s-301
| sicut omne totum sua parte maius esse, per se notum est simpliciter: |
s-302
| ei autem qui rationem totius mente non conciperet, oporteret esse ignotum. |
s-303
| et sic fit ut ad ea quae sunt notissima rerum, noster intellectus se habeat ut oculus noctuae ad solem, ut ii metaphys. dicitur. |
s-304
| nec oportet ut statim, cognita huius nominis deus significatione, deum esse sit notum, ut prima ratio intendebat. |
s-305
| primo quidem, quia non omnibus notum est, etiam concedentibus deum esse, quod deus sit id quo maius cogitari non possit: |
s-306
| cum multi antiquorum mundum istum dixerint deum esse. |
s-307
| nec etiam ex interpretationibus huius nominis deus, quas damascenus ponit, aliquid huiusmodi intelligi datur. |
s-308
| deinde quia, dato quod ab omnibus per hoc nomen deus intelligatur aliquid quo maius cogitari non possit, non necesse erit aliquid esse quo maius cogitari non potest in rerum natura. |
s-309
| eodem enim modo necesse est poni rem, et nominis rationem. |
s-310
| ex hoc autem quod mente concipitur quod profertur hoc nomine deus, non sequitur deum esse nisi in intellectu. |
s-311
| unde nec oportebit id quo maius cogitari non potest esse nisi in intellectu. |
s-312
| et ex hoc non sequitur quod sit aliquid in rerum natura quo maius cogitari non possit. |
s-313
| et sic nihil inconueniens accidit ponentibus deum non esse: |
s-314
| non enim inconueniens est quolibet dato uel in re uel in intellectu aliquid maius cogitari posse, nisi ei qui concedit esse aliquid quo maius cogitari non possit in rerum natura. |
s-315
| nec etiam oportet, ut secunda ratio proponebat, deo posse aliquid maius cogitari si potest cogitari non esse. |
s-316
| nam quod possit cogitari non esse, non ex imperfectione sui esse est uel incertitudine, cum suum esse sit secundum se manifestissimum: |
s-317
| sed ex debilitate nostri intellectus, qui eum intueri non potest per seipsum, sed ex effectibus eius, et sic ad cognoscendum ipsum esse ratiocinando perducitur. |
s-318
| ex quo etiam tertia ratio soluitur. |
s-319
| nam sicut nobis per se notum est quod totum sua parte sit maius, sic uidentibus ipsam diuinam essentiam per se notissimum est deum esse, ex hoc quod sua essentia est suum esse. |
s-320
| sed quia eius essentiam uidere non possumus, ad eius esse cognoscendum non per seipsum, sed per eius effectus peruenimus. |
s-321
| ad quartam etiam patet solutio. |
s-322
| sic enim homo naturaliter deum cognoscit sicut naturaliter ipsum desiderat. |
s-323
| desiderat autem ipsum homo naturaliter inquantum desiderat naturaliter beatitudinem, quae est quaedam similitudo diuinae bonitatis. |
s-324
| sic igitur non oportet quod deus ipse in se consideratus sit naturaliter notus homini, sed similitudo ipsius. |
s-325
| unde oportet quod per eius similitudines in effectibus repertas in cognitionem ipsius homo ratiocinando perueniat. |
s-326
| ad quintam etiam de facili patet solutio. |
s-327
| nam deus est quidem quo omnia cognoscuntur, non ita quod alia non cognoscantur nisi eo cognito, sicut in principiis per se notis accidit: |
s-328
| sed quia per eius influentiam omnis causatur in nobis cognitio. |
s-329
| de opinione dicentium quod deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur. |
s-330
| est autem quaedam aliorum opinio praedictae positioni contraria, per quam etiam inutilis redderetur conatus probare intendentium deum esse. |
s-331
| dicunt enim quod deum esse non potest per rationem inueniri, sed per solam uiam fidei et reuelationis est acceptum. |
s-332
| ad hoc autem dicendum moti sunt quidam propter debilitatem rationum quas aliqui inducebant ad probandum deum esse. |
s-333
| posset tamen hic error fulcimentum aliquod falso sibi assumere ex quorundam philosophorum dictis, qui ostendunt in deo idem esse essentiam et esse, scilicet id quod respondetur ad quid est, et ad quaestionem an est. |
s-334
| uia autem rationis perueniri non potest ut sciatur de deo quid est. |
s-335
| unde nec ratione uidetur posse demonstrari an deus sit. |
s-336
| item. |
s-337
| si principium ad demonstrandum an est, secundum artem philosophi, oportet accipere quid significet nomen; |
s-338
| ratio uero significata per nomen est definitio, secundum philosophum, in iu metaph.; |
s-339
| nulla remanebit uia ad demonstrandum deum esse, remota diuinae essentiae uel quidditatis cognitione. |
s-340
| item. |
s-341
| si demonstrationis principia a sensu cognitionis originem sumunt, ut in posterioribus ostenditur, ea quae omnem sensum et sensibilia excedunt, uidentur indemonstrabilia esse. |
s-342
| huiusmodi autem est deum esse. |
s-343
| est igitur indemonstrabile. |
s-344
| huius autem sententiae falsitas nobis ostenditur, tum ex demonstrationis arte, quae ex effectibus causas concludere docet. |
s-345
| tum ex ipso scientiarum ordine. |
s-346
| nam, si non sit aliqua scibilis substantia supra substantiam sensibilem, non erit aliqua scientia supra naturalem, ut dicitur in iu metaph.. |
s-347
| tum ex philosophorum studio, qui deum esse demonstrare conati sunt. |
s-348
| tum etiam apostolica ueritate asserente, rom. 1-20: |
s-349
| inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. |
s-350
| nec hoc debet mouere, quod in deo idem est essentia et esse, ut prima ratio proponebat. |
s-351
| nam hoc intelligitur de esse quo deus in seipso subsistit, quod nobis quale sit ignotum est, sicut eius essentia. |
s-352
| non autem intelligitur de esse quod significat compositionem intellectus. |
s-353
| sic enim esse deum sub demonstratione cadit, dum ex rationibus demonstratiuis mens nostra inducitur huiusmodi propositionem de deo formare qua exprimat deum esse. |
s-354
| in rationibus autem quibus demonstratur deum esse, non oportet assumi pro medio diuinam essentiam siue quidditatem, ut secunda ratio proponebat: |
s-355
| sed loco quidditatis accipitur pro medio effectus, sicut accidit in demonstrationibus quia; |
s-356
| et ex huiusmodi effectu sumitur ratio huius nominis deus. |
s-357
| nam omnia diuina nomina imponuntur uel ex remotione effectuum diuinorum ab ipso, uel ex aliqua habitudine dei ad suos effectus. |
s-358
| patet etiam ex hoc quod, etsi deus sensibilia omnia et sensum excedat, eius tamen effectus, ex quibus demonstratio sumitur ad probandum deum esse, sensibiles sunt. |
s-359
| et sic nostrae cognitionis origo in sensu est etiam de his quae sensum excedunt. |
s-360
| rationes ad probandum deum esse. |
s-361
| ostenso igitur quod non est uanum niti ad demonstrandum deum esse, procedamus ad ponendum rationes quibus tam philosophi quam doctores catholici deum esse probauerunt. |
s-362
| primo autem ponemus rationes quibus aristoteles procedit ad probandum deum esse. |
s-363
| qui hoc probare intendit ex parte motus duabus uiis. |
s-364
| quarum prima talis est: |
s-365
| omne quod mouetur, ab alio mouetur. |
s-366
| patet autem sensu aliquid moueri, utputa solem. |
s-367
| ergo alio mouente mouetur. |
s-368
| aut ergo illud mouens mouetur, aut non. |
s-369
| si non mouetur, ergo habemus propositum, quod necesse est ponere aliquod mouens immobile. |
s-370
| et hoc dicimus deum. |
s-371
| si autem mouetur, ergo ab alio mouente mouetur. |
s-372
| aut ergo est procedere in infinitum: |
s-373
| aut est deuenire ad aliquod mouens immobile. |
s-374
| sed non est procedere in infinitum. |
s-375
| ergo necesse est ponere aliquod primum mouens immobile. |
s-376
| in hac autem probatione sunt duae propositiones probandae: |
s-377
| scilicet, quod omne motum mouetur ab alio; |
s-378
| et quod in mouentibus et motis non sit procedere in infinitum. |
s-379
| quorum primum probat philosophus tribus modis. |
s-380
| primo, sic. |
s-381
| si aliquid mouet seipsum, oportet quod in se habeat principium motus sui: |
s-382
| alias, manifeste ab alio moueretur. |
s-383
| oportet etiam quod sit primo motum: |
s-384
| scilicet quod moueatur ratione sui ipsius, et non ratione suae partis, sicut mouetur animal per motum pedis; |
s-385
| sic enim totum non moueretur a se, sed sua pars, et una pars ab alia. |
s-386
| oportet etiam ipsum esse diuisibile, et habere partes: |
s-387
| cum omne quod mouetur sit diuisibile, ut probatur in ui physic.. |
s-388
| his suppositis sic arguit. |
s-389
| hoc quod a seipso ponitur moueri, est primo motum. |
s-390
| ergo ad quietem unius partis eius, sequitur quies totius. |
s-391
| si enim, quiescente una parte, alia pars eius moueretur, tunc ipsum totum non esset primo motum, sed pars eius quae mouetur alia quiescente. |
s-392
| nihil autem quod quiescit quiescente alio, mouetur a seipso: |
s-393
| cuius enim quies ad quietem sequitur alterius, oportet quod motus ad motum alterius sequatur; |
s-394
| et sic non mouetur a seipso. |
s-395
| ergo hoc quod ponebatur a seipso moueri, non mouetur a seipso. |
s-396
| necesse est ergo omne quod mouetur, ab alio moueri. |
s-397
| nec obuiat huic rationi quod forte aliquis posset dicere quod eius quod ponitur mouere seipsum, pars non potest quiescere; |
s-398
| et iterum quod partis non est quiescere uel moueri nisi per accidens; |
s-399
| ut auicenna calumniatur. |
s-400
| quia uis rationis in hoc consistit, quod, si aliquid seipsum moueat primo et per se, non ratione partium, oportet quod suum moueri non dependeat ab aliquo; |