s-1
| qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant. |
s-2
| Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. |
s-3
| Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint. |
s-4
| His datis mandatis eum a se dimittit. |
s-5
| Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; |
s-6
| Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit; |
s-7
| quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. |
s-8
| Hanc si nostri transirent hostes expectabant; |
s-9
| nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur parati in armis erant. |
s-10
| Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. |
s-11
| Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. |
s-12
| Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. |
s-13
| Eorum fines Nervii attingebant. |
s-14
| Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex captivis Sabim flumen a castris suis non amplius milibus passuum X abesse; |
s-15
| Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. |
s-16
| Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus, vergebat. |
s-17
| Intra eas silvas hostes in occulto sese continebant; |
s-18
| in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. |
s-19
| Fluminis erat altitudo pedum circiter trium. |
s-20
| Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; |
s-21
| Nam quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat; |
s-22
| post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; |
s-23
| His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine et iam in manibus nostris hostes viderentur. |
s-24
| Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit. |