s-203
| et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum |
s-204
| et repleti sunt timore dicentes quia |
s-205
| vidimus mirabilia hodie |
s-206
| et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi |
s-207
| sequere me |
s-208
| et relictis omnibus surgens secutus est eum |
s-209
| et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua |
s-210
| et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes |
s-211
| et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius |
s-212
| quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis |
s-213
| et respondens Iesus dixit ad illos |
s-214
| non egent qui sani sunt medico sed qui male habent |
s-215
| non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam |
s-216
| at illi dixerunt ad eum |
s-217
| quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt |
s-218
| quibus ipse ait |
s-219
| numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare |
s-220
| venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus |
s-221
| tunc ieiunabunt in illis diebus |
s-222
| dicebat autem et similitudinem ad illos quia |
s-223
| nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus |
s-224
| alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo |
s-225
| et nemo mittit vinum novum in utres veteres |
s-226
| alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt |
s-227
| sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur |
s-228
| et nemo bibens vetus statim vult novum |
s-229
| dicit enim |
s-230
| vetus melius est |
s-231
| erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum |
s-232
| et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia |
s-233
| hic peccatores recipit et manducat cum illis |
s-234
| et ait ad illos parabolam istam dicens |
s-235
| quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam |
s-236
| et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens |
s-237
| et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis |
s-238
| congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat |
s-239
| dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia |
s-240
| aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat |
s-241
| et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens |
s-242
| congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram |
s-243
| ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente |
s-244
| ait autem |
s-245
| homo quidam habuit duos filios |
s-246
| et dixit adulescentior ex illis patri |
s-247
| pater da mihi portionem substantiae quae me contingit |
s-248
| et divisit illis substantiam |
s-249
| et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose |
s-250
| et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere |
s-251
| et abiit et adhesit uni civium regionis illius |
s-252
| et misit illum in villam suam ut pasceret porcos |
s-253
| et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant |
s-254
| et nemo illi dabat |
s-255
| in se autem reversus dixit |
s-256
| quanti mercennarii patris mei abundant panibus |
s-257
| ego autem hic fame pereo |
s-258
| surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi |
s-259
| pater peccavi in caelum et coram te et iam non sum dignus vocari filius tuus |
s-260
| fac me sicut unum de mercennariis tuis |
s-261
| et surgens venit ad patrem suum |
s-262
| cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum |
s-263
| dixit que ei filius |
s-264
| pater peccavi in caelum et coram te |
s-265
| iam non sum dignus vocari filius tuus |
s-266
| dixit autem pater ad servos suos |
s-267
| cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes |
s-268
| et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est |
s-269
| et coeperunt epulari |
s-270
| erat autem filius eius senior in agro |
s-271
| et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum |
s-272
| et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent |
s-273
| is que dixit illi |
s-274
| frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit |
s-275
| indignatus est autem et nolebat introire |
s-276
| pater ergo illius egressus coepit rogare illum |
s-277
| at ille respondens dixit patri suo |
s-278
| ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii |
s-279
| et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer |
s-280
| sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum |
s-281
| at ipse dixit illi |
s-282
| fili tu semper me cum es et omnia mea tua sunt |
s-283
| epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est |
s-284
| post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis |
s-285
| est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens |
s-286
| in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum |
s-287
| erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua |
s-288
| hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei |
s-289
| vis sanus fieri |
s-290
| respondit ei languidus |
s-291
| Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam |
s-292
| dum venio enim ego alius ante me descendit |
s-293
| dicit ei Iesus |
s-294
| surge tolle grabattum tuum et ambula |
s-295
| et statim sanus factus est homo |
s-296
| et sustulit grabattum suum et ambulabat |
s-297
| erat autem sabbatum in illo die |
s-298
| dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat |
s-299
| sabbatum est |
s-300
| non licet tibi tollere grabattum tuum |
s-301
| respondit eis |
s-302
| qui me fecit sanum ille mihi dixit |