Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttrain
AnnotationCelano, Giuseppe G. A.; Zeman, Daniel

Select a sentence

s-1 nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
s-2 postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere;
s-3 simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis:
s-4 dignitatem nostram a Vespasiano incohatam, a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim:
s-5 Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus, ipsa etiam pace saevum.
s-6 quattuor principes ferro interempti:
s-7 coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
s-8 iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta.
s-9 et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso.
s-10 atrocius in urbe saevitum:
s-11 et quibus deerat inimicus per amicos oppressi.
s-12 comitatae profugos liberos matres, secutae maritos in exilia coniuges:
s-13 laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim virtutes verebantur.
s-14 accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi;
s-15 Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur.
s-16 ceterum utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta parem invidiam adferebant.
s-17 Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit.
s-18 Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Romanae civitatis et in posterum tributi levamento.
s-19 proximae tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore commoda aliena ac suas iniurias metiebantur.
s-20 delatum ei a milite imperium conveniebat.
s-21 Fonteium Capitonem occisum etiam qui queri non poterant, tamen indignabantur.
s-22 dux deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae;
s-23 Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constantia, sine auctoritate:
s-24 adeo furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur.
s-25 id satis videbatur.
s-26 insignis amicitias iuvenis ambitiose coluerat;
s-27 palam laudares, secreta male audiebant:
s-28 bellum Iudaicum Flavius Vespasianus ( ducem eum Nero delegerat ) tribus legionibus administrabat.
s-29 regebat tum Tiberius Alexander, eiusdem nationis.
s-30 Africa ac legiones in ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe post experimentum domini minoris.
s-31 Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei Propinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur, superioris Germaniae legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem alium flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium eligendi permittere quo seditio mollius acciperetur.
s-32 maturavit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione secum et cum proximis agitantis.
s-33 quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio peccaretur.
s-34 credo et rei publicae curam subisse, frustra a Nerone translatae si apud Othonem relinqueretur.
s-35 mox suspectum in eadem Poppaea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit.
s-36 Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur:
s-37 fortunam adhuc tantum adversam tulisti:
s-38 secundae res acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate corrumpimur.
s-39 ' Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram a quo res publica inciperet:
s-40 sub Tiberio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fuimus:
s-41 Nero a pessimo quoque semper desiderabitur:
s-42 mihi ac tibi providendum est ne etiam a bonis desideretur.
s-43 Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse.
s-44 consultatum inde, pro rostris an in senatu an in castris adoptio nuncuparetur.
s-45 iri in castra placuit:
s-46 circumsteterat interim Palatium publica expectatio, magni secreti impatiens;
s-47 et male coercitam famam supprimentes augebant.
s-48 seu quae fato manent, quamvis significata, non vitantur.
s-49 apud frequentem militum contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat.
s-50 nec ullum orationi aut lenocinium addit aut pretium.
s-51 constat potuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberalitate:
s-52 nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares non sumus.
s-53 et patrum favor aderat:
s-54 placebat et Laconem praetorii praefectum simul mitti:
s-55 is consilio intercessit.
s-56 legati quoque ( nam senatus electionem Galbae permiserat ) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus vel spes impulerat.
s-57 bis et viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat:
s-58 appellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud quemque eorum relicta.
s-59 nec remedium in ceteros fuit, sed metus initium, tamquam per artem et formidine singuli pellerentur, omnibus suspectis.
s-60 fingebat et metum quo magis concupisceret:
s-61 praegravem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam rursus et alterius exilii honorem expectandum.
s-62 nocuisse id sibi apud senem principem, magis nociturum apud iuvenem ingenio trucem et longo exilio efferatum:
s-63 occidi Othonem posse.
s-64 mortem omnibus ex natura aequalem oblivione apud posteros vel gloria distingui;

Text viewDownload CoNNL-U