la-llct-test

Universal Dependencies - Latin - LLCT

LanguageLatin
ProjectLLCT
Corpus Parttest
AnnotationKorkiakangas, Timo; Cecchini, Flavio Massimiliano; Passarotti, Marco

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index sentence 1 - 6 > sentence 7 - 17

+ In Dei omnipotentis nomine, regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperatore augusto, anno imperii eius septimo, pridie idus augusti indictione quinta. manifestu sum ego Teuperto diaconus, filio bone memorie Teuperti, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucanem ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum peresolvendum dedisti mihi id est res mea in loco et finibus ubi vocitatur Iuveiano, pertenens ecclesia sancti Petri ubi vocitatur Sumualdi sitas foras civitate ista Lucense quod est desup potestate ipsius episcopatui vestro sancti Martini, et ipsa res Leulo et Dominico ad manus suas modo abere videtur, tam terris, vineis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis; omnia et in omnibus rebus quantum in suprascripto loco Iuveiano, vel in finibus ipsius locis ad parte suprascripte ecclesie sancti Petri in eodem locis est pertenentes, in integrum mihi eas dedisti tali ordinem ut da admodum in mea qui supra Teuperto diacono [verb], dum vita mea fuerit, potestatem suprascripta res quas mihi dedisti abendi, inperandi, gubernandi, laborare faciendi et usufructuandi ita ut melioretur nam non pegioretur. nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde, tibi vel ad subcessoribus tuis ad pars ipsius ecclesie sancti Petri, per singulos annos in mense ianuario per me, vel per misso meo, vobis, vel ad ministeriales vestro quas in ipsa ecclesia pre tempore abueritis, censum vobis reddere debeo, argentum denarios boni expendiviles numerum viginti quatuor tantum. et si ego vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non adimplevero et non conservavero, aut suprascripte res quas mihi dedisti relassavero, vel si per me pegiorata fuerit, spondeo ego qui supra Teuperto diaconus conponere tibi qui supra Gherardus episcopus, vel ad subcessoribus tuis, penam, argentum soledos triginta, quia taliter inter nos convenit et duas inter nos cartulas Lopo notarium scribere rogavimus. actum Luca.

Download XMLDownload textSentence viewDependency trees