la-llct-dev

Universal Dependencies - Latin - LLCT


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index sentence 1 - 6 > sentence 7 - 17

+ In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia rex, anno regni eius in Italia primo, octavo kalendas decembris, indictione quarta decima. manifesti sumus nos Leoprando que Cillo vocatur, filio quondam Cristiani, et Iohannes, filio quondam Vualpi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti nobis, id est res illa in loco et finibus Murriano quas suprascripto quondam Vualpo genitor meus qui supra Iohannis, et Petrus, germani, ad manus suas abuerunt, quas ipsa res pertenens ecclesie vestre sancti Fridiani sita foras civitate ista Lucense, quas ipsa ecclesia sancti Fridiani est desup potestatem ipsius episcupatui vestro sancti Martini; suprascriptas res in predicto loco Murriano tam terris, vineis, olivis, silvis, virgareis, cultas res vel incultas, omnia quantum in suprascripto loco Murriano suprascripte ecclesie vestre sancti Fridiani est pertenente et suprascriptis Vualpo et Petrus germani exinde ad manus suas abuerunt nobis dedisti in integrum, tali ordinem ut da admodum in nostra vel de nostris heredibus sint potestatem eas abendum, inperandum, laborare faciendum, gubernandum, meliorandum et nobis eas privato nomine usufructuandum. nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad successoribus tuis, ad pars ipsius ecclesie, per singulos annos per omnem mense octuber censum vobis reddere debeamus hic civitate Luca ad ipso domo vobis vel ad ministeriale vestro quas ibi pre tempore abueritis, argentum denarios bonos expendiviles numero sexaginta tantum. et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerit adinpleta et conservata aut si suprascriptas res quas nobis dedisti relaxaverimus vel si per nos pegioratas fuerit, spondimus nos qui supra Leoprando et Iohannes una cum nostris heredibus componere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus vestris penam, argentum soledos quinquaginta, quia taliter inter nos convenit. et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus.

Download XMLDownload textSentence viewDependency trees