Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - UDante

LanguageLatin
ProjectUDante
Corpus Parttrain
AnnotationCecchini, Flavio Massimiliano; Moretti, Giovanni; Passarotti, Marco; Sprugnoli, Rachele; Corbetta, Daniela; Favero, Federica; Gamba, Federica; de Laurentiis, Martina; Pedonese, Giulia; Peverelli, Andrea; Vagnoni, Elena; Tavoni, Mirko

Select a sentence

Showing 604 - 703 of 926 • previousnext

s-604 Nam si sic, eodem modo auctoritas Ecclesie probaretur dependere ab Imperatore, postquam Octo imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.
s-605 Ratione vero sic arguunt.
s-606 Summunt etenim sibi principium de decimo Prime phylosophie dicentes: omnia que sunt unius generis reducuntur ad unum, quod est mensura omnium que sub illo genere sunt; sed omnes homines sunt unius generis: ergo debent reduci ad unum, tanquam ad mensuram omnium eorum.
s-607 Et cum summus Antistes et Imperator sint homines, si conclusio illa est vera, oportet quod reducantur ad unum hominem.
s-608 Et cum Papa non sit reducendus ad alium, relinquitur quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam ad mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt.
s-609 Ad hanc rationem solvendam dico quod, cum dicunt Ea que sunt unius generis oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est metrum in ipso, verum dicunt.
s-610 Et similiter verum dicunt dicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter verum concludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unum metrum in suo genere.
s-611 Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa et Imperatore, falluntur secundum accidens.
s-612 Ad cuius evidentiam sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est esse Papam; et eodem modo aliud est esse hominem, aliud esse Imperatorem, sicut aliud est esse hominem, et aliud est esse patrem et dominum.
s-613 Homo enim est id quod est per formam substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per quam reponitur sub predicamento substantie; pater vero est id quod est per formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub genere ad aliquid, sive relationis.
s-614 Aliter omnia reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie subsistentis: quod est falsum.
s-615 Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere.
s-616 Unde dico quod alia est mensura ad quam habent reduci prout sunt homines, et alia prout sunt et Papa et Imperator.
s-617 Nam, prout sunt homines, habent reduci ad optimum hominem, qui est mensura omnium aliorum, et ydea ut dicam - quisquis ille sit - ad existentem maxime unum in genere suo: ut haberi potest ex ultimis ad Nicomacum.
s-618 In quantum vero sunt relativa quedam, ut patet, reducenda sunt vel ad invicem, si alterum subalternatur alteri vel in spetie comunicant per naturam relationis, vel ad aliquod tertium, ad quod reducantur tanquam ad comunem unitatem.
s-619 Sed non potest dici quod alterum subalternetur alteri, quia sic alterum de altero predicaretur: quod est falsum; non enim dicimus Imperator est Papa, nec e converso.
s-620 Nec potest dici quod comunicent in spetie, cum alia sit ratio Pape, alia Imperatoris, in quantum huiusmodi: ergo reducuntur ad aliquid in quo habent uniri.
s-621 Propter quod sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relativum ad relativum.
s-622 Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes superpositionis, habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu cum suis differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum sint relativa, reduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis absque differentialibus aliis.
s-623 Et hoc erit vel ipse Deus, in quo respectus omnis universaliter unitur, vel aliqua substantia Deo inferior, in qua respectus superpositionis per differentiam superpositionis a simplici respectu descendens particuletur.
s-624 Et sic patet quod Papa et Imperator, in quantum homines, habent reduci ad unum; in quantum vero Papa et Imperator, ad aliud: et per hoc patet ad rationem.
s-625 Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur: que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem inmediate dependere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est.
s-626 Et hoc erit ostensum vel si auctoritas Ecclesie removeatur ab illa - cum de alia non sit altercatio - vel si ostensive probetur a Deo inmediate dependere.
s-627 Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
s-628 Sit Ecclesia A, Imperium B, auctoritas sive virtus Imperii C; si, non existente A, C est in B, inpossibile est A esse causam eius quod est C esse in B, cum inpossibile sit effectum precedere causam in esse.
s-629 Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus preoperari causam, presertim efficientem, de qua intenditur.
s-630 Maior propositio huius demonstrationis declarata est in terminis; minorem Cristus et Ecclesia confirmat.
s-631 Cristus nascendo et moriendo, ut superius dictum est; Ecclesia, cum Paulus in Actibus Apostolorum dicat ad Festum: «Ad tribunal Cesaris sto, ubi me oportet iudicari»; cum etiam angelus Dei Paulo dixerit parum post: «Ne timeas, Paule, Cesari te oportet assistere»; et infra iterum Paulus ad Iudeos existentes in Ytalia: «Contradicentibus autem Iudeis, coactus sum appellare Cesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare, sed ut eruerem animam meam de morte».
s-632 Quod si Cesar iam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec Cristus hoc persuasisset, nec angelus illa verba nuntiasset, nec ille qui dicebat «Cupio dissolvi et esse cum Cristo» incompetentem iudicem appellasset.
s-633 Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset; et sic Ecclesia illa collatione uteretur iniuste, cum Deus velit oblationes esse inmaculatas iuxta illud Levitici: «Omnis oblatio, quam conferetis Domino, absque fermento erit».
s-634 Quod quidem preceptum, licet ad offerentes faciem habere videatur, nichilominus est per consequens ad recipientes; stultum enim est credere Deum velle recipi quod prohibet exhiberi, cum etiam in eodem precipiatur Levitis: «Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquid eorum, ne inmundi sitis».
s-635 Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato est valde inconveniens: ergo falsum erat illud ex quo sequebatur.
s-636 Amplius, si Ecclesia virtutem haberet auctorizandi romanum Principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab universo mortalium assensu, vel saltem ex illis prevalentium: nulla est alia rimula, per quam virtus hec ad Ecclesiam manare potuisset; sed a nullo istorum habet: ergo virtutem predictam non habet.
s-637 Quod autem a nullo istorum habeat sic apparet.
s-638 Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem divinam aut per naturalem, quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen convertitur.
s-639 Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit.
s-640 Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis «Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam», et alibi «Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam», manifestum est quod ei natura legem non dedit.
s-641 Sed nec per divinam: omnis nanque divina lex duorum Testamentorum gremio continetur; in quo quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem sive curam sacerdotio primo vel novissimo commendatam fuisse.
s-642 Quinymo invenio sacerdotes primos ab illa de precepto remotos, ut patet per ea que Deus ad Moysen; et sacerdotes novissimos, per ea que Cristus ad discipulos: quam quidem ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret.
s-643 Quod autem a se non receperit de facili patet.
s-644 Nichil est quod dare possit quod non habet; unde omne agens aliquid actu esse tale oportet quale agere intendit, ut habetur in hiis que De simpliciter ente.
s-645 Sed constat quod, si Ecclesia sibi dedit illam virtutem, non habebat illam priusquam daret; et sic dedisset sibi quod non habebat: quod est inpossibile.
s-646 Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter.
s-647 Et quod etiam ab assensu omnium vel prevalentium non habuerit quis dubitat, cum non modo Asyani et Affricani omnes, quinetiam maior pars Europam colentium hoc aborreat?
s-648 Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
s-649 Item, illud quod est contra naturam alicuius non est de numero suarum virtutum, cum virtutes uniuscuiusque rei consequantur naturam eius propter finis adeptionem; sed virtus auctorizandi regnum nostre mortalitatis est contra naturam Ecclesie: ergo non est de numero virtutum suarum.
s-650 Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu.
s-651 Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi, tam in dictis quam in factis comprehensa: vita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves.
s-652 Unde ipse in Iohanne formam sue vite relinquens «Exemplum» inquit «dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis»; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, «Petre,» inquit «sequere me».
s-653 Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit: «Regnum» inquit «meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc autem regnum meum non est hinc».
s-654 Quod non sic intelligendum est ac si Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat «quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius»; sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non habebat.
s-655 Velut si aureum sigillum loqueretur de se dicens non sum mensura in aliquo genere; quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per impressionem.
s-656 Formale igitur est Ecclesie illud idem dicere, illud idem sentire: oppositum autem dicere vel sentire, contrarium forme, ut patet, sive nature, quod idem est.
s-657 Ex quo colligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie: contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos docet.
s-658 Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo ad inconveniens probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.
s-659 Licet in precedenti capitulo ducendo ad inconveniens ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti.
s-660 Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat.
s-661 Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, ostensive probandum est Imperatorem, sive mundi Monarcham, inmediate se habere ad principem universi, qui Deus est.
s-662 Ad huius autem intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et incorruptibilium; propter quod recte a phylosophis assimilatur orizonti, qui est medium duorum emisperiorum.
s-663 Nam homo, si consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et corpus, corruptibilis est; si consideretur tantum secundum unam, scilicet animam, incorruptibilis est.
s-664 Propter quod bene Phylosophus inquit de ipsa, prout incorruptibilis est, in secundo De anima cum dixit: «Et solum hoc contingit separari, tanquam perpetuum, a corruptibili».
s-665 Si ergo homo medium quoddam est corruptibilium et incorruptibilium, cum omne medium sapiat naturam extremorum, necesse est hominem sapere utranque naturam.
s-666 Et cum omnis natura ad ultimum quendam finem ordinetur, consequitur ut hominis duplex finis existat: ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et corruptibilitatem participat, sic solus inter omnia entia in duo ultima ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis est, alterum vero prout incorruptibilis.
s-667 Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos: beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur; et beatitudinem vite ecterne, que consistit in fruitione divini aspectus ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur.
s-668 Ad has quidem beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media venire oportet.
s-669 Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando; ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem.
s-670 Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua bestialitate vagantes «in camo et freno» compescerentur in via.
s-671 Propter quod opus fuit homini duplici directivo secundum duplicem finem: scilicet summo Pontifice, qui secundum revelata humanum genus perduceret ad vitam ecternam, et Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus humanum ad temporalem felicitatem dirigeret.
s-672 Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur.
s-673 Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
s-674 Hic autem est solus ille qui hanc preordinavit, ut per ipsam ipse providens suis ordinibus queque connecteret.
s-675 Quod si ita est, solus eligit Deus, solus ipse confirmat, cum superiorem non habeat.
s-676 Ex quo haberi potest ulterius quod nec isti qui nunc, nec alii cuiuscunque modi dicti fuerint electores, sic dicendi sunt: quin potius denuntiatores divine providentie sunt habendi.
s-677 Unde fit quod aliquando patiantur dissidium quibus denuntiandi dignitas est indulta, vel quia omnes vel quia quidam eorum, nebula cupiditatis obtenebrati, divine dispensationis faciem non discernunt.
s-678 Sic ergo patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum de Fonte universalis auctoritatis descendit: qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis.
s-679 Et iam satis videor metam actigisse propositam.
s-680 Enucleata nanque veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio dependeret inmediate.
s-681 Que quidem veritas ultime questionis non sic stricte recipienda est, ut romanus Princeps in aliquo romano Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad inmortalem felicitatem ordinetur.
s-682 Illa igitur reverentia Cesar utatur ad Petrum qua primogenitus filius debet uti ad patrem: ut luce paterne gratie illustratus virtuosius orbem terre irradiet, cui ab Illo solo prefectus est, qui est omnium spiritualium et temporalium gubernator.
s-683 [IOHANNES DE VIRGILIO DANTI ALAGHERII - CARMEN]
s-684 Pyeridum vox alma, novis qui cantibus orbem mulces letifluum, vitali tollere ramo dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis indita pro meritis animarum - sontibus Orcum, astripetis Lethen, epyphebia regna beatis -, tanta quid heu semper iactabis seria vulgo, et nos pallentes nichil ex te vate legemus?
s-685 Ante quidem cythara pandum delphyna movebis, Davus et ambigue Sphyngos problemata solvet, Tartareum preceps quam gens ydiota figuret et secreta poli vix experata Platoni: que tamen in triviis nunquam digesta coaxat comicomus nebulo, qui Flaccum pelleret orbe.
s-686 «Non loquor his, ymmo studio callentibus», inquis.
s-687 Carmine sed laico: clerus vulgaria tempnit, et si non varient, cum sint ydiomata mille.
s-688 Preterea nullus, quos inter es agmine sextus, nec quem consequeris celo, sermone forensi descripsit.
s-689 Quare, censor liberrime vatum, fabor, si fandi paulum concedis habenas.
s-690 Nec margaritas profliga prodigus apris, nec preme Castalias indigna veste sorores; at, precor, ora cie que te distinguere possint carmine vatisono, sorti comunis utrique.
s-691 Et iam multa tuis lucem narratibus orant: dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu, dic age quos flores, que lilia fregit arator, dic Frigios damas laceratos dente molosso, dic Ligurum montes et classes Parthenopeas, carmine quo possis Alcide tangere gades et quo te refluus relegens mirabitur Hyster, et Pharos et quondam regnum te noscet Helysse.
s-692 Si te fama iuvat, parvo te limite septum non contentus eris, nec vulgo iudice tolli.
s-693 En ego iam primus, si dignum duxeris esse, clericus Aonidum, vocalis verna Maronis, promere gimnasiis te delectabor, ovantum inclita Peneis redolentem tempora sertis, ut prevectus equo sibi plaudit preco sonorus festa trophea ducis populo pretendere leto.
s-694 Iam michi bellisonis horrent clangoribus aures: quid pater Appenninus hiat?
s-695 Quid concitat equor Tyrrenum Nereus?
s-696 Quid Mars infrendet utroque?
s-697 Tange chelim, tantos hominum compesce labores.
s-698 Ni canis hec alios a te pendendo poeta, omnibus ut solus dicas, indicta manebunt.
s-699 Si tamen Eridani michi spem mediamne dedisti quod visare notis me dignareris amicis, nec piget enerves numeros legisse priorem quos strepit arguto temerarius anser olori, respondere velis aut solvere vota, magister.
s-700 [DANTES ALAGHERII IOHANNI DE VIRGILIO - EGLOGA I]
s-701 Vidimus in nigris albo patiente lituris Pyerio demulsa sinu modulamina nobis.
s-702 Forte recensentes pastas de more capellas tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.
s-703 Ille quidem - cupiebat enim consciscere cantum - «Tityre, quid Mopsus? Quid vult? Edissere» dixit.

Text viewDownload CoNNL-U