s-1
| liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham |
s-2
| Abraham genuit Isaac |
s-3
| Isaac autem genuit Iacob |
s-4
| Iacob autem genuit Iudam et fratres eius |
s-5
| Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar |
s-6
| Phares autem genuit Esrom |
s-7
| Esrom autem genuit Aram |
s-8
| Aram autem genuit Aminadab |
s-9
| Aminadab autem genuit Naasson |
s-10
| Naasson autem genuit Salmon |
s-11
| Salmon autem genuit Booz de Rachab |
s-12
| Booz autem genuit Obed ex Ruth |
s-13
| Obed autem genuit Iesse |
s-14
| Iesse autem genuit David regem |
s-15
| David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae |
s-16
| Salomon autem genuit Roboam |
s-17
| Roboam autem genuit Abiam |
s-18
| Abia autem genuit Asa |
s-19
| Asa autem genuit Iosaphat |
s-20
| Iosaphat autem genuit Ioram |
s-21
| Ioram autem genuit Oziam |
s-22
| Ozias autem genuit Ioatham |
s-23
| Ioatham autem genuit Achaz |
s-24
| Achaz autem genuit Ezechiam |
s-25
| Ezechias autem genuit Manassen |
s-26
| Manasses autem genuit Amon |
s-27
| Amon autem genuit Iosiam |
s-28
| Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis |
s-29
| et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel |
s-30
| Salathihel autem genuit Zorobabel |
s-31
| Zorobabel autem genuit Abiud |
s-32
| Abiud autem genuit Eliachim |
s-33
| Eliachim autem genuit Azor |
s-34
| Azor autem genuit Saddoc |
s-35
| Saddoc autem genuit Achim |
s-36
| Achim autem genuit Eliud |
s-37
| Eliud autem genuit Eleazar |
s-38
| Eleazar autem genuit Matthan |
s-39
| Matthan autem genuit Iacob |
s-40
| Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus |
s-41
| omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim |
s-42
| et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim |
s-43
| et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim |
s-44
| Christi autem generatio sic erat |
s-45
| cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto |
s-46
| Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam |
s-47
| haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens |
s-48
| Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam |
s-49
| quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est |
s-50
| pariet autem filium |
s-51
| et vocabis nomen eius Iesum |
s-52
| ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum |
s-53
| hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem |
s-54
| ecce virgo in utero habebit et pariet filium |
s-55
| et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobis cum Deus |
s-56
| exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam |
s-57
| et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum |
s-58
| et vocavit nomen eius Iesum |
s-59
| cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes |
s-60
| ubi est qui natus est rex Iudaeorum |
s-61
| vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum |
s-62
| audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo |
s-63
| et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur |
s-64
| at illi dixerunt ei |
s-65
| in Bethleem Iudaeae |
s-66
| sic enim scriptum est per prophetam |
s-67
| et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda |
s-68
| ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel |
s-69
| tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis |
s-70
| et mittens illos in Bethleem dixit |
s-71
| ite et interrogate diligenter de puero |
s-72
| et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum |
s-73
| qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer |
s-74
| videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde |
s-75
| et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum |
s-76
| et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram |
s-77
| et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam |
s-78
| qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens |
s-79
| surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi |
s-80
| futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum |
s-81
| qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum |
s-82
| et erat ibi usque ad obitum Herodis |
s-83
| ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem |
s-84
| ex Aegypto vocavi filium meum |
s-85
| tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis |
s-86
| tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem |
s-87
| vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus |
s-88
| Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt |
s-89
| defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens |
s-90
| surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel |
s-91
| defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri |
s-92
| qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel |
s-93
| audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire |
s-94
| et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae |
s-95
| et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur |
s-96
| in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens |
s-97
| paenitentiam agite |
s-98
| adpropinquavit enim regnum caelorum |
s-99
| hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem |
s-100
| vox clamantis in deserto |