeamus, per singulos annos per homnem epdomatas dies duo;
s-491 et si vos aut misso vestro ibidem super palmentum veneritis nos vos recipere et gubernare debeamus, et a mandato vestro hic Luca venire debeamus legem et iustitiam faciendum tantum.
s-492 et si nos vobis taliter non adimpleverimus sicut supra legitur, aut suprascripta casa et res relassaverimus, vel si aput nos pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Valperto, una cum meis heredes, conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos [--] viginti, quia taliter inter nos convenit et duas cartulas Lopo notarium scribere rogavimus.
s-493 actum Luca.
s-494 signum + manus Valperti qui hunc libellum fieri rogavit.
s-495 + Ego Alpertus, rogatus a Valperto, me teste subscripsi.
s-496 + Ego Cunimundo, rogatus a Valperto, me teste subscripsi.
s-497 + Ego Vuillerado, rogatus a Valperto, me teste subscripsi.
s-498 signum + manus Vuilleradi, filio quondam Osprandi, testis.
s-499 + Ego [Propn], rogatus a Valperto, me teste subscripsi.
s-500 + Ego Lopo notarius post traditam conplevi et dedi.

Text viewDownload CoNNL-U