s-604
| et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam |
s-605
| et ait eunuchus |
s-606
| ecce aqua |
s-607
| quid prohibet me baptizari |
s-608
| et iussit stare currum |
s-609
| et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum |
s-610
| cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus |
s-611
| ibat enim per viam suam gaudens |
s-612
| Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream |
s-613
| propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas |
s-614
| in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas |
s-615
| eadem enim agis qui iudicas |
s-616
| scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt |
s-617
| existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei |
s-618
| an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit |
s-619
| secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera eius |
s-620
| his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam |
s-621
| his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio |
s-622
| tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci |
s-623
| gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco |
s-624
| non est enim personarum acceptio apud Deum |
s-625
| quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt |
s-626
| et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur |
s-627
| non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur |
s-628
| cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eius modi legem non habentes ipsi sibi sunt lex |
s-629
| si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege |
s-630
| qui ergo alium doces te ipsum non doces |
s-631
| qui praedicas non furandum furaris |
s-632
| qui dicis non moechandum moecharis |
s-633
| qui abominaris idola sacrilegium facis |
s-634
| qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras |
s-635
| nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est |
s-636
| circumcisio quidem prodest si legem observes |
s-637
| si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est |
s-638
| si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur |
s-639
| et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es |
s-640
| non enim qui in manifesto Iudaeus est ne que quae in manifesto in carne circumcisio |
s-641
| sed qui in abscondito Iudaeus |
s-642
| et circumcisio cordis in spiritu non littera |
s-643
| cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est |
s-644
| et angelo ecclesiae Sardis scribe |
s-645
| haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas |
s-646
| scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es |
s-647
| esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant |
s-648
| non enim invenio opera tua plena coram Deo meo |
s-649
| in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age |
s-650
| si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te |
s-651
| sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua |
s-652
| et ambulabunt me cum in albis quia digni sunt |
s-653
| qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius |
s-654
| qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis |
s-655
| et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe |
s-656
| haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David |
s-657
| qui aperit et nemo cludit |
s-658
| et cludit et nemo aperit |
s-659
| scio opera tua |
s-660
| ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum |
s-661
| ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur |
s-662
| ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos |
s-663
| et scient quia ego dilexi te quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra |
s-664
| venio cito |
s-665
| tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam |
s-666
| qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius |
s-667
| et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum |
s-668
| qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis |
s-669
| et angelo Laodiciae ecclesiae scribe |
s-670
| haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei |
s-671
| scio opera tua quia |
s-672
| ne que frigidus es ne que calidus |
s-673
| utinam frigidus esses aut calidus |
s-674
| sed quia tepidus es et ne c frigidus ne c calidus incipiam te evomere ex ore meo |
s-675
| quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo |
s-676
| et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus |
s-677
| suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas |
s-678
| ego quos amo arguo et castigo |
s-679
| aemulare ergo et paenitentiam age |
s-680
| ecce sto ad ostium et pulso |
s-681
| si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse me cum |
s-682
| qui vicerit dabo ei sedere me cum in throno meo |
s-683
| sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius |
s-684
| qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis |
s-685
| post haec vidi |
s-686
| et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis me cum dicens |
s-687
| ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec |
s-688
| statim fui in spiritu |
s-689
| et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens |
s-690
| et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini |
s-691
| et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae |
s-692
| et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor |
s-693
| et super thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis |
s-694
| et in capitibus eorum coronas aureas |
s-695
| et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua |
s-696
| et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei |
s-697
| et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo |
s-698
| et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro |
s-699
| et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile aquilae volanti |
s-700
| et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas |
s-701
| et in circuitu et intus plena sunt oculis |
s-702
| et requiem non habent die et nocte dicentia |
s-703
| sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est |