Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 201 - 300 of 2101 • previousnext

s-201 non igitur a deo esse potest.
s-202 ea igitur quae ex reuelatione diuina per fidem tenentur, non possunt naturali cognitioni esse contraria.
s-203 adhuc.
s-204 contrariis rationibus intellectus noster ligatur, ut ad ueri cognitionem procedere nequeat.
s-205 si igitur contrariae cognitiones nobis a deo immitterentur, ex hoc a ueritatis cognitione noster intellectus impediretur.
s-206 quod a deo esse non potest.
s-207 amplius.
s-208 ea quae sunt naturalia mutari non possunt, natura manente.
s-209 contrariae autem opiniones simul eidem inesse non possunt.
s-210 non igitur contra cognitionem naturalem aliqua opinio uel fides homini a deo immittitur.
s-211 et ideo apostolus dicit, rom. 10-8:
s-212 prope est uerbum in corde tuo et in ore tuo:
s-213 hoc est uerbum fidei, quod praedicamus.
s-214 sed quia superat rationem, a nonnullis reputatur quasi contrarium.
s-215 quod esse non potest.
s-216 huic etiam auctoritas augustini concordat, qui in ii super gen. ad litt. dicit sic:
s-217 illud quod ueritas patefaciet, libris sanctis siue testamenti ueteris siue noui nullo modo potest esse aduersum.
s-218 ex quo euidenter colligitur, quaecumque argumenta contra fidei documenta ponantur, haec ex principiis primis naturae inditis per se notis non recte procedere.
s-219 unde nec demonstrationis uim habent, sed uel sunt rationes probabiles uel sophisticae.
s-220 et sic ad ea soluenda locus relinquitur.
s-221 qualiter se habeat humana ratio ad ueritatem fidei.
s-222 considerandum etiam uidetur quod res quidem sensibiles, ex quibus humana ratio cognitionis principium sumit, aliquale uestigium in se diuinae imitationis retinent, ita tamen imperfectum quod ad declarandam ipsius dei substantiam omnino insufficiens inuenitur.
s-223 habent enim effectus suarum causarum suo modo similitudinem, cum agens agat sibi simile:
s-224 non tamen effectus ad perfectam agentis similitudinem semper pertingit.
s-225 humana igitur ratio ad cognoscendum fidei ueritatem, quae solum uidentibus diuinam substantiam potest esse notissima, ita se habet quod ad eam potest aliquas uerisimilitudines colligere, quae tamen non sufficiunt ad hoc quod praedicta ueritas quasi demonstratiue uel per se intellecta comprehendatur.
s-226 utile tamen est ut in huiusmodi rationibus, quantumcumque debilibus, se mens humana exerceat, dummodo desit comprehendendi uel demonstrandi praesumptio:
s-227 quia de rebus altissimis etiam parua et debili consideratione aliquid posse inspicere iucundissimum est, ut ex dictis apparet.
s-228 cui quidem sententiae auctoritas hilarii concordat, qui sic dicit in libro de trin., loquens de huiusmodi ueritate:
s-229 haec credendo incipe, procurre, persiste:
s-230 etsi non peruenturum sciam, gratulabor tamen profecturum.
s-231 qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat aliquando, semper tamen proficiet prodeundo.
s-232 sed ne te inferas in illud secretum, et arcano interminabilis natiuitatis non te immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens:
s-233 sed intellige incomprehensibilia esse.
s-234 de ordine et modo procedendi in hoc opere.
s-235 ex praemissis igitur euidenter apparet sapientis intentionem circa duplicem ueritatem diuinorum debere uersari, et circa errores contrarios destruendos:
s-236 ad quarum unam inuestigatio rationis pertingere potest, alia uero omnem rationis excedit industriam.
s-237 dico autem duplicem ueritatem diuinorum, non ex parte ipsius dei, qui est una et simplex ueritas;
s-238 sed ex parte cognitionis nostrae, quae ad diuina cognoscenda diuersimode se habet.
s-239 ad primae igitur ueritatis manifestationem per rationes demonstratiuas, quibus aduersarius conuinci possit, procedendum est.
s-240 sed quia tales rationes ad secundam ueritatem haberi non possunt, non debet esse ad hoc intentio ut aduersarius rationibus conuincatur:
s-241 sed ut eius rationes, quas contra ueritatem habet, soluantur;
s-242 cum ueritati fidei ratio naturalis contraria esse non possit, ut ostensum est.
s-243 singularis uero modus conuincendi aduersarium contra huiusmodi ueritatem est ex auctoritate scripturae diuinitus confirmata miraculis:
s-244 quae enim supra rationem humanam sunt, non credimus nisi deo reuelante.
s-245 sunt tamen ad huiusmodi ueritatem manifestandam rationes aliquae uerisimiles inducendae, ad fidelium quidem exercitium et solatium, non autem ad aduersarios conuincendos:
s-246 quia ipsa rationum insufficientia eos magis in suo errore confirmaret, dum aestimarent nos propter tam debiles rationes ueritati fidei consentire.
s-247 modo ergo proposito procedere intendentes, primum nitemur ad manifestationem illius ueritatis quam fides profitetur et ratio inuestigat, inducentes rationes demonstratiuas et probabiles, quarum quasdam ex libris philosophorum et sanctorum collegimus per quas ueritas confirmetur et aduersarius conuincatur.
s-248 deinde, ut a manifestioribus ad minus manifesta fiat processus, ad illius ueritatis manifestationem procedemus quae rationem excedit, soluentes rationes aduersariorum et rationibus probabilibus et auctoritatibus, quantum deus dederit, ueritatem fidei declarantes.
s-249 intendentibus igitur nobis per uiam rationis prosequi ea quae de deo ratio humana inuestigare potest, primo, occurrit consideratio de his quae deo secundum seipsum conueniunt;
s-250 secundo, uero, de processu creaturarum ab ipso;
s-251 tertio, autem, de ordine creaturarum in ipsum sicut in finem.
s-252 inter ea uero quae de deo secundum seipsum consideranda sunt, praemittendum est, quasi totius operis necessarium fundamentum, consideratio qua demonstratur deum esse.
s-253 quo non habito, omnis consideratio de rebus diuinis tollitur.
s-254 de opinione dicentium quod deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum.
s-255 haec autem consideratio qua quis nititur ad demonstrandum deum esse, superflua fortasse quibusdam uidebitur, qui asserunt quod deum esse per se notum est, ita quod eius contrarium cogitari non possit, et sic deum esse demonstrari non potest.
s-256 quod quidem uidetur ex his.
s-257 illa enim per se esse nota dicuntur quae statim notis terminis cognoscuntur:
s-258 sicut, cognito quid est totum et quid est pars, statim cognoscitur quod omne totum est maius sua parte.
s-259 huiusmodi autem est hoc quod dicimus deum esse.
s-260 nam nomine dei intelligimus aliquid quo maius cogitari non potest.
s-261 hoc autem in intellectu formatur ab eo qui audit et intelligit nomen dei:
s-262 ut sic saltem in intellectu iam deum esse oporteat.
s-263 nec potest in intellectu solum esse:
s-264 nam quod in intellectu et re est, maius est eo quod in solo intellectu est;
s-265 deo autem nihil esse maius ipsa nominis ratio demonstrat.
s-266 unde restat quod deum esse per se notum est, quasi ex ipsa significatione nominis manifestum.
s-267 item.
s-268 cogitari quidem potest quod aliquid sit quod non possit cogitari non esse.
s-269 quod maius est euidenter eo quod potest cogitari non esse.
s-270 sic ergo deo aliquid maius cogitari posset, si ipse posset cogitari non esse.
s-271 quod est contra rationem nominis.
s-272 relinquitur quod deum esse per se notum est.
s-273 adhuc.
s-274 propositiones illas oportet esse notissimas in quibus idem de seipso praedicatur, ut, homo est homo;
s-275 uel quarum praedicata in definitionibus subiectorum includuntur, ut, homo est animal.
s-276 in deo autem hoc prae aliis inuenitur, ut infra ostendetur, quod suum esse est sua essentia, ac si idem sit quod respondetur ad quaestionem quid est, et ad quaestionem an est.
s-277 sic ergo cum dicitur, deus est, praedicatum uel est idem subiecto, uel saltem in definitione subiecti includitur.
s-278 et ita deum esse per se notum erit.
s-279 amplius.
s-280 quae naturaliter sunt nota, per se cognoscuntur:
s-281 non enim ad ea cognoscenda inquisitionis studio peruenitur.
s-282 at deum esse naturaliter notum est:
s-283 cum in deum naturaliter desiderium hominis tendat sicut in ultimum finem, ut infra patebit.
s-284 est igitur per se notum deum esse.
s-285 item.
s-286 illud per se notum oportet esse quo omnia alia cognoscuntur.
s-287 deus autem huiusmodi est.
s-288 sicut enim lux solis principium est omnis uisibilis perceptionis, ita diuina lux omnis intelligibilis cognitionis principium est:
s-289 cum sit in quo primum maxime lumen intelligibile inuenitur.
s-290 oportet igitur quod deum esse per se notum sit.
s-291 ex his igitur et similibus aliqui opinantur deum esse sic per se notum existere ut contrarium mente cogitari non possit.
s-292 reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum.
s-293 praedicta autem opinio prouenit.
s-294 partim quidem ex consuetudine qua ex principio assueti sunt nomen dei audire et inuocare.
s-295 consuetudo autem, et praecipue quae est a puero, uim naturae obtinet:
s-296 ex quo contingit ut ea quibus a pueritia animus imbuitur, ita firmiter teneat ac si essent naturaliter et per se nota.
s-297 partim uero contingit ex eo quod non distinguitur quod est notum per se simpliciter, et quod est quoad nos per se notum.
s-298 nam simpliciter quidem deum esse per se notum est:
s-299 cum hoc ipsum quod deus est, sit suum esse.
s-300 sed quia hoc ipsum quod deus est mente concipere non possumus, remanet ignotum quoad nos.

Text viewDownload CoNNL-U