Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttrain
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 102 - 201 of 16196 • previousnext

s-102 rectas facite semitas eius
s-103 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos
s-104 esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
s-105 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
s-106 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis
s-107 progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
s-108 facite ergo fructum dignum paenitentiae
s-109 et ne velitis dicere intra vos
s-110 patrem habemus Abraham
s-111 dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
s-112 iam enim securis ad radicem arborum posita est
s-113 omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
s-114 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam
s-115 qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare
s-116 ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
s-117 cuius ventilabrum in manu sua
s-118 et permundabit aream suam
s-119 et congregabit triticum suum in horreum
s-120 paleas autem conburet igni inextinguibili
s-121 tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
s-122 Iohannes autem prohibebat eum dicens
s-123 ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
s-124 respondens autem Iesus dixit ei
s-125 sine modo
s-126 sic enim decet nos implere omnem iustitiam
s-127 tunc dimisit eum
s-128 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli
s-129 et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
s-130 et ecce vox de caelis dicens
s-131 hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
s-132 tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
s-133 et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
s-134 et accedens temptator dixit ei
s-135 si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
s-136 qui respondens dixit
s-137 scriptum est
s-138 non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
s-139 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dixit ei
s-140 si Filius Dei es mitte te deorsum
s-141 scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
s-142 ait illi Iesus
s-143 rursum scriptum est
s-144 non temptabis Dominum Deum tuum
s-145 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde
s-146 et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum et dixit illi
s-147 haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
s-148 tunc dicit ei Iesus
s-149 vade Satanas
s-150 scriptum est
s-151 Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
s-152 tunc reliquit eum diabolus
s-153 et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
s-154 cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
s-155 et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
s-156 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
s-157 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
s-158 exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam
s-159 agite
s-160 adpropinquavit enim regnum caelorum
s-161 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores et ait illis
s-162 venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
s-163 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
s-164 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua
s-165 et vocavit eos
s-166 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
s-167 et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
s-168 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
s-169 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
s-170 nolite iudicare ut non iudicemini
s-171 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini
s-172 et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
s-173 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
s-174 aut quomodo dicis fratri tuo
s-175 sine eiciam festucam de oculo tuo
s-176 et ecce trabis est in oculo tuo
s-177 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
s-178 nolite dare sanctum canibus
s-179 ne que mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
s-180 petite et dabitur vobis
s-181 quaerite et invenietis
s-182 pulsate et aperietur vobis
s-183 omnis enim qui petit accipit
s-184 et qui quaerit invenit
s-185 et pulsanti aperietur
s-186 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
s-187 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
s-188 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
s-189 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis
s-190 haec est enim lex et prophetae
s-191 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
s-192 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam
s-193 et pauci sunt qui inveniunt eam
s-194 adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium
s-195 intrinsecus autem sunt lupi rapaces
s-196 a fructibus eorum cognoscetis eos
s-197 numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
s-198 sic omnis arbor bona fructus bonos facit
s-199 mala autem arbor fructus malos facit
s-200 non potest arbor bona fructus malos facere ne que arbor mala fructus bonos facere
s-201 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

Text viewDownload CoNNL-U