s-303
| videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus |
s-304
| et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine |
s-305
| et ait illi |
s-306
| sequere me |
s-307
| et surgens secutus est eum |
s-308
| et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius |
s-309
| et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius |
s-310
| quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester |
s-311
| at Iesus audiens ait |
s-312
| non est opus valentibus medico sed male habentibus |
s-313
| euntes autem discite quid est |
s-314
| misericordiam volo et non sacrificium |
s-315
| non enim veni vocare iustos sed peccatores |
s-316
| tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes |
s-317
| quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant |
s-318
| et ait illis Iesus |
s-319
| numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus |
s-320
| venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus |
s-321
| et tunc ieiunabunt |
s-322
| nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus |
s-323
| tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit |
s-324
| ne que mittunt vinum novum in utres veteres |
s-325
| alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt |
s-326
| sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur |
s-327
| haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens |
s-328
| filia mea modo defuncta est |
s-329
| sed veni inpone manum super eam et vivet |
s-330
| et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius |
s-331
| et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius |
s-332
| dicebat enim intra se |
s-333
| si tetigero tantum vestimentum eius salva ero |
s-334
| at Iesus conversus et videns eam dixit |
s-335
| confide |
s-336
| filia fides tua te salvam fecit |
s-337
| et salva facta est mulier ex illa hora |
s-338
| et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem dicebat |
s-339
| recedite |
s-340
| non est enim mortua puella sed dormit |
s-341
| et deridebant eum |
s-342
| et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella |
s-343
| et exiit fama haec in universam terram illam |
s-344
| et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes |
s-345
| miserere nostri Fili David |
s-346
| cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci |
s-347
| et dicit eis Iesus |
s-348
| creditis quia possum hoc facere vobis |
s-349
| dicunt ei |
s-350
| utique Domine |
s-351
| tunc tetigit oculos eorum dicens |
s-352
| secundum fidem vestram fiat vobis |
s-353
| et aperti sunt oculi illorum |
s-354
| et comminatus est illis Iesus dicens |
s-355
| videte ne quis sciat |
s-356
| illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa |
s-357
| egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem |
s-358
| et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes |
s-359
| numquam paruit sic in Israhel |
s-360
| Pharisaei autem dicebant |
s-361
| in principe daemoniorum eicit daemones |
s-362
| et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem |
s-363
| videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem |
s-364
| tunc dicit discipulis suis |
s-365
| messis quidem multa |
s-366
| operarii autem pauci |
s-367
| rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam |
s-368
| et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem |
s-369
| duodecim autem apostolorum nomina sunt haec |
s-370
| primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum |
s-371
| hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens |
s-372
| in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis |
s-373
| sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel |
s-374
| euntes autem praedicate dicentes quia |
s-375
| adpropinquavit regnum caelorum |
s-376
| infirmos curate |
s-377
| mortuos suscitate |
s-378
| leprosos mundate |
s-379
| daemones eicite |
s-380
| gratis accepistis |
s-381
| gratis date |
s-382
| nolite possidere aurum ne que argentum ne que pecuniam in zonis vestris non peram in via ne que duas tunicas ne que calciamenta ne que virgam |
s-383
| dignus enim est operarius cibo suo |
s-384
| in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit |
s-385
| et ibi manete donec exeatis |
s-386
| intrantes autem in domum salutate eam |
s-387
| et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam |
s-388
| si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur |
s-389
| et quicumque non receperit vos ne que audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris |
s-390
| amen dico vobis |
s-391
| tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati |
s-392
| ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum |
s-393
| estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae |
s-394
| cavete autem ab hominibus |
s-395
| tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos |
s-396
| et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus |
s-397
| cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini |
s-398
| dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini |
s-399
| non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis |
s-400
| tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium |
s-401
| et insurgent filii in parentes et morte eos adficient |
s-402
| et eritis odio omnibus propter nomen meum |