la-llct-train

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Parttrain
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index sentence 1 - 6 > sentence 7 - 17

+ In Dei nomine regnante domno nostro Carulo rege Francorum et Langobardorum, anno regni eius quo coepit Langobardiam primo, septimo decimo kalendas augustas, per indictionem duodecimam. constat me Sanitulum filium quondam Cicchi de loco Brancalo praesenti die per hanc cartulam vendere et tradere praevideo tibi Rachiprando presbitero ecclesiae sanctae Mariae sitae in Sexto duae petiae de vinea mea quam abeo in loco Metiano; una petia est tenentem unum caput in vinea ecclesiae sanctae Mariae et ecclesiae sancti Fridiani, aliud caput in virgario sanctae Mariae et ambo latera in vinea ipsius ecclesiae sanctae Mariae; alia petia est tenentem ambo capita et ambo latera in vinea suprascriptae ecclesiae sanctae Mariae. ipsas predictas duas petias de vinea, sicut circumdata sunt, in integrum tibi venundare praevideo; et recepi a te pro ipsae iam dictae petiae de vinea praetium in praefinito, auri soledos numero quinque;

Download XMLDownload textSentence viewDependency trees