Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttest
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 303 - 402 of 1260 • previousnext

s-303 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
s-304 et ipse clamans dixit
s-305 pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
s-306 et dixit illi Abraham
s-307 fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala
s-308 nunc autem hic consolatur
s-309 tu vero cruciaris
s-310 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint ne que inde huc transmeare
s-311 et ait
s-312 rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
s-313 et ait illi Abraham
s-314 habent Mosen et prophetas
s-315 audiant illos
s-316 at ille dixit
s-317 non pater Abraham
s-318 sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
s-319 ait autem illi
s-320 si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
s-321 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
s-322 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
s-323 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
s-324 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
s-325 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum
s-326 unde ememus panes ut manducent hii
s-327 hoc autem dicebat temptans eum
s-328 ipse enim sciebat quid esset facturus
s-329 respondit ei Philippus
s-330 ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
s-331 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
s-332 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces
s-333 sed haec quid sunt inter tantos
s-334 dixit ergo Iesus
s-335 facite homines discumbere
s-336 erat autem faenum multum in loco
s-337 discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
s-338 accepit ergo panes Iesus
s-339 et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
s-340 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis
s-341 colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
s-342 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
s-343 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia
s-344 hic est vere propheta qui venturus est in mundum
s-345 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
s-346 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
s-347 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum
s-348 et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
s-349 mare autem vento magno flante exsurgebat
s-350 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
s-351 ille autem dicit eis
s-352 ego sum
s-353 nolite timere
s-354 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
s-355 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
s-356 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
s-357 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi ne que discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
s-358 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei
s-359 rabbi quando huc venisti
s-360 respondit eis Iesus et dixit
s-361 amen amen dico vobis
s-362 quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
s-363 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit
s-364 hunc enim Pater signavit Deus
s-365 dixerunt ergo ad eum
s-366 quid faciemus ut operemur opera Dei
s-367 respondit Iesus et dixit eis
s-368 hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
s-369 dixerunt ergo ei
s-370 quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi
s-371 quid operaris
s-372 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est
s-373 panem de caelo dedit eis manducare
s-374 dixit ergo eis Iesus
s-375 amen amen dico vobis
s-376 non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
s-377 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
s-378 dixerunt ergo ad eum
s-379 Domine semper da nobis panem hunc
s-380 dixit autem eis Iesus
s-381 ego sum panis vitae
s-382 qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
s-383 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
s-384 omne quod dat mihi Pater ad me veniet
s-385 et eum qui venit ad me non eiciam foras
s-386 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
s-387 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
s-388 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
s-389 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset
s-390 ego sum panis qui de caelo descendi
s-391 et dicebant
s-392 nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem
s-393 quomodo ergo dicit hic quia
s-394 de caelo descendi
s-395 respondit ergo Iesus et dixit eis
s-396 nolite murmurare in invicem
s-397 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
s-398 est scriptum in prophetis
s-399 et erunt omnes docibiles Dei
s-400 omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
s-401 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo
s-402 hic vidit Patrem

Text viewDownload CoNNL-U