s-204
| contrariis rationibus intellectus noster ligatur, ut ad ueri cognitionem procedere nequeat. |
s-205
| si igitur contrariae cognitiones nobis a deo immitterentur, ex hoc a ueritatis cognitione noster intellectus impediretur. |
s-206
| quod a deo esse non potest. |
s-207
| amplius. |
s-208
| ea quae sunt naturalia mutari non possunt, natura manente. |
s-209
| contrariae autem opiniones simul eidem inesse non possunt. |
s-210
| non igitur contra cognitionem naturalem aliqua opinio uel fides homini a deo immittitur. |
s-211
| et ideo apostolus dicit, rom. 10-8: |
s-212
| prope est uerbum in corde tuo et in ore tuo: |
s-213
| hoc est uerbum fidei, quod praedicamus. |
s-214
| sed quia superat rationem, a nonnullis reputatur quasi contrarium. |
s-215
| quod esse non potest. |
s-216
| huic etiam auctoritas augustini concordat, qui in ii super gen. ad litt. dicit sic: |
s-217
| illud quod ueritas patefaciet, libris sanctis siue testamenti ueteris siue noui nullo modo potest esse aduersum. |
s-218
| ex quo euidenter colligitur, quaecumque argumenta contra fidei documenta ponantur, haec ex principiis primis naturae inditis per se notis non recte procedere. |
s-219
| unde nec demonstrationis uim habent, sed uel sunt rationes probabiles uel sophisticae. |
s-220
| et sic ad ea soluenda locus relinquitur. |
s-221
| qualiter se habeat humana ratio ad ueritatem fidei. |
s-222
| considerandum etiam uidetur quod res quidem sensibiles, ex quibus humana ratio cognitionis principium sumit, aliquale uestigium in se diuinae imitationis retinent, ita tamen imperfectum quod ad declarandam ipsius dei substantiam omnino insufficiens inuenitur. |
s-223
| habent enim effectus suarum causarum suo modo similitudinem, cum agens agat sibi simile: |
s-224
| non tamen effectus ad perfectam agentis similitudinem semper pertingit. |
s-225
| humana igitur ratio ad cognoscendum fidei ueritatem, quae solum uidentibus diuinam substantiam potest esse notissima, ita se habet quod ad eam potest aliquas uerisimilitudines colligere, quae tamen non sufficiunt ad hoc quod praedicta ueritas quasi demonstratiue uel per se intellecta comprehendatur. |
s-226
| utile tamen est ut in huiusmodi rationibus, quantumcumque debilibus, se mens humana exerceat, dummodo desit comprehendendi uel demonstrandi praesumptio: |
s-227
| quia de rebus altissimis etiam parua et debili consideratione aliquid posse inspicere iucundissimum est, ut ex dictis apparet. |
s-228
| cui quidem sententiae auctoritas hilarii concordat, qui sic dicit in libro de trin., loquens de huiusmodi ueritate: |
s-229
| haec credendo incipe, procurre, persiste: |
s-230
| etsi non peruenturum sciam, gratulabor tamen profecturum. |
s-231
| qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat aliquando, semper tamen proficiet prodeundo. |
s-232
| sed ne te inferas in illud secretum, et arcano interminabilis natiuitatis non te immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens: |
s-233
| sed intellige incomprehensibilia esse. |
s-234
| de ordine et modo procedendi in hoc opere. |
s-235
| ex praemissis igitur euidenter apparet sapientis intentionem circa duplicem ueritatem diuinorum debere uersari, et circa errores contrarios destruendos: |
s-236
| ad quarum unam inuestigatio rationis pertingere potest, alia uero omnem rationis excedit industriam. |
s-237
| dico autem duplicem ueritatem diuinorum, non ex parte ipsius dei, qui est una et simplex ueritas; |
s-238
| sed ex parte cognitionis nostrae, quae ad diuina cognoscenda diuersimode se habet. |
s-239
| ad primae igitur ueritatis manifestationem per rationes demonstratiuas, quibus aduersarius conuinci possit, procedendum est. |
s-240
| sed quia tales rationes ad secundam ueritatem haberi non possunt, non debet esse ad hoc intentio ut aduersarius rationibus conuincatur: |
s-241
| sed ut eius rationes, quas contra ueritatem habet, soluantur; |
s-242
| cum ueritati fidei ratio naturalis contraria esse non possit, ut ostensum est. |
s-243
| singularis uero modus conuincendi aduersarium contra huiusmodi ueritatem est ex auctoritate scripturae diuinitus confirmata miraculis: |
s-244
| quae enim supra rationem humanam sunt, non credimus nisi deo reuelante. |
s-245
| sunt tamen ad huiusmodi ueritatem manifestandam rationes aliquae uerisimiles inducendae, ad fidelium quidem exercitium et solatium, non autem ad aduersarios conuincendos: |
s-246
| quia ipsa rationum insufficientia eos magis in suo errore confirmaret, dum aestimarent nos propter tam debiles rationes ueritati fidei consentire. |
s-247
| modo ergo proposito procedere intendentes, primum nitemur ad manifestationem illius ueritatis quam fides profitetur et ratio inuestigat, inducentes rationes demonstratiuas et probabiles, quarum quasdam ex libris philosophorum et sanctorum collegimus per quas ueritas confirmetur et aduersarius conuincatur. |
s-248
| deinde, ut a manifestioribus ad minus manifesta fiat processus, ad illius ueritatis manifestationem procedemus quae rationem excedit, soluentes rationes aduersariorum et rationibus probabilibus et auctoritatibus, quantum deus dederit, ueritatem fidei declarantes. |
s-249
| intendentibus igitur nobis per uiam rationis prosequi ea quae de deo ratio humana inuestigare potest, primo, occurrit consideratio de his quae deo secundum seipsum conueniunt; |
s-250
| secundo, uero, de processu creaturarum ab ipso; |
s-251
| tertio, autem, de ordine creaturarum in ipsum sicut in finem. |
s-252
| inter ea uero quae de deo secundum seipsum consideranda sunt, praemittendum est, quasi totius operis necessarium fundamentum, consideratio qua demonstratur deum esse. |
s-253
| quo non habito, omnis consideratio de rebus diuinis tollitur. |
s-254
| de opinione dicentium quod deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum. |
s-255
| haec autem consideratio qua quis nititur ad demonstrandum deum esse, superflua fortasse quibusdam uidebitur, qui asserunt quod deum esse per se notum est, ita quod eius contrarium cogitari non possit, et sic deum esse demonstrari non potest. |
s-256
| quod quidem uidetur ex his. |
s-257
| illa enim per se esse nota dicuntur quae statim notis terminis cognoscuntur: |
s-258
| sicut, cognito quid est totum et quid est pars, statim cognoscitur quod omne totum est maius sua parte. |
s-259
| huiusmodi autem est hoc quod dicimus deum esse. |
s-260
| nam nomine dei intelligimus aliquid quo maius cogitari non potest. |
s-261
| hoc autem in intellectu formatur ab eo qui audit et intelligit nomen dei: |
s-262
| ut sic saltem in intellectu iam deum esse oporteat. |
s-263
| nec potest in intellectu solum esse: |
s-264
| nam quod in intellectu et re est, maius est eo quod in solo intellectu est; |
s-265
| deo autem nihil esse maius ipsa nominis ratio demonstrat. |
s-266
| unde restat quod deum esse per se notum est, quasi ex ipsa significatione nominis manifestum. |
s-267
| item. |
s-268
| cogitari quidem potest quod aliquid sit quod non possit cogitari non esse. |
s-269
| quod maius est euidenter eo quod potest cogitari non esse. |
s-270
| sic ergo deo aliquid maius cogitari posset, si ipse posset cogitari non esse. |
s-271
| quod est contra rationem nominis. |
s-272
| relinquitur quod deum esse per se notum est. |
s-273
| adhuc. |
s-274
| propositiones illas oportet esse notissimas in quibus idem de seipso praedicatur, ut, homo est homo; |
s-275
| uel quarum praedicata in definitionibus subiectorum includuntur, ut, homo est animal. |
s-276
| in deo autem hoc prae aliis inuenitur, ut infra ostendetur, quod suum esse est sua essentia, ac si idem sit quod respondetur ad quaestionem quid est, et ad quaestionem an est. |
s-277
| sic ergo cum dicitur, deus est, praedicatum uel est idem subiecto, uel saltem in definitione subiecti includitur. |
s-278
| et ita deum esse per se notum erit. |
s-279
| amplius. |
s-280
| quae naturaliter sunt nota, per se cognoscuntur: |
s-281
| non enim ad ea cognoscenda inquisitionis studio peruenitur. |
s-282
| at deum esse naturaliter notum est: |
s-283
| cum in deum naturaliter desiderium hominis tendat sicut in ultimum finem, ut infra patebit. |
s-284
| est igitur per se notum deum esse. |
s-285
| item. |
s-286
| illud per se notum oportet esse quo omnia alia cognoscuntur. |
s-287
| deus autem huiusmodi est. |
s-288
| sicut enim lux solis principium est omnis uisibilis perceptionis, ita diuina lux omnis intelligibilis cognitionis principium est: |
s-289
| cum sit in quo primum maxime lumen intelligibile inuenitur. |
s-290
| oportet igitur quod deum esse per se notum sit. |
s-291
| ex his igitur et similibus aliqui opinantur deum esse sic per se notum existere ut contrarium mente cogitari non possit. |
s-292
| reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum. |
s-293
| praedicta autem opinio prouenit. |
s-294
| partim quidem ex consuetudine qua ex principio assueti sunt nomen dei audire et inuocare. |
s-295
| consuetudo autem, et praecipue quae est a puero, uim naturae obtinet: |
s-296
| ex quo contingit ut ea quibus a pueritia animus imbuitur, ita firmiter teneat ac si essent naturaliter et per se nota. |
s-297
| partim uero contingit ex eo quod non distinguitur quod est notum per se simpliciter, et quod est quoad nos per se notum. |
s-298
| nam simpliciter quidem deum esse per se notum est: |
s-299
| cum hoc ipsum quod deus est, sit suum esse. |
s-300
| sed quia hoc ipsum quod deus est mente concipere non possumus, remanet ignotum quoad nos. |
s-301
| sicut omne totum sua parte maius esse, per se notum est simpliciter: |
s-302
| ei autem qui rationem totius mente non conciperet, oporteret esse ignotum. |
s-303
| et sic fit ut ad ea quae sunt notissima rerum, noster intellectus se habeat ut oculus noctuae ad solem, ut ii metaphys. dicitur. |