s-203
| Est enim natura in mente primi motoris, qui Deus est; deinde in celo, tanquam in organo quo mediante similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur. |
s-204
| Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum imputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingat et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi; et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit et secundario a celo, quod organum est artis divine, quam “naturam” comuniter appellant. |
s-205
| Ex hiis iam liquet quod ius, cum sit bonum, per prius in mente Dei est; et, cum omne quod in mente Dei est sit Deus, iuxta illud «Quod factum est in ipso vita erat», et Deus maxime se ipsum velit, sequitur quod ius a Deo, prout in eo est, sit volitum. |
s-206
| Et cum voluntas et volitum in Deo sit idem, sequitur ulterius quod divina voluntas sit ipsum ius. |
s-207
| Et iterum ex hoc sequitur quod ius in rebus nichil est aliud quam similitudo divine voluntatis; unde fit quod quicquid divine voluntati non consonat, ipsum ius esse non possit, et quicquid divine voluntati est consonum, ius ipsum sit. |
s-208
| Quapropter querere utrum de iure factum sit aliquid, licet alia verba sint, nichil tamen aliud queritur quam utrum factum sit secundum quod Deus vult. |
s-209
| Hoc ergo supponatur, quod illud quod Deus in hominum sotietate vult, illud pro vero atque sincero iure habendum sit. |
s-210
| Preterea meminisse oportet quod, ut Phylosophus docet in primis ad Nicomacum, non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit. |
s-211
| Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur. |
s-212
| Voluntas quidem Dei per se invisibilis est; et invisibilia Dei «per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur»; nam, occulto existente sigillo, cera impressa de illo quamvis occulto tradit notitiam manifestam. |
s-213
| Nec mirum si divina voluntas per signa querenda est, cum etiam humana extra volentem non aliter quam per signa cernatur. |
s-214
| Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod “Imperium” dicitur, sibi super mortales omnes ascivit. |
s-215
| Quod quidem primo sic probatur: nobilissimo populo convenit omnibus aliis preferri; romanus populus fuit nobilissimus; ergo convenit ei omnibus aliis preferri. |
s-216
| Assumpta ratione probatur: nam, cum honor sit premium virtutis et omnis prelatio sit honor, omnis prelatio virtutis est premium. |
s-217
| Sed constat quod merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum. |
s-218
| Est enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis; et iuxta Iuvenalem: nobilitas animi sola est atque unica virtus. |
s-219
| Que due sententie ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet et maiorum. |
s-220
| Ergo nobilibus ratione cause premium prelationis conveniens est. |
s-221
| Et cum premia sint meritis mensuranda iuxta illud evangelicum «Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis», maxime nobili maxime preesse convenit. |
s-222
| Subassumptam vero testimonia veterum persuadent; nam divinus poeta noster Virgilius per totam Eneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani populi fuisse testatur in memoriam sempiternam; quod Titus Livius, gestorum romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, que a capta Troya summit exordium, contestatur. |
s-223
| Qui quidem invictissimus atque piissimus pater quante nobilitatis vir fuerit, non solum sua considerata virtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum utrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxit, explicare nequirem: sed «summa sequar vestigia rerum». |
s-224
| Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster introducens in primo Ilioneum orantem sic: Rex erat Eneas nobis, quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis. |
s-225
| Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum «non inferiora secutum», comparationem faciens de Enea ad Hectorem, quem pre omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis que de moribus fugiendis ad Nicomacum. |
s-226
| Quantum vero ad hereditariam, quelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse invenitur. |
s-227
| Nam Asya propinquioribus avis, ut Assaraco et aliis qui Frigiam regnaverunt, Asye regionem; unde Poeta noster in tertio: Postquam res Asye Priamique evertere gentem inmeritam visum superis. |
s-228
| Europa vero avo antiquissimo, scilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Eneas ad Evandrum sic ait: Dardanus yliace primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus, advehitur Teucros: Electram maximus Athlas edidit, ethereos humero qui sustinet orbes. |
s-229
| Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio cantat dicens: Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glebe. |
s-230
| Oenotri coluere viri; nunc fama minores Ytaliam dixisse ducis de nomine gentem: hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus. |
s-231
| Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sic: «Ultimus autem finis eius est mons Athlas et insule quas Fortunatas vocant»; “eius”, idest Affrice, quia de ipsa loquebatur. |
s-232
| Similiter etiam coniugio nobilitatum fuisse reperio. |
s-233
| Prima nanque coniunx Creusa, Priami regis filia, de Asya fuit, ut superius haberi potest per ea que dicta sunt. |
s-234
| Et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Eneam genitorem interrogat sic: Quid puer Ascanius? |
s-235
| superatne et vescitur aura, quem tibi iam Troya peperit fumante Creusa? |
s-236
| Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica; et quod fuerit coniunx, Idem noster vaticinatur in quarto; inquit enim de Didone: Nec iam furtivum Dido meditatur amorem: coniugium vocat; hoc pretexit nomine culpam. |
s-237
| Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et heres, si verum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic: Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx. |
s-238
| Que ultima uxor de Ytalia fuit, Europe regione nobilissima. |
s-239
| Hiis itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis, cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo? |
s-240
| Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum predestinatio divina latebit? |
s-241
| Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo volitum; et per consequens de iure fit. |
s-242
| Et quod ista sit vera patet quia, sicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles, miraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutum divinitus fit. |
s-243
| Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: «Digitus Dei est hic». |
s-244
| Si ergo miraculum est inmediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium - ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter - cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum. |
s-245
| Qua re suum contradictorium concedere sanctum est: romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum; et per consequens de iure fuit et est. |
s-246
| Quod autem pro romano Imperio perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium autorum testimoniis comprobatur. |
s-247
| Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur. |
s-248
| Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens; ait enim: Sic illa profecto sacrifico cecidere Nume, que lecta iuventus patritia cervice movet; spoliaverat hauster, aut boreas populos ancilia nostra ferentes. |
s-249
| Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confisi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur. |
s-250
| Cuius rei memor fuit Poeta noster cum clipeum Enee describeret in octavo; canit enim sic: In summo custos Tarpeie Manlius arcis stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. |
s-251
| Atque hic auratis volitans argenteus anser porticibus Gallos in limine adesse canebat. |
s-252
| At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. |
s-253
| Nonne transitus Clelie mirabilis fuit, cum mulier cumque captiva, in obsidione Porsenne, abruptis vinculis, miro Dei auxilio adiuta, transnavit Tyberim, sicut omnes fere scribe romane rei ad gloriam ipsius commemorant? |
s-254
| Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa ostenderet. |
s-255
| Quicunque preterea bonum rei publice intendit, finem iuris intendit. |
s-256
| Quodque ita sequatur sic ostenditur: ius est realis et personalis hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat sotietatem, et corrupta corrumpit - nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo -; si ergo definitio ista bene “quid est” et “quare” comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est comune sotiorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse; et inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens. |
s-257
| Propter quod bene Tullius in Prima rethorica: semper - inquit ad utilitatem rei publice leges interpretande sunt. |
s-258
| Quod si ad utilitatem eorum qui sunt sub lege leges directe non sunt, leges nomine solo sunt, re autem leges esse non possunt: leges enim oportet homines devincire ad invicem propter comunem utilitatem. |
s-259
| Propter quod bene Seneca de lege cum in libro De quatuor virtutibus, «legem vinculum» dicat «humane sotietatis». |
s-260
| Patet igitur quod quicunque bonum rei publice intendit finem iuris intendit. |
s-261
| Si ergo Romani bonum rei publice intenderunt, verum erit dicere finem iuris intendisse. |
s-262
| Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret. |
s-263
| Unde recte illud scriptum est: «Romanum imperium de Fonte nascitur pietatis». |
s-264
| Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam - ut iam dictum est - satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur. |
s-265
| De collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse videntur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis Offitiis: «Quandiu» inquit «imperium rei publice beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii; regum, populorum et nationum portus erat et refugium senatus; nostri autem et magistratus imperatoresque in ea re maxime laudem capere studuerunt, si provincias, si sotios equitate et fide defendissent. |
s-266
| Itaque illud “patrocinium” orbis terrarum potius quam “imperium” poterat nominari». |
s-267
| Hec Cicero. |
s-268
| De personis autem singularibus compendiose progrediar. |
s-269
| Nunquid non bonum comune intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt? |
s-270
| Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendi dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro imperatorio restituto consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est? |
s-271
| Quippe in eius laudem Cicero, contra Epycurum in hiis que De fine bonorum disceptans huius beneficii memor fuit: «Itaque» inquit «et maiores nostri ab aratro duxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset». |
s-272
| Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper existens, pro fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit? |
s-273
| Huius etiam memoriam confirmavit Poeta noster in sexto cum caneret: parvoque potentem Fabritium. |
s-274
| Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est? |
s-275
| Et hunc magnanimum Poeta commendat in sexto cum dicit: referentem signa Camillum. |
s-276
| Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus ille primus edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem, proprios filios cum hostibus conspirantes morti dedisse? |
s-277
| Cuius gloria renovatur in sexto Poete nostri de ipso canentis: natosque pater nova bella moventes ad penam pulcra pro libertate vocavit. |
s-278
| Quid non audendum pro patria nobis Mutius persuasit cum incautum Porsennam invasit, cum deinde manum errantem, non alio vultu quam si hostem cruciari videret, suam adhuc, cremari aspiciebat? |
s-279
| Quod etiam Livius admiratur testificando. |
s-280
| Accedunt nunc ille sacratissime victime Deciorum, qui pro salute publica devotas animas posuerunt, ut Livius, non quantum est dignum, sed quantum potest glorificando renarrat; accedit et illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere libertatis tutoris Marci Catonis. |
s-281
| Quorum alteri pro salute patrie mortis tenebras non horruerunt; alter, ut mundo libertatis amores accenderet, quanti libertas esset ostendit dum e vita liber decedere maluit quam sine libertate manere in illa. |
s-282
| Horum omnium nomen egregium voce Tullii recalescit. |
s-283
| In hiis que De fine bonorum inquit enim Tullius hoc de Deciis: «Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiori studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam putat? |
s-284
| Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo cecidisset in prelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset». |
s-285
| In hiis vero que De offitiis, de Catone dicebat: «Non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt. |
s-286
| Atque ceteris forsan vitio datum esset si se interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores fuerunt faciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni vultus aspiciendus fuit». |
s-287
| Declarata igitur duo sunt; quorum unum est, quod quicunque bonum rei publice intendit finem iuris intendit: aliud est, quod romanus populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit. |
s-288
| Nunc arguatur ad propositum sic: quicunque finem iuris intendit cum iure graditur; romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo est probatum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et per consequens de iure sibi ascivit Imperii dignitatem. |
s-289
| Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur. |
s-290
| Ad cuius evidentiam advertendum quod quelibet res est propter aliquem finem; aliter esset otiosa, quod esse non potest, ut superius dicebatur. |
s-291
| Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra. |
s-292
| Cum ergo iuris finis quidam sit - ut iam declaratum est - necesse est fine illo posito ius poni, cum sit proprius et per se iuris effectus. |
s-293
| Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: nam inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate. |
s-294
| Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure intendere; nec valet instantia que de verbis Phylosophi “eubuliam” pertractantis elici solet. |
s-295
| Dicit enim Phylosophus: «Sed et hoc falso sillogismo sortiri: quod quidem oportet sortiri; per quod autem non, sed falsum medium terminum esse». |
s-296
| Nam si ex falsis verum quodammodo concluditur, hoc est per accidens, in quantum illud verum importatur per voces illationis; per se enim verum nunquam sequitur ex falsis, signa tamen veri bene secuntur ex signis que sunt signa falsi. |
s-297
| Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet. |
s-298
| Similiter est de fine iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina; et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. |
s-299
| Patet igitur quod querebatur. |
s-300
| Et illud quod natura ordinavit, de iure servatur: natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate: quod est inpossibile. |
s-301
| Sed nos videmus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda: quod est considerare terminum iuris in collegio vel in ordine; non enim ius extenditur ultra posse. |
s-302
| Ergo ab hac providentia natura non deficit in suis ordinatis. |