s-1
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia rex, anno regni eius in Italia primo, octavo kalendas decembris, indictione quarta decima. |
s-2
| manifesti sumus nos Leoprando que Cillo vocatur, filio quondam Cristiani, et Iohannes, filio quondam Vualpi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine ad censum vobis perexolvendum dedisti nobis, id est res illa in loco et finibus Murriano quas suprascripto quondam Vualpo genitor meus qui supra Iohannis, et Petrus, germani, ad manus suas abuerunt, quas ipsa res pertenens ecclesie vestre sancti Fridiani sita foras civitate ista Lucense, quas ipsa ecclesia sancti Fridiani est desup potestatem ipsius episcupatui vestro sancti Martini; |
s-3
| suprascriptas res in predicto loco Murriano tam terris, vineis, olivis, silvis, virgareis, cultas res vel incultas, omnia quantum in suprascripto loco Murriano suprascripte ecclesie vestre sancti Fridiani est pertenente et suprascriptis Vualpo et Petrus germani exinde ad manus suas abuerunt nobis dedisti in integrum, tali ordinem ut da admodum in nostra vel de nostris heredibus sint potestatem eas abendum, inperandum, laborare faciendum, gubernandum, meliorandum et nobis eas privato nomine usufructuandum. |
s-4
| nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad successoribus tuis, ad pars ipsius ecclesie, per singulos annos per omnem mense octuber censum vobis reddere debeamus hic civitate Luca ad ipso domo vobis vel ad ministeriale vestro quas ibi pre tempore abueritis, argentum denarios bonos expendiviles numero sexaginta tantum. |
s-5
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerit adinpleta et conservata aut si suprascriptas res quas nobis dedisti relaxaverimus vel si per nos pegioratas fuerit, spondimus nos qui supra Leoprando et Iohannes una cum nostris heredibus componere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus vestris penam, argentum soledos quinquaginta, quia taliter inter nos convenit. |
s-6
| et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus. |
s-7
| actum Luca. |
s-8
| signa + + manus Leoprandi et Iohannis, qui hunc libellum fieri rogaverunt. |
s-9
| [Propn], rogatu a Leuprando et Iohanne, subscripsi. |
s-10
| signum + manus Leuprandi qui Leo vocatur, filio quondam Natali, testis. |
s-11
| + Ego Teudimundus, rogatus a Leoprando et Iohanne, subscripsi. |
s-12
| + Ego Cunimundo, rogatus a Leoprando et Iohanne, me teste subscripsi. |
s-13
| + Ego Eriteo schabinus suscripsi. |
s-14
| + Ego Liutifridi, rogatus a Leoprando et Iohanne, me teste subscripsi. |
s-15
| + Ego Alpertus, rogatus a Leoprando et Iohanne, me teste subscripsi. |
s-16
| + Ego Rachifonsus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-17
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina favente clementia imperator augusto, anno imperii eius primo, octavo kalendas iunias, indictione quarta decima. |
s-18
| manifestu sum ego Adalprando presbitero, filio quondam Andree, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie umilis episcopus, ordinasti me in ecclesia sancte Marie, quot est plebem battismalis, sita in loco Terra Valdo. |
s-19
| propterea per hanc cartula promitto ego qui supra Adalprando presbitero tibi qui supra Gherardus episcopus ut, da admodum dum vita mea fuerit, per singulos annos in mense aprilis dare debeamus tibi vel ad successoribus tuis vel ad misso vestro, ad parte episcopatui vestri sancti Martini, argentum denarios bonos expendiviles numero sexsaginta. |
s-20
| unde repromitto ego qui supra Adalprando presbitero tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad successoribus tuis ut, si ego vobis per singulos annos dum vita mea fuerit suprascripti denarios in predicto constituto taliter non dedero et non adinplevero sicut supra promisit, tunc spondeo me conponere vobis suprascripti denarios de quale constituto vobis non dederimus in duplum. |
s-21
| et hec promissio, dum vita mea fuerit, in sua permaneat firmitatem. |
s-22
| et pro confirmationem Andream notarium scribere rogavi. |
s-23
| actum Luca. |
s-24
| + Ego Adallprando presbitero in anc promissio a me facto manu mea suscripsi. |
s-25
| + Ego Eriteo schabinus suscripsi. |
s-26
| + Ego Atrualdus notarius, rogatus ab Adalprando presbitero, me teste subscripsi. |
s-27
| + Ego Cospertus notarius, rogatus ab Adalprando presbitero, me teste subscripsi. |
s-28
| + Ego Adalpertus notarius, rogatus ab Adalprando presbitero, me teste subscripsi. |
s-29
| + Ego Eliezar, rogatus ab Adalprando presbitero, me teste subscripsi. |
s-30
| + Ego Lambertus, rogatus ab Adalprando presbitero, me teste subscripsi. |
s-31
| + Ego Andreas notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-32
| In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperator augusto, anno imperii eius primo, quinto decimo kalendas iulias, indictione quarta decima. |
s-33
| manifesti sumus nos Teudimundo et Chunimundo clerico germani, filii quondam Rumualdi que Poso vocabatur, quia convenit nobis una tecum Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos commutationem facere deberemus de aliquantis rebus, sicut et factum est. |
s-34
| proinde nos qui supra Teudimundo et Chunimundo clerico germani per hanc cartulam in commutationem dare vidimus tibi qui supra Gherardus episcopus, ad pars ecclesie beati sancti Iohanni Baptista sita infra hanc Lucanam civitate, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, id est quattuor petie de terre nostre ille quas abemus in loco Suborbano, prope Ausare que dicitur Mortua. |
s-35
| qui unam de ipse petie ambo capita tenet in terra ipsius ecclesie sancti Iohanni, lato uno tenet in terra qui fuit quondam Filippi presbiteri, alio lato tenet in terra nostra qui supra germani, fini signa et termina qui ibi posite sunt; |
s-36
| ille secunda petia de terra capo uno tenet in suprascripta terra quas tibi supra dedi, alio capo tenet in terra qui fuit quondam Altiperti, ambas latera tenet in terra suprascripte ecclesie sancti Iohanni; |
s-37
| ille tertia petia capo uno tenet in terra ipsius ecclesie sancti Iohanni, alio capo tenet in terra sancti Martini, lato uno tenet in terra ipsius episcupatui sancti Martini, alio lato tenet in terra ipsius ecclesie sancti Iohanni, ille quarta petia capo uno tenet in terra qui fuit quondam Filippi presbiteri, alio capo in terra sancti Martini, lato uno tenet in terra ipsius ecclesie sancti Iohanni, alio lato in terra qui fuit suprascripti quondam Altiperti; |
s-38
| iam dicte quattuor petie de terra, qualiter circumdate sunt per designatas locas, quot sunt per mensura ad iusta perticha mesurate sistariorum triginta et quinque, una cum fosse et cese et omnibus arboribus suis tibi in commutationem dare vidimus ad pars suprascripte ecclesie sancti Iohanni in integrum. |
s-39
| pro quibus ad te in commutationem recepimus, de parte suprascripte ecclesie sancti Iohanni, id est quinque petie de terre ille in suprascripto loco Suborbano prope ecclesia sancti Filippi, qui sunt pertinentes suprascripte ecclesie sancti Iohanni. |
s-40
| et est tenentes unam ex ipse petie capo uno cum uno lato in terra nostra qui supra germani, alio capo tenet in via publica, alio lato tenet in terra ecclesie sancti Angeli; |
s-41
| ille secunda petia de terra capo uno cum uno lato tenet in terra de filii quondam Teudimundi, alio capo tenet in via publica, alio lato tenet in terra nostra qui supra germani; |
s-42
| ille tertia petia capo uno tenet in via pubblica et alio capo tenet in terra nostra qui supra germani, lato uno tenet in terra de suprascripti filii quondam Teudimundi, alio lato tenet in terra Benedicti; |
s-43
| ille quarta petia capo uno cum ambas latera tenet in terra nostra qui supra Teudimundo et Chunimundo clerico germani, alio capo tenet in via; |
s-44
| ille quinta petia capo uno tenet in fluvio Ausare, alio capo tenet in via publica, ambas latera tenet in terra qui fuit quondam Filippi presbiteri; |
s-45
| suprascripte quinque petie de terre, qualiter circumdate sunt per designatas locas, quot sunt per mensura ad iusta perticha mensurate sistariorum viginti et quattuor, una cum fosse et cese et omnibus arboribus suis ad te in commutationem recepimus, de pars suprascripte ecclesie sancti Iohanni, in integrum. |
s-46
| ubi secundum lege super hanc commutationem tu qui supra Gherardus episcopus direxisti missos tuos; |
s-47
| i sunt Viventio presbitero et Adalprando, filio bone memorie Vualprandi, seo Adalberto, filio quondam Richiperti; |
s-48
| et Adalbertus dux direxit missos suos; |
s-49
| sunt Deusdedi et Atrualdo seu Vuinichisi; |
s-50
| qui ambulaverunt et previderunt adque renuntiaverunt quod meliorata commutationem dedimus, ad pars suprascripte ecclesie, quam recepimus, ut magis omni tempore hanc commutationem firma et stabile permaneat. |
s-51
| unde repromittimus nos qui supra Teudimundo et Chunimundo clerico germani cum nostris heredibus tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad suscessoribus tuis aut cui vos suprascripte petie de terre qua tibi supra in commutationem, ad parte suprascripte ecclesie, dedimus, dederitis ut, si nos vobis aliquando tempore vobis ex ea in aliquo intentionaverimus aut retolli vel subtragi quesierimus per quolibet ingenio et eam vobis ab omni homines defendere non potuerimus, spondimus nos vobis conponere suprascripte petie de terre quas tibi supra in commutationem dedimus in duplum, in ferquidem loco, sub estimatione quales tunc fuerit, quia taliter inter nos conveni. |
s-52
| unde inter nos duas cartulas Roffridi notarium scribere rogavimus. |
s-53
| actum Luca. |
s-54
| signum + manus Teudimundi, qui hanc commutationis cartula fieri rogavit. |
s-55
| ego Cunimundus clericus in ac comotatione a nos facta suscripsi. |
s-56
| + Ego Viventius presbitero, sicut supra legitur, missus fui. |
s-57
| ego Deusdede, sicut supra legitur, missus fui. |
s-58
| signum + manus Adalprandi, filio quondam Vualprandi, qui, sicut supra legitur, missus fuit. |
s-59
| + Ego Atrualdus, sicut supra legitur, missus fui. |
s-60
| signum + manus Adalberti, filio bone memorie Richiperti, qui, sicut supra legitur, missus fuit. |
s-61
| + Ego Vunichisi, sicut supra legitur, missus fui. |
s-62
| + Ego Teopaldo, rogatus a suprascripti germani, me teste subscripsi. |
s-63
| + Ego Eriteo schabinus suscripsi. |
s-64
| + Ego Leo presbiter, rogatus a suprascripti germani, me teste subscripsi. |
s-65
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperator augusto, anno imperii eius primo, quarto kalendas augustas, indictione quarta decima. |
s-66
| manifesti sumus nos Ghisalperto, filio quondam Vuiliperti, et Adalfridi, filio quondam Adalprandi, quia tu Gherardus, gratia Dei uius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine firmasti nos, id est casa et res illa in loco ubi dicitur Lumisiano, in qua nos ipsis abitare visi sumus, quas casa et res ipsa pertenens ipsius episcopatui vestro sancti Martini; |
s-67
| casa vero ipsa cum fundamento et omnem edeficio suo seu curte, orto, terris, vineis, silvis, virgareis, pratis, pascuis, cultis rebus vel incultis, omnia quantum ad ipsa casa est pertenentes et quondam Adalperto exinde ad manus suas abuit et nos ipsis exinde ad manus nostra abere visi essemus nos firmasti in integrum, tali ordinem ut nos vel nostris heredibus in ipsa casa residere et abitare debeamus; |
s-68
| et tam ipsa casa quam et predictis res bene laborare et gubernare seu meliorare debeamus. |
s-69
| et exinde tibi vel ad subcessoribus tuis, ad pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini, per singulas vindemias vobis dare debeamus medietatem vinum purum ad tertiam vices uba legitime calcatas et inde vinata, nam non pondum levandum; |
s-70
| seu et per singulos annos per omnem festivitatem sancti Reguli censum vobis reddere debeamus hic civitate Luca ad ipso domo vobis vel ad ministerialem vestro quas pre tempore abueritis, argentum denarios bonos expendiviles numero viginti et tres. |
s-71
| et quando per vindemia subtus palmentum ibidem misso vestro venerit, nos eum recipere et gubernare debeamus. |
s-72
| et a mandato vestro venire debeamus hic civitate Luca ad iustitiam faciendum tantum. |
s-73
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata aut si suprascripta casa et res quas nobis dedisti relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos qui supra Ghisalperto et Adalfridi una cum nostris heredibus conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis argentum soledos viginti, quia taliter inter nos convenit. |
s-74
| et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus. |
s-75
| actum Luca. |
s-76
| signa + + manus Ghisalperti et Adalfridi, qui hunc libellum fieri rogaverunt. |
s-77
| + Ego [Propn], rogatus a Ghisalperto et Adalfridi, me teste subscripsi. |
s-78
| + Ego [Propn], rogatus a Ghisalperto et Adalfridi, me teste subscripsi. |
s-79
| + Ego [Propn], rogatus a Ghisalperto et Adalfridi, me teste subscripsi. |
s-80
| + Ego Teudimundus, rogatus a Ghisalperto et Adalfridi, subscripsi. |
s-81
| + Ego Rachifonsus notarius post traditam conplevi et dedi. |
s-82
| + In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementiam imperator agusto, anno [--] imperii eius primo, pridie idus augusti, indictione quarta decima. |
s-83
| manifesti sumus nos Urso et Lopo clericus germani, filii bone memorie Aggiprandi, quia tu Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, per cartula livellario nomine firmasti nos, id est in capanna et res illa quas antea fuit casa in loco Arena, quas suprascripto genitore nostro ad manus suas abuit; |
s-84
| quas ipse capanna et res pertenens ipsius episcopatui vestro sancti Martini; |
s-85
| capanna vero ipsa cum fundamento et omnem edeficio suo seu curte, orto, terris, vineis, silvis, virgareis, cultas res vel incultas, omnia quantum ad ipsa capanna est pertenentes et suprascripto genitore nostro ad manus suas abuit et nos ipsos ad manus nostra abere visis essemus nobis firmasti in integrum, tali ordinem ut nos vel nostris heredibus in ipsa capanna residere et abitare debeamus; |
s-86
| et tam ipsa capanna et res bene laborare et gubernare seu meliorare debeamus, fruges vero exinde nobis privatum abere et fruere debeamus. |
s-87
| nisi tantum pro omni censum et iustitia exinde tibi vel ad subcessoribus tuis, ad pars ipsius episcopatui vestro sancti Martini, per singulos annos in pasca Domini nostri Iesu Christi reddere debeamus argentum denarios bonos expendiviles numero nonaginta. |
s-88
| et a mandato vestro venire debeamus hic civitate Luca legem et iustitiam faciendum et tantum. |
s-89
| et si a nos vobis hec omnia qualiter superius legitur per singulos annos sic non fuerint adinpleta et conservata aut si suprascripta capanna et res relaxaverimus vel si per nos pegiorata fuerit, spondimus nos qui supra Urso et Lopo clericus germani una cum nostris heredes conponere tibi qui supra Gherardus episcopus vel ad subcessoribus tuis penam, argentum soledos quadraginta, quia taliter inter nos convenit. |
s-90
| et duas inter nos cartulas Rachifonsum notarium scribere rogavimus. |
s-91
| actum Luca. |
s-92
| signum + manus Ursi, qui hunc libellum fieri rogavit. |
s-93
| + Ego Lopo clericus in unc libello a nos facto manu mea subscripsi. |
s-94
| + Ego Teudimundus, rogatus a suprascripti germani, subscripsi. |
s-95
| + Ego Teuprandus, rogatus a suprascripti germani, me teste subscripsi. |
s-96
| + Ego Fraolmi, rogatus a suprascripti germani, subscripsi. |
s-97
| signum + manus Vuilleradi, filio quondam Osprandi, testis. |
s-98
| + Ego Ghisolfo, rogatus a suprascripti germani, me teste subscripsi. |
s-99
| + Ego Eriteo schabinus suscripsi. |
s-100
| signum + manus Liuttardi, filio bone memorie Ghitidolfi, testis. |