Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - UDante

LanguageLatin
ProjectUDante
Corpus Parttrain
AnnotationCecchini, Flavio Massimiliano; Moretti, Giovanni; Passarotti, Marco; Sprugnoli, Rachele; Corbetta, Daniela; Favero, Federica; Gamba, Federica; de Laurentiis, Martina; Pedonese, Giulia; Peverelli, Andrea; Vagnoni, Elena; Tavoni, Mirko

Select a sentence

Showing 501 - 600 of 926 • previousnext

s-501 Et sic instantia videtur errare secundum non causam ut causa.
s-502 De lictera vero primi libri Regum assummunt etiam creationem et depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de trono depositus per Samuelem, qui vice Dei de precepto fungebatur, ut in Lictera patet.
s-503 Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod auctoritas Imperii dependeret ut dicunt.
s-504 Et ad hoc dicendum per interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei vicarium, quia non ut vicarius sed ut legatus spetialis ad hoc, sive nuntius portans mandatum Domini expressum, hoc fecit: quod patet quia quicquid Deus dixit, hoc fecit solum et hoc retulit.
s-505 Unde sciendum quod aliud est esse vicarium, aliud est esse nuntium sive ministrum: sicut aliud est esse doctorem, aliud est esse interpretem.
s-506 Nam vicarius est cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est; et ideo intra terminos iurisdictionis commisse de lege vel de arbitrio potest agere circa aliquid, quod dominus omnino ignorat.
s-507 Nuntius autem non potest in quantum nuntius; sed quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur, sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mictit illum.
s-508 Non igitur sequitur, si Deus per nuntium Samuelem fecit hoc, quod vicarius Dei hoc facere possit.
s-509 Multa enim Deus per angelos fecit et facit et facturus est que vicarius Dei, Petri successor, facere non posset.
s-510 Unde argumentum istorum est a toto ad partem, construendo sic: homo potest videre et audire: ergo oculus potest videre et audire.
s-511 Et hoc non tenet; teneret autem destructive sic: homo non potest volare: ergo nec brachia hominis possunt volare.
s-512 Et similiter sic: Deus per nuntium facere non potest genita non esse genita, iuxta sententiam Agathonis: ergo nec vicarius eius facere potest.
s-513 Assummunt etiam de lictera Mathei Magorum oblationem, dicentes Cristum recepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum et gubernatorem spiritualium et temporalium; ex quo inferunt Cristi vicarium dominum et gubernatorem eorundem, et per consequens habere utrorunque auctoritatem.
s-514 Ad hoc respondens, licteram Mathei et sensum confiteor, sed quod ex illa inferre conantur interimo.
s-515 Sillogizant enim sic: Deus est dominus spiritualium et temporalium; summus Pontifex est vicarius Dei: ergo est dominus spiritualium et temporalium.
s-516 Utraque nanque propositio vera est, sed medium variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter.
s-517 Nam aliud est Deus, quod subicitur in maiori, et aliud vicarius Dei, quod predicatur in minori.
s-518 Et si quis instaret de vicarii equivalentia, inutilis est instantia; quia nullus vicariatus, sive divinus sive humanus, equivalere potest principali auctoritati: quod patet de levi.
s-519 Nam scimus quod successor Petri non equivalet divine auctoritati saltem in operatione nature: non enim posset facere terram ascendere sursum, nec ignem descendere deorsum per offitium sibi commissum.
s-520 Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur, licet Magister contrarium dixerit in quarto.
s-521 Scimus etiam quod vicarius hominis non equivalet ei, quantum in hoc quod vicarius est, quia nemo potest dare quod suum non est.
s-522 Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare potest; recipere autem potest atque dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non dependet.
s-523 Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi substituere vicarium in omnibus equivalentem: qua re instantia nullam efficaciam habet.
s-524 Item assummunt de lictera eiusdem illud Cristi ad Petrum: «Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in celis»; quod etiam omnibus apostolis est dictum.
s-525 Similiter accipiunt de lictera Mathei, similiter et Iohannis: ex quo arguunt successorem Petri omnia de concessione Dei posse tam ligare quam solvere; et inde inferunt posse solvere leges et decreta Imperii, atque leges et decreta ligare pro regimine temporali: unde bene sequeretur illud quod dicunt.
s-526 Et dicendum ad hoc per distinctionem circa maiorem sillogismi quo utuntur.
s-527 Sillogizant enim sic: Petrus potuit solvere omnia et ligare; successor Petri potest quicquid Petrus potuit; ergo successor Petri potest omnia solvere et ligare.
s-528 Unde inferunt auctoritatem et decreta Imperii solvere et ligare ipsum posse.
s-529 Minorem concedo, maiorem vero non sine distinctione.
s-530 Et ideo dico quod hoc signum universale omne, quod includitur in quodcunque, nunquam distribuit extra ambitum termini distributi.
s-531 Nam si dico omne animal currit, omne distribuit pro omni eo quod sub genere animalis comprehenditur; si vero dico omnis homo currit, tunc signum universale non distribuit nisi pro suppositis huius termini homo; et cum dico omnis grammaticus, tunc distributio magis coartatur.
s-532 Propter quod semper videndum est quid est quod signum universale habet distribuere: quo viso, facile apparebit quantum sua distributio dilatetur, cognita natura et ambitu termini distributi.
s-533 Unde cum dicitur quodcunque ligaveris, si illud quodcunque summeretur absolute, verum esset quod dicunt; et non solum hoc facere posset, quin etiam solvere uxorem a viro et ligare ipsam alteri vivente primo: quod nullo modo potest.
s-534 Posset etiam solvere me non penitentem: quod etiam facere ipse Deus non posset.
s-535 Cum ergo ita sit, manifestum est quod non absolute summenda est illa distributio, sed respective ad aliquid.
s-536 Quod autem illa respiciat satis est evidens considerato illo quod sibi conceditur, circa quod illa distributio subiungitur.
s-537 Dicit enim Cristus Petro: «Tibi dabo claves regni celorum», hoc est Faciam te hostiarium regni celorum.
s-538 Deinde subdit «et quodcunque»: quod est omne quod, id est et omne quod ad istud offitium spectabit solvere poteris et ligare.
s-539 Et sic signum universale quod includitur in quodcunque contrahitur in sua distributione ab offitio clavium regni celorum: et sic assummendo, vera est illa propositio; absolute vero non, ut patet.
s-540 Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum exigentiam offitii commissi Petro, possit solvere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decreta Imperii sive leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc spectare ad offitium clavium: cuius contrarium inferius ostendetur.
s-541 Accipiunt etiam illud Luce, quod Petrus dixit Cristo, cum ait «Ecce duo gladii hic»; et dicunt quod per illos duos gladios duo predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc est apud se; unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud successorem Petri consistere.
s-542 Et ad hoc dicendum per interemptionem sensus in quo fundant argumentum.
s-543 Dicunt enim illos duos gladios, quos assignavit Petrus, duo prefata regimina importare: quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum superficiem tantum.
s-544 Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non erit inmanifestum, si considerentur verba precedentia et causa verborum.
s-545 Propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die Cene; unde Lucas incipit superius sic: «Venit autem dies azimorum in quo necesse erat occidi Pascha», in qua quidem cena prelocutus fuit Cristus de ingruente passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis.
s-546 Item sciendum quod ubi ista verba intervenerunt erant simul omnes duodecim discipuli; unde parum post verba premissa dicit Lucas: «Et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli cum eo».
s-547 Et ex hinc continuato colloquio venit ad hec: «Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis?
s-548 At illi dixerunt: Nichil.
s-549 Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam et emat gladium».
s-550 In quo satis aperte intentio Cristi manifestatur; non enim dixit ematis vel habeatis duos gladios - ymo duodecim, cum ad duodecim discipulos diceret «qui non habet emat» - ut quilibet haberet unum.
s-551 Et hoc etiam dicebat premonens eos pressuram futuram et despectum futurum erga eos, quasi diceret: Quousque fui vobiscum , recepti eratis; nunc fugabimini.
s-552 Unde oportet vos preparare vobis etiam ea que iam prohibui vobis propter necessitatem.
s-553 Itaque si responsio Petri, que est ad hoc, fuisset sub intentione illa, iam non fuisset ad eam que erat Cristi: de quo Cristus ipsum increpasset sicut multotiens increpavit, cum inscie responderet.
s-554 Hic autem non fecit, sed acquievit dicens ei «Satis est»; quasi diceret: Propter necessitatem dico; sed si quilibet habere non potest, duo sufficere possunt.
s-555 Et quod Petrus de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et inpremeditata presumptio, ad quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis.
s-556 Hanc suam presumptionem scribe Cristi testantur omnes.
s-557 Scribit autem Matheus, cum Iesus interrogasset discipulos «Quem me esse dicitis?», Petrum ante omnes respondisse: «Tu es Cristus, filius Dei vivi».
s-558 Scribit etiam quod, cum Cristus diceret discipulis quia oportebat eum ire in Ierusalem et multa pati, Petrus assumpsit eum et cepit increpare illum dicens: «Absit a te, Domine; non erit tibi hoc»; ad quem Cristus, redarguens, conversus dixit: «Vade post me, Sathana».
s-559 Item scribit quod in monte transfigurationis, in conspectu Cristi, Moysi et Elye et duorum filiorum Zebedei, dixit: «Domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Elye unum».
s-560 Item scribit quod, cum discipuli essent in navicula tempore noctis et Cristus ambularet super aquam, Petrus dixit: «Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas».
s-561 Item scribit quod, cum Cristus prenuntiaret scandalum discipulis suis, Petrus respondit: «Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor»; et infra: «Etiamsi oportuerit me mori tecum , non te negabo».
s-562 Et hoc etiam contestatur Marcus; Lucas vero scribit Petrum etiam dixisse Cristo, parum supra verba premissa de gladiis: «Domine, tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire».
s-563 Iohannes autem dicit de illo quod, cum Cristus vellet sibi lavare pedes, Petrus ait: «Domine, tu michi lavas pedes?»; et infra: «Non lavabis michi pedes in ecternum».
s-564 Dicit etiam ipsum gladio percussisse ministri servum: quod etiam conscribunt omnes quatuor.
s-565 Dicit etiam Iohannes ipsum introivisse subito, cum venit in monumentum, videns alium discipulum cunctantem ad hostium.
s-566 Dicit iterum quod, existente Iesu in litore post resurrectionem, «Cum Petrus audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare».
s-567 Ultimo dicit quod, cum Petrus vidisset Iohannem, dixit Iesu: «Domine, hic autem quid?».
s-568 Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro in laudem sue puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici respondebat ad Cristum.
s-569 Quod si verba illa Cristi et Petri typice sunt accipienda, non ad hoc quod dicunt isti trahenda sunt, sed referenda sunt ad sensum illius gladii de quo scribit Matheus sic: «Nolite ergo arbitrari quia veni mictere pacem in terram: non veni pacem mictere, sed gladium.
s-570 Veni enim separare hominem adversus patrem suum» etc.
s-571 Quod quidem fit tam verbo quam opere; propter quod dicebat Lucas ad Theophilum «que cepit Iesus facere et docere».
s-572 Talem gladium Cristus emere precipiebat, quem duplicem ibi esse Petrus etiam respondebat.
s-573 Ad verba enim et opera parati erant, per que facerent quod Cristus dicebat se venisse facturum per gladium, ut dictum est.
s-574 Dicunt adhuc quidam quod Constantinus imperator, mundatus a lepra intercessione Silvestri tunc summi Pontificis, Imperii sedem, scilicet Romam, donavit Ecclesie cum multis aliis Imperii dignitatibus.
s-575 Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminem assummere posse nisi ab Ecclesia recipiat, cuius eas esse dicunt; et ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia dependere, ut ipsi volunt.
s-576 Positis et solutis igitur argumentis que radices in divinis eloquiis habere videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda que in gestis humanis et ratione humana radicantur.
s-577 Ex quibus primum est quod premictitur, quod sic sillogizant: ea que sunt Ecclesie nemo de iure habere potest nisi ab Ecclesia - et hoc conceditur - romanum regimen est Ecclesie: ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab Ecclesia; et minorem probant per ea que de Constantino superius tacta sunt.
s-578 Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non poterat Imperii dignitatem, nec Ecclesia recipere.
s-579 Et cum pertinaciter instant, quod dico sic ostendi potest: nemini licet ea facere per offitium sibi deputatum que sunt contra illud offitium; quia sic idem, in quantum idem, esset contrarium sibi ipsi: quod est inpossibile; sed contra offitium deputatum Imperatori est scindere Imperium, cum offitium eius sit humanum genus uni velle et uni nolle tenere subiectum, ut in primo huius de facili videri potest; ergo scindere Imperium Imperatori non licet.
s-580 Si ergo alique dignitates per Constantinum essent alienate - ut dicunt ab Imperio, et cessissent in potestatem Ecclesie, scissa esset tunica inconsutilis, quam scindere ausi non sunt etiam qui Cristum verum Deum lancea perforarunt.
s-581 Preterea, sicut Ecclesia suum habet fundamentum, sic et Imperium suum.
s-582 Nam Ecclesie fundamentum Cristus est: unde Apostolus ad Corinthios: «Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum est, quod est Cristus Iesus».
s-583 Ipse est petra super quam hedificata est Ecclesia.
s-584 Imperii vero fundamentum ius humanum est.
s-585 Modo dico quod, sicut Ecclesie fundamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum «Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?», sic et Imperio licitum non est contra ius humanum aliquid facere.
s-586 Sed contra ius humanum esset, si se ipsum Imperium destrueret: ergo Imperio se ipsum destruere non licet.
s-587 Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
s-588 Quod autem destruere Imperium sit contra ius humanum, ex superioribus est manifestum.
s-589 Preterea, omnis iurisdictio prior est suo iudice: iudex enim ad iurisdictionem ordinatur, et non e converso; sed Imperium est iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo comprehendens: ergo ipsa est prior suo iudice, qui est Imperator, quia ad ipsam Imperator est ordinatus, et non e converso.
s-590 Ex quo patet quod Imperator ipsam permutare non potest in quantum Imperator, cum ab ea recipiat esse quod est.
s-591 Modo dico sic: aut ille Imperator erat cum dicitur Ecclesie contulisse, aut non; et si non, planum est quod nichil poterat de Imperio conferre; si sic, cum talis collatio esset minoratio iurisdictionis, in quantum Imperator hoc facere non poterat.
s-592 Amplius, si unus Imperator aliquam particulam ab Imperii iurisdictione discindere posset, eadem ratione et alius.
s-593 Et cum iurisdictio temporalis finita sit et omne finitum per finitas decisiones assummatur, sequeretur quod iurisdictio prima posset annichilari: quod est irrationabile.
s-594 Adhuc, cum conferens habeat se per modum agentis et cui confertur per modum patientis, ut placet Phylosopho in quarto ad Nicomacum, non solum ad collationem esse licitam requiritur dispositio conferentis, sed etiam eius cui confertur: videtur enim in patiente et disposito actus activorum inesse.
s-595 Sed Ecclesia omnino indisposita erat ad temporalia recipienda per preceptum prohibitivum expressum, ut habemus per Matheum sic: «Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via» etc.
s-596 Nam etsi per Lucam habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem tamen auri et argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenire non potui.
s-597 Qua re, si Ecclesia recipere non poterat, dato quod Constantinus hoc facere potuisset de se, actio tamen illa non erat possibilis propter patientis indispositionem.
s-598 Patet igitur quod nec Ecclesia recipere per modum possessionis, nec ille conferre per modum alienationis poterat.
s-599 Poterat tamen Imperator in patrocinium Ecclesie Patrimonium et alia deputare, inmoto semper superiori dominio, cuius unitas divisionem non patitur.
s-600 Poterat et vicarius Dei recipere non tanquam possessor, sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristi pauperibus dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur.

Text viewDownload CoNNL-U