Text view

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Parttest
AnnotationPassarotti, Marco; Testori, Marinella; Zeman, Daniel; González Saavedra, Berta; Cecchini, Flavio Massimiliano

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

indexsentence 29 - 39 < sentence 40 - 50 > sentence 51 - 61

sed perfectissimum intelligibile est essentia diuina: cum sit perfectissimus actus et prima ueritas. operatio autem intellectus diuini est etiam nobilissima: cum sit ipsum esse diuinum, ut ostensum est. deus igitur seipsum intelligit. adhuc. rerum omnium perfectiones in deo maxime inueniuntur. inter alias autem perfectiones in rebus creatis inuentas maxima est intelligere deum: cum natura intellectualis aliis praemineat, cuius perfectio est intelligere; nobilissimum autem intelligibile deus est. deus igitur maxime seipsum intelligit. hoc autem auctoritate diuina confirmatur. ait namque apostolus, i cor. 2-10, quod spiritus dei scrutatur etiam profunda dei. quod deus primo et per se solum seipsum cognoscit.

Download XMLDownload textSentence viewDependency trees