s-501
| quo posito, habetur propositum: |
s-502
| scilicet, quod sit aliquod primum mouens immobile. |
s-503
| alio modo, quod illud primum moueatur a seipso. |
s-504
| et hoc uidetur probabile: |
s-505
| quia quod est per se, semper est prius eo quod est per aliud; |
s-506
| unde et in motis primum motum rationabile est per seipsum moueri, non ab alio. |
s-507
| sed, hoc dato, iterum idem sequitur. |
s-508
| non enim potest dici quod mouens seipsum totum moueatur a toto: |
s-509
| quia sic sequerentur praedicta inconuenientia, scilicet quod aliquis simul doceret et doceretur, et similiter in aliis motibus; |
s-510
| et iterum quod aliquid simul esset in potentia et actu, nam mouens, inquantum huiusmodi, est actu, motum uero in potentia. |
s-511
| relinquitur igitur quod una pars eius est mouens tantum et altera mota. |
s-512
| et sic habetur idem quod prius: |
s-513
| scilicet quod aliquid sit mouens immobile. |
s-514
| non autem potest dici quod utraque pars moueatur, ita quod una ab altera; |
s-515
| neque quod una pars moueat seipsam et moueat alteram; |
s-516
| neque quod totum moueat partem; |
s-517
| neque quod pars moueat totum: |
s-518
| quia sequerentur praemissa inconuenientia, scilicet quod aliquid simul moueret et moueretur secundum eandem speciem motus; |
s-519
| et quod simul esset in potentia et actu; |
s-520
| et ulterius quod totum non esset primo mouens se, sed ratione partis. |
s-521
| relinquitur ergo quod mouentis seipsum oportet unam partem esse immobilem et mouentem aliam partem. |
s-522
| sed quia in mouentibus se quae sunt apud nos, scilicet in animalibus, pars mouens, scilicet anima, etsi sit immobilis per se, mouetur tamen per accidens; |
s-523
| ulterius ostendit quod primi mouentis seipsum pars mouens non mouetur neque per se neque per accidens. |
s-524
| mouentia enim se quae sunt apud nos, scilicet animalia, cum sint corruptibilia, pars mouens in eis mouetur per accidens. |
s-525
| necesse est autem mouentia se corruptibilia reduci ad aliquod primum mouens se quod sit sempiternum. |
s-526
| ergo necesse est aliquem motorem esse alicuius mouentis seipsum qui neque per se neque per accidens moueatur. |
s-527
| quod autem necesse sit, secundum suam positionem, aliquod mouens se esse sempiternum, patet. |
s-528
| si enim motus est sempiternus, ut ipse supponit, oportet quod generatio mouentium seipsa quae sunt generabilia et corruptibilia, sit perpetua. |
s-529
| sed huius perpetuitatis non potest esse causa aliquod ipsorum mouentium se: |
s-530
| quia non semper est. |
s-531
| nec simul omnia: |
s-532
| tum quia infinita essent; |
s-533
| tum quia non simul sunt. |
s-534
| relinquitur igitur quod oportet esse aliquod mouens seipsum perpetuum, quod causat perpetuitatem generationis in istis inferioribus mouentibus se. |
s-535
| et sic motor eius non mouetur neque per se neque per accidens. |
s-536
| item, in mouentibus se uidemus quod aliqua incipiunt de nouo moueri propter aliquem motum quo non mouetur a seipso animal, sicut cibo digesto aut aere alterato: |
s-537
| quo quidem motu ipse motor mouens seipsum mouetur per accidens. |
s-538
| ex quo potest accipi quod nullum mouens seipsum mouetur semper cuius motor mouetur per se uel per accidens. |
s-539
| sed primum mouens seipsum mouetur semper: |
s-540
| alias non posset motus esse sempiternus, cum omnis alius motus a motu primi mouentis seipsum causetur. |
s-541
| relinquitur igitur quod primum mouens seipsum mouetur a motore qui non mouetur neque per se neque per accidens. |
s-542
| nec est contra hanc rationem quod motores inferiorum orbium mouent motum sempiternum, et tamen dicuntur moueri per accidens. |
s-543
| quia dicuntur moueri per accidens non ratione sui ipsorum, sed ratione suorum mobilium, quae sequuntur motum superioris orbis. |
s-544
| sed quia deus non est pars alicuius mouentis seipsum, ulterius aristoteles, in sua metaphysica, inuestigat ex hoc motore qui est pars mouentis seipsum, alium motorem separatum omnino, qui est deus. |
s-545
| cum enim omne mouens seipsum moueatur per appetitum, oportet quod motor qui est pars mouentis seipsum, moueat propter appetitum alicuius appetibilis. |
s-546
| quod est eo superius in mouendo: |
s-547
| nam appetens est quodammodo mouens motum; |
s-548
| appetibile autem est mouens omnino non motum. |
s-549
| oportet igitur esse primum motorem separatum omnino immobilem, qui deus est. |
s-550
| praedictos autem processus duo uidentur infirmare. |
s-551
| quorum primum est, quod procedunt ex suppositione aeternitatis motus: |
s-552
| quod apud catholicos supponitur esse falsum. |
s-553
| et ad hoc dicendum quod uia efficacissima ad probandum deum esse est ex suppositione aeternitatis mundi, qua posita, minus uidetur esse manifestum quod deus sit. |
s-554
| nam si mundus et motus de nouo incoepit, planum est quod oportet poni aliquam causam quae de nouo producat mundum et motum: |
s-555
| quia omne quod de nouo fit, ab aliquo innouatore oportet sumere originem; |
s-556
| cum nihil educat se de potentia in actum uel de non esse in esse. |
s-557
| secundum est, quod supponitur in praedictis demonstrationibus primum motum, scilicet corpus caeleste, esse motum ex se. |
s-558
| ex quo sequitur ipsum esse animatum. |
s-559
| quod a multis non conceditur. |
s-560
| et ad hoc dicendum est quod, si primum mouens non ponitur motum ex se, oportet quod moueatur immediate a penitus immobili. |
s-561
| unde etiam aristoteles sub disiunctione hanc conclusionem inducit: |
s-562
| quod scilicet oporteat uel statim deuenire ad primum mouens immobile separatum, uel ad mouens seipsum, ex quo iterum deuenitur ad mouens primum immobile separatum. |
s-563
| procedit autem philosophus alia uia in ii metaphys., ad ostendendum non posse procedi in infinitum in causis efficientibus, sed esse deuenire ad unam causam primam: |
s-564
| et hanc dicimus deum. |
s-565
| et haec uia talis est. |
s-566
| in omnibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi: |
s-567
| siue sit unum, siue plura media. |
s-568
| remota autem causa, remouetur id cuius est causa. |
s-569
| ergo, remoto primo, medium causa esse non poterit. |
s-570
| sed si procedatur in causis efficientibus in infinitum, nulla causarum erit prima. |
s-571
| ergo omnes aliae tollentur, quae sunt mediae. |
s-572
| hoc autem est manifeste falsum. |
s-573
| ergo oportet ponere primam causam efficientem esse. |
s-574
| quae deus est. |
s-575
| potest etiam alia ratio colligi ex uerbis aristotelis. |
s-576
| in ii enim metaphys. ostendit quod ea quae sunt maxime uera, sunt et maxime entia. |
s-577
| in iu autem metaphys. ostendit esse aliquid maxime uerum, ex hoc quod uidemus duorum falsorum unum altero esse magis falsum, unde oportet ut alterum sit etiam altero uerius; |
s-578
| hoc autem est secundum approximationem ad id quod est simpliciter et maxime uerum. |
s-579
| ex quibus concludi potest ulterius esse aliquid quod est maxime ens. |
s-580
| et hoc dicimus deum. |
s-581
| ad hoc etiam inducitur a damasceno alia ratio sumpta ex rerum gubernatione: |
s-582
| quam etiam innuit commentator in ii physicorum. |
s-583
| et est talis. |
s-584
| impossibile est aliqua contraria et dissonantia in unum ordinem concordare semper uel pluries nisi alicuius gubernatione, ex qua omnibus et singulis tribuitur ut ad certum finem tendant. |
s-585
| sed in mundo uidemus res diuersarum naturarum in unum ordinem concordare, non ut raro et a casu, sed ut semper uel in maiori parte. |
s-586
| oportet ergo esse aliquem cuius prouidentia mundus gubernetur. |
s-587
| et hunc dicimus deum. |
s-588
| quod ad cognitionem dei oportet uti uia remotionis. |
s-589
| ostenso igitur quod est aliquod primum ens, quod deum dicimus, oportet eius conditiones inuestigare. |
s-590
| est autem uia remotionis utendum praecipue in consideratione diuinae substantiae. |
s-591
| nam diuina substantia omnem formam quam intellectus noster attingit, sua immensitate excedit: |
s-592
| et sic ipsam apprehendere non possumus cognoscendo quid est. |
s-593
| sed aliqualem eius habemus notitiam cognoscendo quid non est. |
s-594
| tantoque eius notitiae magis appropinquamus, quanto plura per intellectum nostrum ab eo poterimus remouere. |
s-595
| tanto enim unumquodque perfectius cognoscimus, quanto differentias eius ad alia plenius intuemur: |
s-596
| habet enim res unaquaeque in seipsa esse proprium ab omnibus aliis rebus distinctum. |
s-597
| unde et in rebus quarum definitiones cognoscimus, primo eas in genere collocamus, per quod scimus in communi quid est; |
s-598
| et postmodum differentias addimus, quibus a rebus aliis distinguatur; |
s-599
| et sic perficitur substantiae rei completa notitia. |
s-600
| sed quia in consideratione substantiae diuinae non possumus accipere quid, quasi genus; nec distinctionem eius ab aliis rebus per affirmatiuas differentias accipere possumus, oportet eam accipere per differentias negatiuas. |