s-7
| et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus |
s-8
| amen dico vobis |
s-9
| receperunt mercedem suam |
s-10
| tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito |
s-11
| et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi |
s-12
| orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici |
s-13
| putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur |
s-14
| nolite ergo adsimilari eis |
s-15
| scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum |
s-16
| sic ergo vos orabitis |
s-17
| Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum |
s-18
| veniat regnum tuum |
s-19
| fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra |
s-20
| panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris |
s-21
| et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo |
s-22
| si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra |
s-23
| si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra |
s-24
| cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes |
s-25
| demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes |
s-26
| amen dico vobis quia receperunt mercedem suam |
s-27
| tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito |
s-28
| et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi |
s-29
| nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur |
s-30
| thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi ne que erugo ne que tinea demolitur et ubi fures non effodiunt ne c furantur |
s-31
| ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum |
s-32
| lucerna corporis est oculus |
s-33
| si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit |
s-34
| si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit |
s-35
| si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt |
s-36
| nemo potest duobus dominis servire |
s-37
| aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet |
s-38
| non potestis Deo servire et mamonae |
s-39
| ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis ne que corpori vestro quid induamini |
s-40
| nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum |
s-41
| respicite volatilia caeli quoniam non serunt ne que metunt ne que congregant in horrea |
s-42
| et Pater vester caelestis pascit illa |
s-43
| nonne vos magis pluris estis illis |
s-44
| quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum |
s-45
| et de vestimento quid solliciti estis |
s-46
| considerate lilia agri quomodo crescunt |
s-47
| non laborant ne c nent |
s-48
| dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis |
s-49
| si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei |
s-50
| nolite ergo solliciti esse dicentes |
s-51
| quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur |
s-52
| haec enim omnia gentes inquirunt |
s-53
| scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis |
s-54
| quaerite autem primum regnum et iustitiam eius |
s-55
| et omnia haec adicientur vobis |
s-56
| nolite ergo esse solliciti in crastinum |
s-57
| crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse |
s-58
| sufficit diei malitia sua |
s-59
| et egressus inde abiit in patriam suam |
s-60
| et sequebantur illum discipuli sui |
s-61
| et facto sabbato coepit in synagoga docere |
s-62
| et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes |
s-63
| unde huic haec omnia |
s-64
| et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur |
s-65
| nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis |
s-66
| nonne et sorores eius hic nobis cum sunt |
s-67
| et scandalizabantur in illo |
s-68
| et dicebat eis Iesus quia |
s-69
| non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua |
s-70
| et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit |
s-71
| et mirabatur propter incredulitatem eorum et circumibat castella in circuitu docens |
s-72
| et convocavit duodecim |
s-73
| et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum |
s-74
| et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem ne que in zona aes sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis |
s-75
| et dicebat eis |
s-76
| quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde |
s-77
| et quicumque non receperint vos ne c audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis |
s-78
| et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent |
s-79
| et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant |
s-80
| et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia |
s-81
| Iohannes Baptista resurrexit a mortuis |
s-82
| et propterea inoperantur virtutes in illo |
s-83
| alii autem dicebant quia |
s-84
| Helias est |
s-85
| alii vero dicebant |
s-86
| propheta est quasi unus ex prophetis |
s-87
| quo audito Herodes ait |
s-88
| quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit |
s-89
| ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam |
s-90
| dicebat enim Iohannes Herodi |
s-91
| non licet tibi habere uxorem fratris tui |
s-92
| Herodias autem insidiabatur illi |
s-93
| et volebat occidere eum ne c poterat |
s-94
| Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum |
s-95
| et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat |
s-96
| et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae |
s-97
| cum que introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simul que recumbentibus rex ait puellae |
s-98
| pete a me quod vis et dabo tibi |
s-99
| et iuravit illi quia |
s-100
| quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei |
s-101
| quae cum exisset dixit matri suae |
s-102
| quid petam |
s-103
| et illa dixit |
s-104
| caput Iohannis Baptistae |
s-105
| cum que introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens |
s-106
| volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae |