s-302
| qui me fecit sanum ille mihi dixit |
s-303
| tolle grabattum tuum et ambula |
s-304
| interrogaverunt ergo eum |
s-305
| quis est ille homo qui dixit tibi |
s-306
| tolle grabattum tuum et ambula |
s-307
| is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset |
s-308
| Iesus enim declinavit turba constituta in loco |
s-309
| postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi |
s-310
| ecce sanus factus es |
s-311
| iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat |
s-312
| abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum |
s-313
| propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato |
s-314
| Iesus autem respondit eis |
s-315
| Pater meus usque modo operatur et ego operor |
s-316
| propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo |
s-317
| respondit itaque Iesus et dixit eis |
s-318
| amen amen dico vobis |
s-319
| non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem |
s-320
| quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit |
s-321
| Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit |
s-322
| et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini |
s-323
| sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat |
s-324
| ne que enim Pater iudicat quemquam |
s-325
| sed iudicium omne dedit Filio ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem |
s-326
| qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum |
s-327
| amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam |
s-328
| amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei |
s-329
| et qui audierint vivent |
s-330
| sicut enim Pater habet vitam in se met ipso sic dedit et Filio vitam habere in se met ipso |
s-331
| et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est |
s-332
| nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius |
s-333
| et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii |
s-334
| non possum ego a me ipso facere quicquam |
s-335
| sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me |
s-336
| si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum |
s-337
| alius est qui testimonium perhibet de me |
s-338
| et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me |
s-339
| vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati |
s-340
| ego autem non ab homine testimonium accipio |
s-341
| sed haec dico ut vos salvi sitis |
s-342
| ille erat lucerna ardens et lucens |
s-343
| vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius |
s-344
| ego autem habeo testimonium maius Iohanne |
s-345
| opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit |
s-346
| et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me |
s-347
| ne que vocem eius umquam audistis ne que speciem eius vidistis |
s-348
| et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis |
s-349
| scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere |
s-350
| et illae sunt quae testimonium perhibent de me |
s-351
| et non vultis venire ad me ut vitam habeatis |
s-352
| claritatem ab hominibus non accipio |
s-353
| sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis |
s-354
| ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me |
s-355
| si alius venerit in nomine suo illum accipietis |
s-356
| quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis |
s-357
| nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem |
s-358
| est qui accuset vos Moses in quo vos speratis |
s-359
| si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi |
s-360
| de me enim ille scripsit |
s-361
| si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis |
s-362
| vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua |
s-363
| et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit |
s-364
| dixit autem Petrus |
s-365
| Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri |
s-366
| nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate |
s-367
| quare posuisti in corde tuo hanc rem |
s-368
| non es mentitus hominibus sed Deo |
s-369
| audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit |
s-370
| et factus est timor magnus in omnes qui audierant |
s-371
| surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt |
s-372
| factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit |
s-373
| respondit autem ei Petrus |
s-374
| dic mihi si tanti agrum vendidistis |
s-375
| at illa dixit |
s-376
| etiam tanti |
s-377
| Petrus autem ad eam |
s-378
| quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini |
s-379
| ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te |
s-380
| confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit |
s-381
| intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam |
s-382
| et extulerunt et sepelierunt ad virum suum |
s-383
| et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec |
s-384
| per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe |
s-385
| et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis |
s-386
| ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis |
s-387
| sed magnificabat eos populus |
s-388
| magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum |
s-389
| concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis |
s-390
| qui curabantur omnes |
s-391
| exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo |
s-392
| et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica |
s-393
| angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit |
s-394
| ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius |
s-395
| qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant |
s-396
| adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel |
s-397
| et miserunt in carcerem ut adducerentur |
s-398
| cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt dicentes |
s-399
| carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas |
s-400
| aperientes autem neminem intus invenimus |
s-401
| ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret |