s-1
| Aesopus auctor quam materiam repperit, Hanc ego polivi versibus senariis. |
s-2
| A te decurrit ad meos haustus liquor. |
s-3
| Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi. |
s-4
| Respondit agnus: |
s-5
| Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi. |
s-6
| Atque ita correptum lacerat iniusta nece. |
s-7
| Athenae cum florerent aequis legibus, Procax libertas civitatem miscuit Frenum que solvit pristinum licentia. |
s-8
| Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret. |
s-9
| Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sono que terruit pavidum genus. |
s-10
| Hoc mersum limo cum iaceret diutius, Forte una tacite profert e stagno caput Et explorato rege cunctas evocat. |
s-11
| Illae timore posito certatim adnatant Lignum que supera turba petulans insilit. |
s-12
| Tum misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere coepit singulas. |
s-13
| Frustra necem Fugitant inertes, vocem praecludit metus. |
s-14
| Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, Afflictis ut succurrat. |
s-15
| Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum, Malum perferte. |
s-16
| — Vos quoque, o cives, ait, Hoc sustinete, maius ne veniat malum. |
s-17
| Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Se que exornavit. |
s-18
| Deinde contemnens suos Se inmiscuit pavonum formoso gregi. |
s-19
| Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugant que rostris. |
s-20
| Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus; |
s-21
| A quo repulsus tristem sustinuit notam. |
s-22
| Amittit merito proprium qui alienum adpetit. |
s-23
| Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliam que praedam ab altero ferri putans Eripere voluit; |
s-24
| Numquam est fidelis cum potente societas: |
s-25
| Testatur haec fabella propositum meum. |
s-26
| Vacca et capella et patiens ovis iniuriae Socii fuere cum leone in saltibus. |
s-27
| Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi; |
s-28
| Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; |
s-29
| Malo afficietur si quis quartam tetigerit. |
s-30
| Sic totam praedam sola improbitas abstulit. |
s-31
| Vicini furis celebres vidit nuptias Aesopus et continuo narrare incipit: |
s-32
| Uxorem quondam Sol cum vellet ducere, Clamorem ranae sustulere ad sidera. |
s-33
| Convicio permotus quaerit Iuppiter Causam querelae. |
s-34
| Nunc inquit omnes unus exurit lacus Cogit que miseras arida sede emori. |
s-35
| Personam tragicam forte vulpes viderat: |
s-36
| O quanta species, inquit, cerebrum non habet! |
s-37
| Qui pretium meriti ab improbis desiderat, Bis peccat: |
s-38
| Os devoratum fauce cum haereret lupi, Magno dolore victus coepit singulos Illicere pretio, ut illud extraherent malum. |
s-39
| Ingrata es inquit ore quae nostro caput Incolume abstuleris et mercedem postules. |
s-40
| Sibi non cavere et aliis consilium dare Stultum esse paucis ostendemus versibus. |
s-41
| Oppressum ab aquila, fletus edentem graves, Leporem obiurgabat passer: |
s-42
| Quid ita cessarunt pedes? |
s-43
| Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit Questu que vano clamitantem interficit. |
s-44
| Qui modo securus nostra irridebas mala, Simili querela fata deploras tua. |
s-45
| Quicumque turpi fraude semel innotuit, Etiam si verum dicit, amittit fidem. |
s-46
| Hoc attestatur brevis Aesopi fabula. |
s-47
| Lupus arguebat vulpem furti crimine; |
s-48
| Negabat illa se esse culpae proximam. |
s-49
| Tunc iudex inter illos sedit simius. |
s-50
| Uterque causam cum perorassent suam, Dixisse fertur simius sententiam: |
s-51
| Tu non videris perdidisse quod petis; |
s-52
| Te credo surripuisse quod pulchre negas. |
s-53
| Virtutis expers, verbis iactans gloriam, Ignotos fallit, notis est derisui. |
s-54
| Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet. |
s-55
| Hic auritulus Clamorem subito totis tollit viribus Novo que turbat bestias miraculo. |
s-56
| Quae dum paventes exitus notos petunt, Leonis affliguntur horrendo impetu. |
s-57
| Qui postquam caede fessus est, asinum evocat Iubet que vocem premere. |
s-58
| Qualis videtur opera tibi vocis meae? |
s-59
| Laudatis utiliora quae contempseris Saepe inveniri haec asserit narratio. |
s-60
| Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit Et in liquore vidit effigiem suam. |
s-61
| Silva tum excepit ferum, In qua retentis impeditus cornibus Lacerari coepit morsibus saevis canum. |
s-62
| Tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur: |
s-63
| qui nunc demum intellego Utilia mihi quam fuerint quae despexeram, Et quae laudaram quantum luctus habuerint. |
s-64
| Qui se laudari gaudet verbis subdolis, Fere dat poenas turpi paenitentia. |
s-65
| Cum de fenestra corvus raptum caseum Comesse vellet, celsa residens arbore, Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui: |
s-66
| O qui tuarum, corve, pennarum est nitor! |
s-67
| Quantum decoris corpore et vultu geris! |
s-68
| Si vocem haberes, nulla prior ales foret. |
s-69
| At ille stultus, dum vult vocem ostendere, Emisit ore caseum, quem celeriter Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus. |
s-70
| Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor. |
s-71
| Hac re probatur quantum ingenium valet; |
s-72
| Virtute semper praevalet sapientia. |
s-73
| Malus cum sutor inopia deperditus Medicinam ignoto facere coepisset loco Et venditaret falso antidotum nomine, Verbosis acquisivit sibi famam strophis. |
s-74
| Hic cum iaceret morbo confectus gravi Rex urbis, eius experiendi gratia Scyphum poposcit: |
s-75
| fusa dein simulans aqua Miscere illius antidoto se toxicum, Ebibere iussit ipsum posito praemio. |
s-76
| Rex advocata contione haec addidit: |
s-77
| Hoc pertinere vere ad illos dixerim, Quorum stultitia quaestus impudentiae est. |
s-78
| In principatu commutando saepius Nil praeter domini mores mutant pauperes. |
s-79
| Id esse verum parva haec fabella indicat. |
s-80
| Asellum in prato timidus pascebat senex. |
s-81
| Is hostium clamore subito territus Suadebat asino fugere, ne possent capi. |
s-82
| Quaeso, num binas mihi Clitellas impositurum victorem putas? |
s-83
| Senex negavit. |
s-84
| Ergo quid refert mea Cui serviam clitellas cum portem meas? |
s-85
| Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, Non rem expedire, sed mala videre expetit. |
s-86
| Ovem rogabat cervus modium tritici Lupo sponsore. |
s-87
| Ubi vos requiram cum dies advenerit? |
s-88
| Solent mendaces luere poenas malefici. |
s-89
| Ovis damnata falso testimonio Quod non debebat solvit. |
s-90
| Post paucos dies Bidens iacentem in fovea conspexit lupum: |
s-91
| Haec inquit merces fraudis a superis datur. |
s-92
| Nemo libenter recolit qui laesit locum. |
s-93
| Instante partu mulier actis mensibus Humi iacebat flebilis gemitus ciens. |
s-94
| Habent insidias hominis blanditiae mali: |
s-95
| Quas ut vitemus versus subiecti monent. |
s-96
| Canis parturiens cum rogasset alteram, Ut fetum in eius tugurio deponeret, Facile impetravit: |
s-97
| dein reposcenti locum Preces admovit, tempus exorans breve, Dum firmiores posset catulos ducere. |
s-98
| Hoc quoque consumpto flagitari validius Cubile coepit. |
s-99
| Si mihi et turbae meae Par inquit esse potueris, cedam loco. |
s-100
| Stultum consilium non modo effectu caret, Sed ad perniciem quoque mortalis devocat. |