Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 103 - 202 of 2101 • previousnext

s-103 ne forte alicui uideatur, ex quo ratione haberi potest, frustra id supernaturali inspiratione credendum traditum esse.
s-104 sequerentur autem tria inconuenientia si huiusmodi ueritas solummodo rationi inquirenda relinqueretur.
s-105 unum est quod paucis hominibus dei cognitio inesset.
s-106 a fructu enim studiosae inquisitionis, qui est inuentio ueritatis, plurimi impediuntur tribus de causis.
s-107 quidam siquidem propter complexionis indispositionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad sciendum:
s-108 unde nullo studio ad hoc pertingere possent ut summum gradum humanae cognitionis attingerent, qui in cognoscendo deum consistit.
s-109 quidam uero impediuntur necessitate rei familiaris.
s-110 oportet enim esse inter homines aliquos qui temporalibus administrandis insistant, qui tantum tempus in otio contemplatiuae inquisitionis non possent expendere ut ad summum fastigium humanae inquisitionis pertingerent, scilicet dei cognitionem.
s-111 quidam autem impediuntur pigritia.
s-112 ad cognitionem enim eorum quae de deo ratio inuestigare potest, multa praecognoscere oportet:
s-113 cum fere totius philosophiae consideratio ad dei cognitionem ordinetur;
s-114 propter quod metaphysica, quae circa diuina uersatur, inter philosophiae partes ultima remanet addiscenda.
s-115 sic ergo non nisi cum magno labore studii ad praedictae ueritatis inquisitionem perueniri potest.
s-116 quem quidem laborem pauci subire uolunt pro amore scientiae, cuius tamen mentibus hominum naturalem deus inseruit appetitum.
s-117 secundum inconueniens est quod illi qui ad praedictae ueritatis inuentionem peruenirent, uix post longum tempus pertingerent.
s-118 tum propter huius ueritatis profunditatem, ad quam capiendam per uiam rationis non nisi post longum exercitium intellectus humanus idoneus inuenitur.
s-119 tum etiam propter multa quae praeexiguntur, ut dictum est.
s-120 tum etiam propter hoc quod tempore iuuentutis, dum diuersis motibus passionum anima fluctuat, non est apta ad tam altae ueritatis cognitionem, sed in quiescendo fit prudens et sciens, ut dicitur in uii physic..
s-121 remaneret igitur humanum genus, si sola rationis uia ad deum cognoscendum pateret, in maximis ignorantiae tenebris:
s-122 cum dei cognitio, quae homines maxime perfectos et bonos facit, non nisi quibusdam paucis, et his etiam post temporis longitudinem proueniret.
s-123 tertium inconueniens est quod inuestigationi rationis humanae plerumque falsitas admiscetur, propter debilitatem intellectus nostri in iudicando, et phantasmatum permixtionem.
s-124 et ideo apud multos in dubitatione remanerent ea quae sunt etiam uerissime demonstrata, dum uim demonstrationis ignorant;
s-125 et praecipue cum uideant a diuersis qui sapientes dicuntur, diuersa doceri.
s-126 inter multa etiam uera quae demonstrantur, immiscetur aliquando aliquid falsum, quod non demonstratur, sed aliqua probabili uel sophistica ratione asseritur, quae interdum demonstratio reputatur.
s-127 et ideo oportuit per uiam fidei fixam certitudinem et puram ueritatem de rebus diuinis hominibus exhiberi.
s-128 salubriter ergo diuina prouidit clementia ut ea etiam quae ratio inuestigare potest, fide tenenda praeciperet:
s-129 ut sic omnes de facili possent diuinae cognitionis participes esse et absque dubitatione et errore.
s-130 hinc est quod ephes. 4-17 dicitur:
s-131 iam non ambuletis sicut et gentes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum.
s-132 et isaiae 54-13:
s-133 ponam uniuersos filios tuos doctos a domino.
s-134 quod ea quae ratione inuestigari non possunt conuenienter fide tenenda hominibus proponuntur.
s-135 uidetur autem quibusdam fortasse non debere homini ad credendum proponi illa quae ratio inuestigare non sufficit cum diuina sapientia unicuique secundum modum suae naturae prouideat.
s-136 et ideo demonstrandum est quod necessarium sit homini diuinitus credenda proponi etiam illa quae rationem excedunt.
s-137 nullus enim desiderio et studio in aliquid tendit nisi sit ei praecognitum.
s-138 quia ergo ad altius bonum quam experiri in praesenti uita possit humana fragilitas, homines per diuinam prouidentiam ordinantur, ut in sequentibus inuestigabitur, oportuit mentem euocari in aliquid altius quam ratio nostra in praesenti possit pertingere, ut sic disceret aliquid desiderare, et studio tendere in aliquid quod totum statum praesentis uitae excedit.
s-139 et hoc praecipue christianae religioni competit, quae singulariter bona spiritualia et aeterna promittit:
s-140 unde et in ea plurima humanum sensum excedentia proponuntur.
s-141 lex autem uetus, quae temporalia promissa habebat, pauca proposuit quae humanae rationis inquisitionem excederent.
s-142 secundum etiam hunc modum philosophis cura fuit, ad hoc ut homines a sensibilium delectationibus ad honestatem perducerent, ostendere esse alia bona his sensibilibus potiora, quorum gustu multo suauius qui uacant actiuis uel contemplatiuis uirtutibus delectantur.
s-143 est etiam necessarium huiusmodi ueritatem ad credendum hominibus proponi ad dei cognitionem ueriorem habendam.
s-144 tunc enim solum deum uere cognoscimus quando ipsum esse credimus supra omne id quod de deo cogitari ab homine possibile est:
s-145 eo quod naturalem hominis cognitionem diuina substantia excedit, ut supra ostensum est.
s-146 per hoc ergo quod homini de deo aliqua proponuntur quae rationem excedunt, firmatur in homine opinio quod deus sit aliquid supra id quod cogitare potest.
s-147 alia etiam utilitas inde prouenit, scilicet praesumptionis repressio, quae est mater erroris.
s-148 sunt enim quidam tantum de suo ingenio praesumentes ut totam rerum naturam se reputent suo intellectu posse metiri, aestimantes scilicet totum esse uerum quod eis uidetur et falsum quod eis non uidetur.
s-149 ut ergo ab hac praesumptione humanus animus liberatus ad modestam inquisitionem ueritatis perueniat, necessarium fuit homini proponi quaedam diuinitus quae omnino intellectum eius excederent.
s-150 apparet etiam alia utilitas ex dictis philosophi in x ethicor..
s-151 cum enim simonides quidam homini praetermittendam diuinam cognitionem persuaderet et humanis rebus ingenium applicandum, oportere inquiens humana sapere hominem et mortalia mortalem;
s-152 contra eum philosophus dicit quod homo debet se ad immortalia et diuina trahere quantum potest.
s-153 unde in xi de animal. dicit, quod, quamuis parum sit quod de substantiis superioribus percipimus, tamen illud modicum est magis amatum et desideratum omni cognitione quam de substantiis inferioribus habemus.
s-154 dicit etiam in ii cael. et mund. quod cum de corporibus caelestibus quaestiones possint solui parua et topica solutione, contingit auditori ut uehemens sit gaudium eius.
s-155 ex quibus omnibus apparet quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio maximam perfectionem animae confert.
s-156 et ideo, quamuis ea quae supra rationem sunt ratio humana plene capere non possit, tamen multum sibi perfectionis acquiritur si saltem ea qualitercumque teneat fide.
s-157 et ideo dicitur eccli. 3-25:
s-158 plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi.
s-159 et 1 cor. 2-11 quae sunt dei nemo nouit nisi spiritus dei;
s-160 nobis autem reuelauit deus per spiritum suum.
s-161 quod assentire his quae sunt fidei non est leuitatis quamuis supra rationem sint.
s-162 huiusmodi autem ueritati, cui ratio humana experimentum non praebet, fidem adhibentes non leuiter credunt, quasi indoctas fabulas secuti, ut 2 petr. 1-16, dicitur.
s-163 haec enim diuinae sapientiae secreta ipsa diuina sapientia, quae omnia plenissime nouit, dignata est hominibus reuelare:
s-164 quae sui praesentiam et doctrinae et inspirationis ueritatem, conuenientibus argumentis ostendit, dum ad confirmandum ea quae naturalem cognitionem excedunt, opera uisibiliter ostendit quae totius naturae superant facultatem;
s-165 uidelicet in mirabili curatione languorum, mortuorum suscitatione, caelestium corporum mirabili immutatione;
s-166 et, quod est mirabilius, humanarum mentium inspiratione, ut idiotae et simplices, dono spiritus sancti repleti, summam sapientiam et facundiam in instanti consequerentur.
s-167 quibus inspectis, praedictae probationis efficacia, non armorum uiolentia, non uoluptatum promissione, et, quod est mirabilissimum, inter persecutorum tyrannidem, innumerabilis turba non solum simplicium, sed sapientissimorum hominum, ad fidem christianam conuolauit, in qua omnem humanum intellectum excedentia praedicantur, uoluptates carnis cohibentur et omnia quae in mundo sunt contemni docentur;
s-168 quibus animos mortalium assentire et maximum miraculorum est, et manifestum diuinae inspirationis opus, ut, contemptis uisibilibus, sola inuisibilia cupiantur.
s-169 hoc autem non subito neque a casu, sed ex diuina dispositione factum esse, manifestum est ex hoc quod hoc se facturum deus multis ante prophetarum praedixit oraculis, quorum libri penes nos in ueneratione habentur, utpote nostrae fidei testimonium adhibentes.
s-170 huius quidem confirmationis modus tangitur hebr. 2-3 quae, scilicet humana salus, cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est, contestante deo signis et portentis et uariis spiritus sancti distributionibus.
s-171 haec autem tam mirabilis mundi conuersio ad fidem christianam indicium certissimum est praeteritorum signorum:
s-172 ut ea ulterius iterari necesse non sit, cum in suo effectu appareant euidenter.
s-173 esset enim omnibus signis mirabilius si ad credendum tam ardua, et ad operandum tam difficilia, et ad sperandum tam alta, mundus absque mirabilibus signis inductus fuisset a simplicibus et ignobilibus hominibus.
s-174 quamuis non cesset deus etiam nostris temporibus, ad confirmationem fidei, per sanctos suos miracula operari.
s-175 hi uero qui sectas errorum introduxerunt processerunt uia contraria:
s-176 ut patet in mahumeto qui carnalium uoluptatum promissis, ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat, populus illexit.
s-177 praecepta etiam tradidit promissis conformia, uoluptati carnali habenas relaxans, in quibus in promptu est a carnalibus hominibus obediri.
s-178 documenta etiam ueritatis non attulit nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci possint:
s-179 quin potius uera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit.
s-180 signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta, quibus solis diuinae inspirationi conueniens testimonium adhibetur, dum operatio uisibilis quae non potest esse nisi diuina, ostendit doctorem ueritatis inuisibiliter inspiratum:
s-181 sed dixit se in armorum potentia missum, quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt.
s-182 ei etiam non aliqui sapientes, in rebus diuinis et humanis exercitati, a principio crediderunt:
s-183 sed homines bestiales in desertis morantes, omnis doctrinae diuinae prorsus ignari, per quorum multitudinem alios armorum uiolentia in suam legem coegit.
s-184 nulla etiam diuina oracula praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent:
s-185 quin potius quasi omnia ueteris et noui testamenti documenta fabulosa narratione deprauat, ut patet eius legem inspicienti.
s-186 unde astuto consilio libros ueteris et noui testamenti suis sequacibus non reliquit legendos, ne per eos falsitatis argueretur.
s-187 et sic patet quod eius dictis fidem adhibentes leuiter credunt.
s-188 quod ueritati fidei christianae non contrariatur ueritas rationis.
s-189 quamuis autem praedicta ueritas fidei christianae humanae rationis capacitatem excedat, haec tamen quae ratio naturaliter indita habet, huic ueritati contraria esse non possunt.
s-190 ea enim quae naturaliter rationi sunt insita, uerissima esse constat:
s-191 in tantum ut nec esse falsa sit possibile cogitare.
s-192 nec id quod fide tenetur, cum tam euidenter diuinitus confirmatum sit, fas est credere esse falsum.
s-193 quia igitur solum falsum uero contrarium est, ut ex eorum definitionibus inspectis manifeste apparet, impossibile est illis principiis quae ratio naturaliter cognoscit, praedictam ueritatem fidei contrariam esse.
s-194 item.
s-195 illud idem quod inducitur in animam discipuli a docente, doctoris scientia continet:
s-196 nisi doceat ficte, quod de deo nefas est dicere.
s-197 principiorum autem naturaliter notorum cognitio nobis diuinitus est indita:
s-198 cum ipse deus sit nostrae auctor naturae.
s-199 haec ergo principia etiam diuina sapientia continet.
s-200 quicquid igitur principiis huiusmodi contrarium est, diuinae sapientiae contrariatur.
s-201 non igitur a deo esse potest.
s-202 ea igitur quae ex reuelatione diuina per fidem tenentur, non possunt naturali cognitioni esse contraria.

Text viewDownload CoNNL-U