s-1
| Te quoque magna manent regnis penetralia nostris: |
s-2
| Foliis tantum ne carmina manda, ne turbata volent rapidis ludibria ventis; |
s-3
| ipsa canas oro. ' |
s-4
| Finem dedit ore loquendi. |
s-5
| At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum. |
s-6
| Sed terrae graviora manent. |
s-7
| In regna Lavini Dardanidae venient; |
s-8
| mitte hanc de pectore curam; |
s-9
| sed non et venisse volent. |
s-10
| Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra defuerint; |
s-11
| alius Latio iam partus Achilles, natus et ipse dea; |
s-12
| nec Teucris addita Iuno usquam aberit; |
s-13
| Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, qua tua te Fortuna sinet. |
s-14
| ea frena furenti concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo. |
s-15
| Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, incipit Aeneas heros: |
s-16
| omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. |
s-17
| Unum oro. |
s-18
| doceas iter et sacra ostia pandas. |
s-19
| Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, idem orans mandata dabat. |
s-20
| noctes atque dies patet atri ianua Ditis; |
s-21
| Pauci, quos aequus amavit Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, dis geniti potuere. |
s-22
| Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer; |
s-23
| hunc tegit omnis lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. |
s-24
| Sed non ante datur telluris operta subire, auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. |
s-25
| Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit. |
s-26
| Primo avulso non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo. |
s-27
| Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum carpe manu; |
s-28
| aliter non viribus ullis vincere, nec duro poteris convellere ferro. |
s-29
| Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. |
s-30
| Duc nigras pecudes; |
s-31
| ea prima piacula sunto: |
s-32
| sic demum lucos Stygis et regna invia vivis aspicies. ' |
s-33
| Cui fidus Achates it comes, et paribus curis vestigia figit. |
s-34
| Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta: |
s-35
| postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros addiderat socium, non inferiora secutus. |
s-36
| Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda. |
s-37
| Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. |
s-38
| Sic effatus vestigia pressit, observans quae signa ferant, quo tendere pergant. |
s-39
| Pascentes illae tantum prodire volando, quantum acie possent oculi servare sequentum. |
s-40
| Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento. |
s-41
| nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. |
s-42
| Fit gemitus. |
s-43
| Congesta cremantur turea dona, dapes, fuso crateres olivo. |
s-44
| His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae. |
s-45
| talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat: |
s-46
| unde locum Grai dixerunt nomine Aornon. |
s-47
| Tantum effata, furens antro se immisit aperto; |
s-48
| ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. |
s-49
| Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet; |
s-50
| stant lumina flamma, sordidus ex umeris nodo dependet amictus. |
s-51
| quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis. |
s-52
| Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt. |
s-53
| tum demum admissi stagna exoptata revisunt. ' |