s-505
| invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus |
s-506
| et ait illi Petrus |
s-507
| Aeneas sanat te Iesus Christus |
s-508
| surge et sterne tibi |
s-509
| et continuo surrexit |
s-510
| et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae |
s-511
| qui conversi sunt ad Dominum |
s-512
| in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas |
s-513
| haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat |
s-514
| factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur |
s-515
| quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo |
s-516
| cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes |
s-517
| ne pigriteris venire usque ad nos |
s-518
| exsurgens autem Petrus venit cum illis |
s-519
| et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum |
s-520
| et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas |
s-521
| eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit |
s-522
| et conversus ad corpus dixit |
s-523
| Tabita surge |
s-524
| at illa aperuit oculos suos |
s-525
| et viso Petro resedit |
s-526
| dans autem illi manum erexit eam |
s-527
| et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam |
s-528
| notum autem factum est per universam Ioppen |
s-529
| et crediderunt multi in Domino |
s-530
| factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium |
s-531
| vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper |
s-532
| vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi |
s-533
| Corneli |
s-534
| at ille intuens eum timore correptus dixit |
s-535
| quid est domine |
s-536
| dixit autem illi |
s-537
| orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei |
s-538
| et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus |
s-539
| hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare |
s-540
| et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant |
s-541
| quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen |
s-542
| postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam |
s-543
| et cum esuriret voluit gustare |
s-544
| parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus |
s-545
| et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli |
s-546
| et facta est vox ad eum |
s-547
| surge Petre |
s-548
| et occide et manduca |
s-549
| ait autem Petrus |
s-550
| absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum |
s-551
| et vox iterum secundo ad eum |
s-552
| quae Deus purificavit ne tu commune dixeris |
s-553
| hoc autem factum est per ter |
s-554
| et statim receptum est vas in caelum |
s-555
| et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam |
s-556
| et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium |
s-557
| Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei |
s-558
| ecce viri tres quaerunt te |
s-559
| surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos |
s-560
| descendens autem Petrus ad viros dixit |
s-561
| ecce ego sum quem quaeritis |
s-562
| quae causa est propter quam venistis |
s-563
| qui dixerunt |
s-564
| Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te |
s-565
| introducens igitur eos recepit hospitio |
s-566
| sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum |
s-567
| altera autem die introivit Caesaream |
s-568
| Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis |
s-569
| et factum est |
s-570
| cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit |
s-571
| Petrus vero levavit eum dicens |
s-572
| surge |
s-573
| et ego ipse homo sum |
s-574
| et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant |
s-575
| dixit que ad illos |
s-576
| vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam |
s-577
| et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem |
s-578
| propter quod sine dubitatione veni accersitus |
s-579
| interrogo ergo |
s-580
| quam ob causam accersistis me |
s-581
| et Cornelius ait |
s-582
| a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait |
s-583
| Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei |
s-584
| mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus |
s-585
| hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare |
s-586
| confestim igitur misi ad te |
s-587
| et tu bene fecisti veniendo |
s-588
| nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino |
s-589
| aperiens autem Petrus os dixit |
s-590
| in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi |
s-591
| verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum |
s-592
| hic est omnium Dominus |
s-593
| vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes |
s-594
| Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo |
s-595
| et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem |
s-596
| quem et occiderunt suspendentes in ligno |
s-597
| hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis |
s-598
| et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum |
s-599
| huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum |
s-600
| adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum |
s-601
| et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est |
s-602
| audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum |
s-603
| tunc respondit Petrus |
s-604
| numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos |