Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 401 - 500 of 2101 • previousnext

s-401 moueri autem ipsius diuisibilis, sicut et eius esse, dependet a partibus;
s-402 et sic non potest seipsum mouere primo et per se.
s-403 non requiritur ergo ad ueritatem conclusionis inductae quod supponatur partem mouentis seipsum quiescere quasi quoddam uerum absolute:
s-404 sed oportet hanc conditionalem esse ueram, quod, si quiesceret pars, quod quiesceret totum.
s-405 quae quidem potest esse uera etiam si antecedens sit impossibile:
s-406 sicut ista conditionalis est uera, si homo est asinus, est irrationalis.
s-407 secundo, probat per inductionem, sic.
s-408 omne quod mouetur per accidens, non mouetur a seipso.
s-409 mouetur enim ad motum alterius.
s-410 similiter neque quod mouetur per uiolentiam:
s-411 ut manifestum est.
s-412 neque quae mouentur per naturam ut ex se mota, sicut animalia, quae constat ab anima moueri.
s-413 nec iterum quae mouentur per naturam ut grauia et leuia.
s-414 quia haec mouentur a generante et remouente prohibens.
s-415 omne autem quod mouetur, uel mouetur per se, uel per accidens.
s-416 et si per se, uel per uiolentiam, uel per naturam.
s-417 et hoc, uel motum ex se, ut animal; uel non motum ex se, ut graue et leue.
s-418 ergo omne quod mouetur, ab alio mouetur.
s-419 tertio, probat sic.
s-420 nihil idem est simul actu et potentia respectu eiusdem.
s-421 sed omne quod mouetur, inquantum huiusmodi, est in potentia:
s-422 quia motus est actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi.
s-423 omne autem quod mouet est in actu, inquantum huiusmodi:
s-424 quia nihil agit nisi secundum quod est in actu.
s-425 ergo nihil est respectu eiusdem motus mouens et motum.
s-426 et sic nihil mouet seipsum.
s-427 sciendum autem quod plato qui posuit omne mouens moueri, communius accepit nomen motus quam aristoteles.
s-428 aristoteles enim proprie accepit motum secundum quod est actus existentis in potentia secundum quod huiusmodi:
s-429 qualiter non est nisi diuisibilium et corporum, ut probatur in ui physic..
s-430 secundum platonem autem mouens seipsum non est corpus:
s-431 accipiebat enim motum pro qualibet operatione, ita quod intelligere et opinari sit quoddam moueri;
s-432 quem etiam modum loquendi aristoteles tangit in iii de anima.
s-433 secundum hoc ergo dicebat primum mouens seipsum mouere quod intelligit se et uult uel amat se.
s-434 quod in aliquo non repugnat rationibus aristotelis:
s-435 nihil enim differt deuenire ad aliquod primum quod moueat se, secundum platonem;
s-436 et deuenire ad primum quod omnino sit immobile, secundum aristotelem.
s-437 aliam autem propositionem, scilicet quod in mouentibus et motis non sit procedere in infinitum, probat tribus rationibus.
s-438 quarum prima talis est.
s-439 si in motoribus et motis proceditur in infinitum, oportet omnia huiusmodi infinita corpora esse:
s-440 quia omne quod mouetur est diuisibile et corpus, ut probatur in ui physic..
s-441 omne autem corpus quod mouet motum, simul dum mouet mouetur.
s-442 ergo omnia ista infinita simul mouentur dum unum eorum mouetur.
s-443 sed unum eorum, cum sit finitum, mouetur tempore finito.
s-444 ergo omnia illa infinita mouentur tempore finito.
s-445 hoc autem est impossibile.
s-446 ergo impossibile est quod in motoribus et motis procedatur in infinitum.
s-447 quod autem sit impossibile quod infinita praedicta moueantur tempore finito, sic probat.
s-448 mouens et motum oportet simul esse:
s-449 ut probat inducendo in singulis speciebus motus.
s-450 sed corpora non possunt simul esse nisi per continuitatem uel contiguationem.
s-451 cum ergo omnia praedicta mouentia et mota sint corpora, ut probatum est, oportet quod sint quasi unum mobile per continuationem uel contiguationem.
s-452 et sic unum infinitum mouetur tempore finito.
s-453 quod est impossibile, ut probatur in ui physicorum.
s-454 secunda ratio ad idem probandum talis est.
s-455 in mouentibus et motis ordinatis, quorum scilicet unum per ordinem ab alio mouetur, hoc necesse est inueniri, quod, remoto primo mouente uel cessante a motione, nullum aliorum mouebit neque mouebitur:
s-456 quia primum est causa mouendi omnibus aliis.
s-457 sed si sint mouentia et mota per ordinem in infinitum, non erit aliquod primum mouens, sed omnia erunt quasi media mouentia.
s-458 ergo nullum aliorum poterit moueri.
s-459 et sic nihil mouebitur in mundo.
s-460 tertia probatio in idem redit, nisi quod est ordine transmutato, incipiendo scilicet a superiori.
s-461 et est talis.
s-462 id quod mouet instrumentaliter, non potest mouere nisi sit aliquid quod principaliter moueat.
s-463 sed si in infinitum procedatur in mouentibus et motis, omnia erunt quasi instrumentaliter mouentia, quia ponentur sicut mouentia mota, nihil autem erit sicut principale mouens.
s-464 ergo nihil mouebitur.
s-465 et sic patet probatio utriusque propositionis quae supponebatur in prima demonstrationis uia, qua probat aristoteles esse primum motorem immobilem.
s-466 secunda uia talis est.
s-467 si omne mouens mouetur, aut haec propositio est uera per se, aut per accidens.
s-468 si per accidens, ergo non est necessaria:
s-469 quod enim est per accidens uerum, non est necessarium.
s-470 contingens est ergo nullum mouens moueri.
s-471 sed si mouens non mouetur, non mouet:
s-472 ut aduersarius dicit.
s-473 ergo contingens est nihil moueri:
s-474 nam, si nihil mouet, nihil mouetur.
s-475 hoc autem habet aristoteles pro impossibili, quod scilicet aliquando nullus motus sit.
s-476 ergo primum non fuit contingens:
s-477 quia ex falso contingenti non sequitur falsum impossibile.
s-478 et sic haec propositio, omne mouens ab alio mouetur, non fuit per accidens uera.
s-479 item, si aliqua duo sunt coniuncta per accidens in aliquo;
s-480 et unum illorum inuenitur sine altero, probabile est quod alterum absque illo inueniri possit:
s-481 sicut, si album et musicum inueniuntur in socrate, et in platone inuenitur musicum absque albo, probabile est quod in aliquo alio possit inueniri album absque musico.
s-482 si igitur mouens et motum coniunguntur in aliquo per accidens, motum autem inuenitur in aliquo absque eo quod moueat, probabile est quod mouens inueniatur absque eo quod moueatur.
s-483 nec contra hoc potest ferri instantia de duobus quorum unum ab altero dependet:
s-484 quia haec non coniunguntur per se, sed per accidens.
s-485 si autem praedicta propositio est uera per se, similiter sequitur impossibile uel inconueniens.
s-486 quia uel oportet quod mouens moueatur eadem specie motus qua mouet, uel alia.
s-487 si eadem, ergo oportebit quod alterans alteretur, et ulterius quod sanans sanetur, et quod docens doceatur, et secundum eandem scientiam.
s-488 hoc autem est impossibile:
s-489 nam docentem necesse est habere scientiam, addiscentem uero necesse est non habere;
s-490 et sic idem habebitur ab eodem et non habebitur, quod est impossibile.
s-491 si autem secundum aliam speciem motus mouetur, ita scilicet quod alterans moueatur secundum locum, et mouens secundum locum augeatur, et sic de aliis;
s-492 cum sint finita genera et species motus, sequetur quod non sit abire in infinitum.
s-493 et sic erit aliquod primum mouens quod non mouetur ab alio.
s-494 nisi forte aliquis dicat quod fiat reflexio hoc modo quod, completis omnibus generibus et speciebus motus, iterum oporteat redire ad primam:
s-495 ut, si mouens secundum locum alteretur et alterans augeatur, iterum augens moueatur secundum locum.
s-496 sed ex hoc sequetur idem quod prius:
s-497 scilicet quod id quod mouet secundum aliquam speciem motus, secundum eandem moueatur, licet non immediate sed mediate.
s-498 ergo relinquitur quod oportet ponere aliquod primum quod non mouetur ab alio exteriori.
s-499 quia uero, hoc habito quod sit primum mouens quod non mouetur ab alio exteriori, non sequitur quod sit penitus immobile, ideo ulterius procedit aristoteles, dicendo quod hoc potest esse dupliciter.
s-500 uno modo, ita quod illud primum sit penitus immobile.

Text viewDownload CoNNL-U