s-405
| timebant enim populum ne lapidarentur |
s-406
| et cum adduxissent illos statuerunt in concilio |
s-407
| et interrogavit eos princeps sacerdotum dicens |
s-408
| praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra |
s-409
| et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius |
s-410
| respondens autem Petrus et apostoli dixerunt |
s-411
| oboedire oportet Deo magis quam hominibus |
s-412
| Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno |
s-413
| hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum |
s-414
| et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi |
s-415
| haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos |
s-416
| surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri dixit que ad illos |
s-417
| viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis |
s-418
| ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum |
s-419
| qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum |
s-420
| post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se |
s-421
| et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt |
s-422
| et nunc itaque dico vobis |
s-423
| discedite ab hominibus istis et sinite illos |
s-424
| quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur |
s-425
| si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini |
s-426
| consenserunt autem illi |
s-427
| et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos |
s-428
| et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati |
s-429
| omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum |
s-430
| in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum |
s-431
| convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt |
s-432
| non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis |
s-433
| considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus |
s-434
| nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus |
s-435
| et placuit sermo coram omni multitudine |
s-436
| et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum |
s-437
| hos statuerunt ante conspectum apostolorum |
s-438
| et orantes inposuerunt eis manus |
s-439
| et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde |
s-440
| multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei |
s-441
| Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo |
s-442
| surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano |
s-443
| et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur |
s-444
| tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum |
s-445
| commoverunt itaque plebem et seniores et scribas |
s-446
| et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium et statuerunt testes falsos dicentes |
s-447
| homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem |
s-448
| audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses |
s-449
| et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli |
s-450
| Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem |
s-451
| et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco |
s-452
| et subito circumfulsit eum lux de caelo |
s-453
| et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi |
s-454
| Saule Saule quid me persequeris |
s-455
| qui dixit |
s-456
| quis es Domine |
s-457
| et ille |
s-458
| ego sum Iesus quem tu persequeris |
s-459
| sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere |
s-460
| viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes |
s-461
| surrexit autem Saulus de terra apertis que oculis nihil videbat |
s-462
| ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum |
s-463
| et erat tribus diebus non videns et non manducavit ne que bibit |
s-464
| erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias |
s-465
| et dixit ad illum in visu Dominus |
s-466
| Anania |
s-467
| at ille ait |
s-468
| ecce ego Domine |
s-469
| et Dominus ad illum |
s-470
| surgens vade in vicum qui vocatur Rectus |
s-471
| et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem |
s-472
| ecce enim orat |
s-473
| et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat |
s-474
| respondit autem Ananias |
s-475
| Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem |
s-476
| et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum |
s-477
| dixit autem ad eum Dominus |
s-478
| vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel |
s-479
| ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati |
s-480
| et abiit Ananias et introivit in domum |
s-481
| et inponens ei manus dixit |
s-482
| Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto |
s-483
| et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit |
s-484
| et surgens baptizatus est |
s-485
| et cum accepisset cibum confortatus est |
s-486
| fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot |
s-487
| et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei |
s-488
| stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant |
s-489
| nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud |
s-490
| et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum |
s-491
| Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus |
s-492
| cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent |
s-493
| notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum |
s-494
| custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent |
s-495
| accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta |
s-496
| cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus |
s-497
| Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos |
s-498
| et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu |
s-499
| et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini |
s-500
| loquebatur quoque et disputabat cum Graecis |
s-501
| illi autem quaerebant occidere eum |
s-502
| quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum |
s-503
| ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur |
s-504
| factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae |