s-504
| videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos |
s-505
| et nunc veni et mittam te in Aegyptum |
s-506
| hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo |
s-507
| hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta |
s-508
| hic est Moses qui dixit filiis Israhel |
s-509
| prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me |
s-510
| hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris |
s-511
| qui accepit verba vitae dare nobis |
s-512
| cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum dicentes ad Aaron |
s-513
| fac nobis deos qui praecedant nos |
s-514
| Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei |
s-515
| et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum |
s-516
| convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli |
s-517
| sicut scriptum est in libro Prophetarum |
s-518
| numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel |
s-519
| et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas |
s-520
| et transferam vos trans Babylonem |
s-521
| tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat |
s-522
| quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob |
s-523
| Salomon autem aedificavit illi domum |
s-524
| sed non Excelsus in manufactis habitat |
s-525
| sicut propheta dicit |
s-526
| caelum mihi sedis est |
s-527
| terra autem scabillum pedum meorum |
s-528
| quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est |
s-529
| nonne manus mea fecit haec omnia |
s-530
| dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis |
s-531
| sicut patres vestri et vos |
s-532
| quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri |
s-533
| et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis |
s-534
| qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis |
s-535
| audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum |
s-536
| cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei |
s-537
| et ait |
s-538
| ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei |
s-539
| exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum |
s-540
| et eicientes eum extra civitatem lapidabant |
s-541
| et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus |
s-542
| et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem |
s-543
| Domine Iesu suscipe spiritum meum |
s-544
| positis autem genibus clamavit voce magna |
s-545
| Domine ne statuas illis hoc peccatum |
s-546
| et cum hoc dixisset obdormivit |
s-547
| Saulus autem erat consentiens neci eius |
s-548
| facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos |
s-549
| curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum |
s-550
| Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam |
s-551
| igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum |
s-552
| Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum |
s-553
| intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat |
s-554
| multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant |
s-555
| multi autem paralytici et claudi curati sunt |
s-556
| factum est ergo magnum gaudium in illa civitate |
s-557
| vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum |
s-558
| cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes |
s-559
| hic est virtus Dei quae vocatur Magna |
s-560
| adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos |
s-561
| cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres |
s-562
| tunc Simon et ipse credidit |
s-563
| et cum baptizatus esset adherebat Philippo |
s-564
| videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur |
s-565
| cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem |
s-566
| qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum |
s-567
| nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu |
s-568
| tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum |
s-569
| cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam dicens |
s-570
| date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum |
s-571
| Petrus autem dixit ad eum |
s-572
| pecunia tua te cum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri |
s-573
| non est tibi pars ne que sors in sermone isto |
s-574
| cor enim tuum non est rectum coram Deo |
s-575
| paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua |
s-576
| et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui |
s-577
| in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse |
s-578
| respondens autem Simon dixit |
s-579
| precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis |
s-580
| et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant |
s-581
| angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens |
s-582
| surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam |
s-583
| haec est deserta |
s-584
| et surgens abiit |
s-585
| et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem |
s-586
| et revertebatur sedens super currum suum legens que prophetam Esaiam |
s-587
| dixit autem Spiritus Philippo |
s-588
| accede et adiunge te ad currum istum |
s-589
| adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit |
s-590
| putas ne intellegis quae legis |
s-591
| qui ait |
s-592
| et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi |
s-593
| rogavit que Philippum ut ascenderet et sederet se cum |
s-594
| locus autem scripturae quam legebat erat hic |
s-595
| tamquam ovis ad occisionem ductus est |
s-596
| et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum |
s-597
| in humilitate iudicium eius sublatum est |
s-598
| generationem illius quis enarrabit |
s-599
| quoniam tollitur de terra vita eius |
s-600
| respondens autem eunuchus Philippo dixit |
s-601
| obsecro te |
s-602
| de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo |
s-603
| aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum |