Text view
Universal Dependencies - Latin - PROIEL
Language | Latin |
---|
Project | PROIEL |
---|
Corpus Part | dev |
---|
Annotation | Haug, Dag |
---|
View options
Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
et omnes mirabantur et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua ne c quicquam profecerat sed magis deterius habebat cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
Download XML • Download text
• Sentence view • Dependency trees