la-proiel-test

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttest
AnnotationHaug, Dag

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

indexsentence 1 - 6 < sentence 7 - 17 > sentence 18 - 28

et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum

Download XMLDownload textSentence viewDependency trees