s-101
| duplici igitur ueritate diuinorum intelligibilium existente, una ad quam rationis inquisitio pertingere potest, altera quae omne ingenium humanae rationis excedit, utraque conuenienter diuinitus homini credenda proponitur. |
s-102
| hoc autem de illa primo ostendendum est quae inquisitioni rationis peruia esse potest: |
s-103
| ne forte alicui uideatur, ex quo ratione haberi potest, frustra id supernaturali inspiratione credendum traditum esse. |
s-104
| sequerentur autem tria inconuenientia si huiusmodi ueritas solummodo rationi inquirenda relinqueretur. |
s-105
| unum est quod paucis hominibus dei cognitio inesset. |
s-106
| a fructu enim studiosae inquisitionis, qui est inuentio ueritatis, plurimi impediuntur tribus de causis. |
s-107
| quidam siquidem propter complexionis indispositionem, ex qua multi naturaliter sunt indispositi ad sciendum: |
s-108
| unde nullo studio ad hoc pertingere possent ut summum gradum humanae cognitionis attingerent, qui in cognoscendo deum consistit. |
s-109
| quidam uero impediuntur necessitate rei familiaris. |
s-110
| oportet enim esse inter homines aliquos qui temporalibus administrandis insistant, qui tantum tempus in otio contemplatiuae inquisitionis non possent expendere ut ad summum fastigium humanae inquisitionis pertingerent, scilicet dei cognitionem. |
s-111
| quidam autem impediuntur pigritia. |
s-112
| ad cognitionem enim eorum quae de deo ratio inuestigare potest, multa praecognoscere oportet: |
s-113
| cum fere totius philosophiae consideratio ad dei cognitionem ordinetur; |
s-114
| propter quod metaphysica, quae circa diuina uersatur, inter philosophiae partes ultima remanet addiscenda. |
s-115
| sic ergo non nisi cum magno labore studii ad praedictae ueritatis inquisitionem perueniri potest. |
s-116
| quem quidem laborem pauci subire uolunt pro amore scientiae, cuius tamen mentibus hominum naturalem deus inseruit appetitum. |
s-117
| secundum inconueniens est quod illi qui ad praedictae ueritatis inuentionem peruenirent, uix post longum tempus pertingerent. |
s-118
| tum propter huius ueritatis profunditatem, ad quam capiendam per uiam rationis non nisi post longum exercitium intellectus humanus idoneus inuenitur. |
s-119
| tum etiam propter multa quae praeexiguntur, ut dictum est. |
s-120
| tum etiam propter hoc quod tempore iuuentutis, dum diuersis motibus passionum anima fluctuat, non est apta ad tam altae ueritatis cognitionem, sed in quiescendo fit prudens et sciens, ut dicitur in uii physic.. |
s-121
| remaneret igitur humanum genus, si sola rationis uia ad deum cognoscendum pateret, in maximis ignorantiae tenebris: |
s-122
| cum dei cognitio, quae homines maxime perfectos et bonos facit, non nisi quibusdam paucis, et his etiam post temporis longitudinem proueniret. |
s-123
| tertium inconueniens est quod inuestigationi rationis humanae plerumque falsitas admiscetur, propter debilitatem intellectus nostri in iudicando, et phantasmatum permixtionem. |
s-124
| et ideo apud multos in dubitatione remanerent ea quae sunt etiam uerissime demonstrata, dum uim demonstrationis ignorant; |
s-125
| et praecipue cum uideant a diuersis qui sapientes dicuntur, diuersa doceri. |
s-126
| inter multa etiam uera quae demonstrantur, immiscetur aliquando aliquid falsum, quod non demonstratur, sed aliqua probabili uel sophistica ratione asseritur, quae interdum demonstratio reputatur. |
s-127
| et ideo oportuit per uiam fidei fixam certitudinem et puram ueritatem de rebus diuinis hominibus exhiberi. |
s-128
| salubriter ergo diuina prouidit clementia ut ea etiam quae ratio inuestigare potest, fide tenenda praeciperet: |
s-129
| ut sic omnes de facili possent diuinae cognitionis participes esse et absque dubitatione et errore. |
s-130
| hinc est quod ephes. 4-17 dicitur: |
s-131
| iam non ambuletis sicut et gentes ambulant in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum. |
s-132
| et isaiae 54-13: |
s-133
| ponam uniuersos filios tuos doctos a domino. |
s-134
| quod ea quae ratione inuestigari non possunt conuenienter fide tenenda hominibus proponuntur. |
s-135
| uidetur autem quibusdam fortasse non debere homini ad credendum proponi illa quae ratio inuestigare non sufficit cum diuina sapientia unicuique secundum modum suae naturae prouideat. |
s-136
| et ideo demonstrandum est quod necessarium sit homini diuinitus credenda proponi etiam illa quae rationem excedunt. |
s-137
| nullus enim desiderio et studio in aliquid tendit nisi sit ei praecognitum. |
s-138
| quia ergo ad altius bonum quam experiri in praesenti uita possit humana fragilitas, homines per diuinam prouidentiam ordinantur, ut in sequentibus inuestigabitur, oportuit mentem euocari in aliquid altius quam ratio nostra in praesenti possit pertingere, ut sic disceret aliquid desiderare, et studio tendere in aliquid quod totum statum praesentis uitae excedit. |
s-139
| et hoc praecipue christianae religioni competit, quae singulariter bona spiritualia et aeterna promittit: |
s-140
| unde et in ea plurima humanum sensum excedentia proponuntur. |
s-141
| lex autem uetus, quae temporalia promissa habebat, pauca proposuit quae humanae rationis inquisitionem excederent. |
s-142
| secundum etiam hunc modum philosophis cura fuit, ad hoc ut homines a sensibilium delectationibus ad honestatem perducerent, ostendere esse alia bona his sensibilibus potiora, quorum gustu multo suauius qui uacant actiuis uel contemplatiuis uirtutibus delectantur. |
s-143
| est etiam necessarium huiusmodi ueritatem ad credendum hominibus proponi ad dei cognitionem ueriorem habendam. |
s-144
| tunc enim solum deum uere cognoscimus quando ipsum esse credimus supra omne id quod de deo cogitari ab homine possibile est: |
s-145
| eo quod naturalem hominis cognitionem diuina substantia excedit, ut supra ostensum est. |
s-146
| per hoc ergo quod homini de deo aliqua proponuntur quae rationem excedunt, firmatur in homine opinio quod deus sit aliquid supra id quod cogitare potest. |
s-147
| alia etiam utilitas inde prouenit, scilicet praesumptionis repressio, quae est mater erroris. |
s-148
| sunt enim quidam tantum de suo ingenio praesumentes ut totam rerum naturam se reputent suo intellectu posse metiri, aestimantes scilicet totum esse uerum quod eis uidetur et falsum quod eis non uidetur. |
s-149
| ut ergo ab hac praesumptione humanus animus liberatus ad modestam inquisitionem ueritatis perueniat, necessarium fuit homini proponi quaedam diuinitus quae omnino intellectum eius excederent. |
s-150
| apparet etiam alia utilitas ex dictis philosophi in x ethicor.. |
s-151
| cum enim simonides quidam homini praetermittendam diuinam cognitionem persuaderet et humanis rebus ingenium applicandum, oportere inquiens humana sapere hominem et mortalia mortalem; |
s-152
| contra eum philosophus dicit quod homo debet se ad immortalia et diuina trahere quantum potest. |
s-153
| unde in xi de animal. dicit, quod, quamuis parum sit quod de substantiis superioribus percipimus, tamen illud modicum est magis amatum et desideratum omni cognitione quam de substantiis inferioribus habemus. |
s-154
| dicit etiam in ii cael. et mund. quod cum de corporibus caelestibus quaestiones possint solui parua et topica solutione, contingit auditori ut uehemens sit gaudium eius. |
s-155
| ex quibus omnibus apparet quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio maximam perfectionem animae confert. |
s-156
| et ideo, quamuis ea quae supra rationem sunt ratio humana plene capere non possit, tamen multum sibi perfectionis acquiritur si saltem ea qualitercumque teneat fide. |
s-157
| et ideo dicitur eccli. 3-25: |
s-158
| plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. |
s-159
| et 1 cor. 2-11 quae sunt dei nemo nouit nisi spiritus dei; |
s-160
| nobis autem reuelauit deus per spiritum suum. |
s-161
| quod assentire his quae sunt fidei non est leuitatis quamuis supra rationem sint. |
s-162
| huiusmodi autem ueritati, cui ratio humana experimentum non praebet, fidem adhibentes non leuiter credunt, quasi indoctas fabulas secuti, ut 2 petr. 1-16, dicitur. |
s-163
| haec enim diuinae sapientiae secreta ipsa diuina sapientia, quae omnia plenissime nouit, dignata est hominibus reuelare: |
s-164
| quae sui praesentiam et doctrinae et inspirationis ueritatem, conuenientibus argumentis ostendit, dum ad confirmandum ea quae naturalem cognitionem excedunt, opera uisibiliter ostendit quae totius naturae superant facultatem; |
s-165
| uidelicet in mirabili curatione languorum, mortuorum suscitatione, caelestium corporum mirabili immutatione; |
s-166
| et, quod est mirabilius, humanarum mentium inspiratione, ut idiotae et simplices, dono spiritus sancti repleti, summam sapientiam et facundiam in instanti consequerentur. |
s-167
| quibus inspectis, praedictae probationis efficacia, non armorum uiolentia, non uoluptatum promissione, et, quod est mirabilissimum, inter persecutorum tyrannidem, innumerabilis turba non solum simplicium, sed sapientissimorum hominum, ad fidem christianam conuolauit, in qua omnem humanum intellectum excedentia praedicantur, uoluptates carnis cohibentur et omnia quae in mundo sunt contemni docentur; |
s-168
| quibus animos mortalium assentire et maximum miraculorum est, et manifestum diuinae inspirationis opus, ut, contemptis uisibilibus, sola inuisibilia cupiantur. |
s-169
| hoc autem non subito neque a casu, sed ex diuina dispositione factum esse, manifestum est ex hoc quod hoc se facturum deus multis ante prophetarum praedixit oraculis, quorum libri penes nos in ueneratione habentur, utpote nostrae fidei testimonium adhibentes. |
s-170
| huius quidem confirmationis modus tangitur hebr. 2-3 quae, scilicet humana salus, cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est, contestante deo signis et portentis et uariis spiritus sancti distributionibus. |
s-171
| haec autem tam mirabilis mundi conuersio ad fidem christianam indicium certissimum est praeteritorum signorum: |
s-172
| ut ea ulterius iterari necesse non sit, cum in suo effectu appareant euidenter. |
s-173
| esset enim omnibus signis mirabilius si ad credendum tam ardua, et ad operandum tam difficilia, et ad sperandum tam alta, mundus absque mirabilibus signis inductus fuisset a simplicibus et ignobilibus hominibus. |
s-174
| quamuis non cesset deus etiam nostris temporibus, ad confirmationem fidei, per sanctos suos miracula operari. |
s-175
| hi uero qui sectas errorum introduxerunt processerunt uia contraria: |
s-176
| ut patet in mahumeto qui carnalium uoluptatum promissis, ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat, populus illexit. |
s-177
| praecepta etiam tradidit promissis conformia, uoluptati carnali habenas relaxans, in quibus in promptu est a carnalibus hominibus obediri. |
s-178
| documenta etiam ueritatis non attulit nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci possint: |
s-179
| quin potius uera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit. |
s-180
| signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta, quibus solis diuinae inspirationi conueniens testimonium adhibetur, dum operatio uisibilis quae non potest esse nisi diuina, ostendit doctorem ueritatis inuisibiliter inspiratum: |
s-181
| sed dixit se in armorum potentia missum, quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt. |
s-182
| ei etiam non aliqui sapientes, in rebus diuinis et humanis exercitati, a principio crediderunt: |
s-183
| sed homines bestiales in desertis morantes, omnis doctrinae diuinae prorsus ignari, per quorum multitudinem alios armorum uiolentia in suam legem coegit. |
s-184
| nulla etiam diuina oracula praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent: |
s-185
| quin potius quasi omnia ueteris et noui testamenti documenta fabulosa narratione deprauat, ut patet eius legem inspicienti. |
s-186
| unde astuto consilio libros ueteris et noui testamenti suis sequacibus non reliquit legendos, ne per eos falsitatis argueretur. |
s-187
| et sic patet quod eius dictis fidem adhibentes leuiter credunt. |
s-188
| quod ueritati fidei christianae non contrariatur ueritas rationis. |
s-189
| quamuis autem praedicta ueritas fidei christianae humanae rationis capacitatem excedat, haec tamen quae ratio naturaliter indita habet, huic ueritati contraria esse non possunt. |
s-190
| ea enim quae naturaliter rationi sunt insita, uerissima esse constat: |
s-191
| in tantum ut nec esse falsa sit possibile cogitare. |
s-192
| nec id quod fide tenetur, cum tam euidenter diuinitus confirmatum sit, fas est credere esse falsum. |
s-193
| quia igitur solum falsum uero contrarium est, ut ex eorum definitionibus inspectis manifeste apparet, impossibile est illis principiis quae ratio naturaliter cognoscit, praedictam ueritatem fidei contrariam esse. |
s-194
| item. |
s-195
| illud idem quod inducitur in animam discipuli a docente, doctoris scientia continet: |
s-196
| nisi doceat ficte, quod de deo nefas est dicere. |
s-197
| principiorum autem naturaliter notorum cognitio nobis diuinitus est indita: |
s-198
| cum ipse deus sit nostrae auctor naturae. |
s-199
| haec ergo principia etiam diuina sapientia continet. |
s-200
| quicquid igitur principiis huiusmodi contrarium est, diuinae sapientiae contrariatur. |