Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Partdev
AnnotationHaug, Dag

Select a sentence

Showing 704 - 803 of 1233 • previousnext

s-704 similiter paenitentiam age
s-705 si quominus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
s-706 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
s-707 vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum
s-708 et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
s-709 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe
s-710 haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis
s-711 et pedes eius similes orichalco
s-712 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
s-713 sed habeo adversus te quia
s-714 permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
s-715 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret
s-716 et non vult paeniteri a fornicatione sua
s-717 ecce mitto eam in lectum
s-718 et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
s-719 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda
s-720 et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
s-721 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis
s-722 quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
s-723 tamen id quod habetis tenete donec veniam
s-724 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes et reget illas in virga ferrea
s-725 tamquam vas figuli confringentur
s-726 sicut et ego accepi a Patre meo
s-727 et dabo illi stellam matutinam
s-728 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
s-729 Primo igitur eligendi et bene colendi agri ratio quattuor rebus constat aere aqua terra industria
s-730 Ex his tria naturalia unum facultatis et uoluntatis est
s-731 Naturae est quod in primis spectare oportet ut eis locis quae colere destinabis aer sit salutaris et clemens aqua salubris et facilis uel ibi nascens uel adducta uel imbre collecta terra uero fecunda et situ commoda
s-732 Mensura uero haec seruanda est in tricliniis atque cubiculis ut quanta latitudo uel longitudo fuerit in unum conputetur et eius medietas in altitudinem conferatur
s-733 Vitandum est autem quod plerique fecerunt aquae causa uillas infimis uallibus mergere et paucorum dierum uoluptatem praeferre habitatorum saluti
s-734 quod magis metuemus si prouincia quam colimus de morbis aestate suspecta est
s-735 Cui si fons desit aut puteus cisternas construere conueniat quibus omnium conduci possit aqua tectorum
s-736 Fiunt autem hoc modo
s-737 Cors ad meridiem pateat et obiecta sit soli quia facilius erit propter ea quae insunt animalia ad aestatis temperandum calorem porticus furcis asseribus et fronde formari quae uel scindulis uel si copia suppetit tegulis uel si facilius et sine inpensa placuerit tegentur caricibus aut genestis
s-738 Aliud uero cubiculum turdos nutriat
s-739 Qui si alieno tempore saginentur et uoluptatem cibi et reditum maximum praestant parcitati beneficium ministrante luxuria
s-740 Sit autem locus mundus et lucidus et undique leuigatus
s-741 Transuersae in hoc perticae figuntur quibus possint post inclusum uolatum sedere
s-742 Rami etiam uirides saepe mutentur
s-743 Caricae tunsae mixtis pollinibus largissime praebeantur
s-744 Myrti etiam si facultas est lentisci oleastri ederae arbuti semina interdum ad excludenda fastidia et maxime aqua munda tribuatur
s-745 Claudantur inlaesi et recens capti mixtis aliquibus ante nutritis quorum societate ad capiendos cibos pauidam nouae captiuitatis maestitudinem consolentur
s-746 Feni palearum ligni cannarum repositiones nil refert in qua parte dummodo siccae sint atque perflabiles et longe remoueantur a uilla propter casum subripientis incendii
s-747 Area longe a uilla esse non debet et propter exportandi facilitatem et ut fraus minor timeatur domini uel procuratoris uicinitate suspecta
s-748 Sit autem uel strata silice uel saxo montis excisa uel sub ipso triturae tempore ungulis pecorum et aquae admixtione solidata
s-749 Sit circa hanc locus alter planus et purus in quem frumenta transfusa refrigerentur et horreis inferantur
s-750 quae res in eorum durabilitate proficiet
s-751 Fiat deinde undecumque proximum tectum maxime in umidis regionibus sub quo propter imbres subitos frumenta si necessitas coegerit raptim uel munda uel semitrita ponantur
s-752 Sit autem loco sublimi et undecumque perflabili longe tamen ab hortis uineis atque pometis
s-753 Nam sicut radicibus uirgultorum prosunt laetamen et paleae ita insidentes frondibus has perforant atque arere conpellunt
s-754 Apricis aut macris aut aridis locis prata iam purganda sunt et a pecore uindicanda
s-755 Secundum hunc numerum omnia quae uolueris pastinare discuties
s-756 Hoc mense sicut Columella dicit maturi agni et animalia omnia minora atque maiora charactere signentur
s-757 Hoc tempore lardi echini salsi raporum condiendorum et pernarum iusta confectio est
s-758 Hoc etiam mense caedenda materies est ad fabricam cum luna decrescit et redicae uel pali faciendi
s-759 Locis tepidis aut si tempus clemens et siccum fuerit colles pingues uel hoc mense proscinde
s-760 Hoc mense locis frigidis aliquatenus et temperatis uitium iusta putatio
s-761 Sed ubi multae sunt uineae diuidantur et pars earum quae septemtrionem respiciet uerno putetur
s-762 alia pars aduersa clementioribus plagis recidatur autumno
s-763 Sed in putatione semper nitamur ut uitis fiat in crure robustior ne debili uiticulae duo duramenta seruemus
s-764 Auferenda sunt laeta intorta debilia malis locis nata sarmenta
s-765 Focaneus etiam qui inter duo brachia medius nascitur debet abradi
s-766 qui si pinguedine sua brachium quodcumque proximum debilitarit illo deciso ipse succedat
s-767 Erit tamen optimi putatoris inferius sarmentum quod bono loco natum fuerit reparandae uitis causa semper tueri et ad unam uel duas gemmas relinquere
s-768 In locis clementioribus altius uitem licebit expandere
s-769 in exilibus aut aestuosis aut decliuis aut procellosis humilior est habenda
s-770 Locis pinguibus singulis brachiis uitium bina flagella dimitte
s-771 Sed erit sapientis aestimare uim uitis
s-772 Nam quae altius colitur et fecunda est plus quam octo palmites habere non debet ita ut consideremus semper in inferiori parte custodem
s-773 Circa crus quicquid nascitur amputandum est si non desideret uinea reuocari
s-774 Quod si truncus uitis sole aut pluuiis aut noxiis animalibus est cauatus purgamus quicquid est mortuum plagas que eas amurca linimus et terra
s-775 quod proderit aduersum praedicta
s-776 Cortex etiam rescissus et pendens a uite tollatur
s-777 quae res minorem fecem reddit in uino
s-778 Muscus radatur ubicumque repertus
s-779 Sed plagae quas in duro uitis accipiet obliquae et rotundae esse debebunt
s-780 Decisis sicut supra dixi male natis omnibus et ueteribus nouellos et fructuarios serua
s-781 Vngues etiam custodum siccos et annotinos recide et omnia quae uetera uel scabra reperies
s-782 Hae quae altius coluntur ut in iugo uel pergula ubi quattuor pedibus supra terram leuatae steterint quaterna brachia habeant
s-783 Si macra uitis erit in singulis brachiis singula flagella dimittemus
s-784 si pinguis bina
s-785 Sed prouidendum ne in una parte sint sarmenta quae seruas
s-786 quod cum fit uitis tamquam si fulgure tangatur arescit
s-787 Relinquenda sunt sarmenta ne que circa durum ne que in summo quia haec uelut pampinaria minus adferunt illa uitem nimietate fetus onerant et longius ducunt
s-788 Quare in medio loco seruanda sunt quae tuemur
s-789 Plaga non iuxta gemmam sed aliquanto superius fiat et auertatur a gemma propter lacrimam defluentem
s-790 cum essem in Tusculano erit hoc tibi pro illo tuo cum essem in Ceramico verum tamen cum ibi essem Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavit que eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur
s-791 eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid brevitate temporis tam pauca cogerer scribere
s-792 primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor
s-793 quod ego etsi mea sponte ante faciebam eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor
s-794 hoc te intellegere volo pergraviter illum esse offensum
s-795 sed quia nullam video gravem subesse causam magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate
s-796 signa nostra et Hermeraclas ut scribis cum commodissime poteris velim imponas et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasi que videbuntur esse
s-797 etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret
s-798 praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo
s-799 bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas quamvis acrem amatorem inveneris
s-800 nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem
s-801 de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi
s-802 multa signa sunt eius rei
s-803 non minimum quod soror praegnas est

Text viewDownload CoNNL-U