s-1
| Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, contactum nullis ante cupidinibus. |
s-2
| tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput impositis pressit Amor pedibus, donec me docuit Castas odisse puellas improbus, et nullo vivere consilio. |
s-3
| et mihi iam toto furor hic non deficit anno, cum tamen adversos cogor habere deos. |
s-4
| Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saevitiam durae contudit Iasidos. |
s-5
| nam modo Partheniis amens errabat in antris, ibat et hirsutas ille videre feras; |
s-6
| ille etiam Hylaei percussus vulnere rami saucius Arcadiis rupibus ingemuit. |
s-7
| ergo velocem potuit domuisse puellam: |
s-8
| tantum in amore preces et bene facta valent. |
s-9
| in me tardus Amor non ullas cogitat artis, nec meminit notas, ut prius, ire vias. |
s-10
| tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis posse Cytaeines ducere carminibus. |
s-11
| et vos, qui sero lapsum revocatis, amici, quaerite non sani pectoris auxilia. |
s-12
| ferte per extremas gentis et ferte per undas, qua non ulla meum femina norit iter. |
s-13
| vos remanete, quibus facili deus annuit aure, sitis et in tuto semper amore pares. |
s-14
| in me nostra Venus noctes exercet amaras, et nullo vacuus tempore defit Amor. |
s-15
| Hoc, moneo, vitate malum: |
s-16
| quod si quis monitis tardas adverterit auris, heu referet quanto verba dolore mea! |
s-17
| nudus Amor formae non amat artificem. |
s-18
| aspice quos summittat humus formosa colores, ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosius arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha vias. |
s-19
| litora nativis praefulgent picta lapillis, et volucres nulla dulcius arte canunt. |
s-20
| nec Phrygium falso traxit candore maritum avecta externis Hippodamia rotis: |
s-21
| non ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis: |
s-22
| uni si qua placet, culta puella sat est; |
s-23
| his tu semper eris nostrae gratissima vitae, taedia dum miserae sint tibi luxuriae. |
s-24
| talis visa mihi mollem spirare quietem Cynthia non certis nixa caput manibus, ebria cum multo traherem vestigia Baccho, et quaterent sera nocte facem pueri. |
s-25
| hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnis, molliter impresso conor adire toro; |
s-26
| et modo gaudebam lapsos formare capillos; |
s-27
| nunc furtiva cavis poma dabam manibus: |
s-28
| sic ait in molli fixa toro cubitum: |
s-29
| ' tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus? |
s-30
| namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis, languidus exactis, ei mihi, sideribus? |
s-31
| o utinam talis perducas, improbe, noctes, me miseram qualis semper habere iubes! |
s-32
| interdum leviter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras: |
s-33
| illa fuit lacrimis ultima cura meis. ' |
s-34
| Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas mutatum domina cogis abire mea? |
s-35
| quid me non pateris vitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere servitio? |
s-36
| Cynthia non illas nomen habere sinat: |
s-37
| haec sed forma mei pars est extrema furoris; |
s-38
| non impune feres: |
s-39
| sciet haec insana puella et tibi non tacitis vocibus hostis erit; |
s-40
| nec tibi me post haec committet Cynthia nec te quaeret; |
s-41
| erit tanti criminis illa memor, et te circum omnis alias irata puellas differet: |
s-42
| heu nullo limine carus eris. |
s-43
| quid tibi vis, insane? |
s-44
| infelix, properas ultima nosse mala, et miser ignotos vestigia ferre per ignis, et bibere e tota toxica Thessalia. |
s-45
| non est illa vagis similis collata puellis: |
s-46
| molliter irasci non solet illa tibi. |
s-47
| quod si forte tuis non est contraria votis, at tibi curarum milia quanta dabit! |
s-48
| illa feros animis alligat una viros. |
s-49
| tum grave servitium nostrae cogere puellae discere et exclusum quid sit abire domum; |
s-50
| nec iam pallorem totiens mirabere nostrum, aut cur sim toto corpore nullus ego. |
s-51
| nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti: |
s-52
| nescit Amor priscis cedere imaginibus. |
s-53
| quod si parva tuae dederis vestigia culpae, quam cito de tanto nomine rumor eris! |
s-54
| quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle, quaerere: |
s-55
| non impune illa rogata venit. |
s-56
| his ego non horam possum durare querelis: |
s-57
| a pereat, si quis lentus amare potest! |
s-58
| tu patrui meritas conare anteire securis, et vetera oblitis iura refer sociis. |
s-59
| et tibi non umquam nostros puer iste labores afferat et lacrimis omnia nota meis! |
s-60
| me sine, quem semper voluit fortuna iacere, hanc animam extremae reddere nequitiae. |
s-61
| multi longinquo periere in amore libenter, in quorum numero me quoque terra tegat. |
s-62
| hanc me militiam fata subire volunt. |
s-63
| tum tibi si qua mei veniet non immemor hora, vivere me duro sidere certus eris. |
s-64
| nec tantum ingenio quantum servire dolori cogor et aetatis tempora dura queri. |
s-65
| hic mihi conteritur vitae modus, haec mea fama est, hinc cupio nomen carminis ire mei. |
s-66
| me laudent doctae solum placuisse puellae, Pontice, et iniustas saepe tulisse minas; |
s-67
| me legat assidue post haec neglectus amator, et prosint illi cognita nostra mala. |
s-68
| et frustra cupies mollem componere versum, nec tibi subiciet carmina serus Amor. |
s-69
| nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro ' Ardoris nostri magne poeta, iaces. ' |
s-70
| tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu: |
s-71
| saepe venit magno faenore tardus Amor. |
s-72
| sed quocumque modo de me, periura, mereris, sit Galatea tuae non aliena viae, ut te, felici praevecta Ceraunia remo, accipiat placidis Oricos aequoribus. |
s-73
| nam me non ullae poterunt corrumpere, de te quin ego, vita, tuo limine verba querar; |
s-74
| hic iurata manet! |
s-75
| rumpantur iniqui! |
s-76
| vicimus: |
s-77
| assiduas non tulit illa preces. |
s-78
| falsa licet cupidus deponat gaudia livor: |
s-79
| destitit ire novas Cynthia nostra vias. |
s-80
| quamvis magna daret, quamvis maiora daturus, non tamen illa meos fugit avara sinus. |
s-81
| Cynthia rara mea est! |
s-82
| nunc mihi summa licet contingere sidera plantis: |
s-83
| nec mihi rivalis certos subducet amores: |
s-84
| ista meam norit gloria canitiem. |
s-85
| Dicebam tibi venturos, irrisor, amores, nec tibi perpetuo libera verba fore: |
s-86
| non me Chaoniae vincant in amore columbae dicere, quos iuvenes quaeque puella domet. |
s-87
| me dolor et lacrimae merito fecere peritum: |
s-88
| atque utinam posito dicar amore rudis! |
s-89
| quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen aut Amphioniae moenia flere lyrae? |
s-90
| plus in amore valet Mimnermi versus Homero: |
s-91
| carmina mansuetus lenia quaerit Amor. |
s-92
| i quaeso et tristis istos compone libellos, et cane quod quaevis nosse puella velit! |
s-93
| nunc tu insanus medio flumine quaeris aquam. |
s-94
| necdum etiam palles, vero nec tangeris igni: |
s-95
| haec est venturi prima favilla mali. |
s-96
| tum magis Armenias cupies accedere tigris et magis infernae vincula nosse rotae, quam pueri totiens arcum sentire medullis et nihil iratae posse negare tuae. |
s-97
| nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, ut non alterna presserit ille manu. |
s-98
| qui non ante patet, donec manus attigit ossa: |
s-99
| quisquis es, assiduas a fuge blanditias! |
s-100
| dicere quo pereas saepe in amore levat. |