s-102
| quid petam |
s-103
| et illa dixit |
s-104
| caput Iohannis Baptistae |
s-105
| cum que introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens |
s-106
| volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae |
s-107
| et contristatus rex propter ius iurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare |
s-108
| sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco |
s-109
| et decollavit eum in carcere et adtulit caput eius in disco |
s-110
| et dedit illud puellae et puella dedit matri suae |
s-111
| quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius |
s-112
| et posuerunt illud in monumento |
s-113
| et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant |
s-114
| et ait illis |
s-115
| venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum |
s-116
| erant enim qui veniebant et rediebant multi |
s-117
| et nec manducandi spatium habebant |
s-118
| et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum |
s-119
| et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi |
s-120
| et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos |
s-121
| et exiens vidit multam turbam Iesus |
s-122
| et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa |
s-123
| et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes |
s-124
| desertus est locus hic et iam hora praeterivit |
s-125
| dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent |
s-126
| et respondens ait illis |
s-127
| date illis manducare |
s-128
| et dixerunt ei |
s-129
| euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare |
s-130
| et dicit eis |
s-131
| quot panes habetis |
s-132
| ite et videte |
s-133
| et cum cognovissent dicunt |
s-134
| quinque et duos pisces |
s-135
| et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum |
s-136
| et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos |
s-137
| et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos |
s-138
| et duos pisces divisit omnibus |
s-139
| et manducaverunt omnes et saturati sunt |
s-140
| et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus |
s-141
| erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum |
s-142
| et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum |
s-143
| et cum dimisisset eos abiit in montem orare |
s-144
| et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra |
s-145
| et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare |
s-146
| et volebat praeterire eos |
s-147
| at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt |
s-148
| omnes enim eum viderunt et conturbati sunt |
s-149
| et statim locutus est cum eis et dixit illis |
s-150
| confidite |
s-151
| ego sum |
s-152
| nolite timere |
s-153
| et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus |
s-154
| et plus magis intra se stupebant |
s-155
| non enim intellexerant de panibus |
s-156
| erat enim cor illorum obcaecatum |
s-157
| et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt |
s-158
| cum que egressi essent de navi continuo cognoverunt eum |
s-159
| et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse |
s-160
| et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant |
s-161
| factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus |
s-162
| quidam autem Pharisaeorum dicebant illis |
s-163
| quid facitis quod non licet in sabbatis |
s-164
| et respondens Iesus ad eos dixit |
s-165
| nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant |
s-166
| quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus |
s-167
| et dicebat illis quia |
s-168
| dominus est Filius hominis etiam sabbati |
s-169
| factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret |
s-170
| et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida |
s-171
| observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum |
s-172
| ipse vero sciebat cogitationes eorum |
s-173
| et ait homini qui habebat manum aridam |
s-174
| surge et sta in medium |
s-175
| et surgens stetit |
s-176
| ait autem ad illos Iesus |
s-177
| interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere |
s-178
| et circumspectis omnibus dixit homini |
s-179
| extende manum tuam |
s-180
| et extendit |
s-181
| et restituta est manus eius |
s-182
| ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu |
s-183
| factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei |
s-184
| et cum dies factus esset vocavit discipulos suos |
s-185
| et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor |
s-186
| et descendens cum illis stetit in loco campestri |
s-187
| et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis |
s-188
| et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur |
s-189
| et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes |
s-190
| et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat |
s-191
| beati pauperes quia vestrum est regnum Dei |
s-192
| beati qui nunc esuritis quia saturabimini |
s-193
| beati qui nunc fletis quia ridebitis |
s-194
| beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis |
s-195
| gaudete in illa die et exultate |
s-196
| ecce enim merces vestra multa in caelo |
s-197
| secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum |
s-198
| verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram |
s-199
| vae vobis qui saturati estis quia esurietis |
s-200
| vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis |
s-201
| vae cum bene vobis dixerint omnes homines |