Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttest
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 6 - 105 of 1260 • previousnext

s-6 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
s-7 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus
s-8 amen dico vobis
s-9 receperunt mercedem suam
s-10 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito
s-11 et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
s-12 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici
s-13 putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
s-14 nolite ergo adsimilari eis
s-15 scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
s-16 sic ergo vos orabitis
s-17 Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
s-18 veniat regnum tuum
s-19 fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
s-20 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
s-21 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
s-22 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
s-23 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
s-24 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes
s-25 demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes
s-26 amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
s-27 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito
s-28 et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
s-29 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
s-30 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi ne que erugo ne que tinea demolitur et ubi fures non effodiunt ne c furantur
s-31 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
s-32 lucerna corporis est oculus
s-33 si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
s-34 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit
s-35 si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
s-36 nemo potest duobus dominis servire
s-37 aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet
s-38 non potestis Deo servire et mamonae
s-39 ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis ne que corpori vestro quid induamini
s-40 nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
s-41 respicite volatilia caeli quoniam non serunt ne que metunt ne que congregant in horrea
s-42 et Pater vester caelestis pascit illa
s-43 nonne vos magis pluris estis illis
s-44 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
s-45 et de vestimento quid solliciti estis
s-46 considerate lilia agri quomodo crescunt
s-47 non laborant ne c nent
s-48 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
s-49 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
s-50 nolite ergo solliciti esse dicentes
s-51 quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
s-52 haec enim omnia gentes inquirunt
s-53 scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
s-54 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius
s-55 et omnia haec adicientur vobis
s-56 nolite ergo esse solliciti in crastinum
s-57 crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse
s-58 sufficit diei malitia sua
s-59 et egressus inde abiit in patriam suam
s-60 et sequebantur illum discipuli sui
s-61 et facto sabbato coepit in synagoga docere
s-62 et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes
s-63 unde huic haec omnia
s-64 et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
s-65 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis
s-66 nonne et sorores eius hic nobis cum sunt
s-67 et scandalizabantur in illo
s-68 et dicebat eis Iesus quia
s-69 non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
s-70 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
s-71 et mirabatur propter incredulitatem eorum et circumibat castella in circuitu docens
s-72 et convocavit duodecim
s-73 et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
s-74 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem ne que in zona aes sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
s-75 et dicebat eis
s-76 quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
s-77 et quicumque non receperint vos ne c audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
s-78 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
s-79 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
s-80 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia
s-81 Iohannes Baptista resurrexit a mortuis
s-82 et propterea inoperantur virtutes in illo
s-83 alii autem dicebant quia
s-84 Helias est
s-85 alii vero dicebant
s-86 propheta est quasi unus ex prophetis
s-87 quo audito Herodes ait
s-88 quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
s-89 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
s-90 dicebat enim Iohannes Herodi
s-91 non licet tibi habere uxorem fratris tui
s-92 Herodias autem insidiabatur illi
s-93 et volebat occidere eum ne c poterat
s-94 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum
s-95 et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
s-96 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
s-97 cum que introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simul que recumbentibus rex ait puellae
s-98 pete a me quod vis et dabo tibi
s-99 et iuravit illi quia
s-100 quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
s-101 quae cum exisset dixit matri suae
s-102 quid petam
s-103 et illa dixit
s-104 caput Iohannis Baptistae
s-105 cum que introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens

Text viewDownload CoNNL-U