s-101
| et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis |
s-102
| et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum |
s-103
| cum que ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo et non admisit eum sed ait illi |
s-104
| vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui |
s-105
| et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus |
s-106
| et omnes mirabantur |
s-107
| et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare |
s-108
| et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius et deprecabatur eum multum dicens quoniam |
s-109
| filia mea in extremis est |
s-110
| veni |
s-111
| inpone manus super eam ut salva sit et vivat |
s-112
| et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum |
s-113
| et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua ne c quicquam profecerat sed magis deterius habebat cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius |
s-114
| dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero |
s-115
| et confestim siccatus est fons sanguinis eius |
s-116
| et sensit corpore quod sanata esset a plaga |
s-117
| et statim Iesus cognoscens in se met ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat |
s-118
| quis tetigit vestimenta mea |
s-119
| et dicebant ei discipuli sui |
s-120
| vides turbam conprimentem te et dicis |
s-121
| quis me tetigit |
s-122
| et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat |
s-123
| mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem |
s-124
| ille autem dixit ei |
s-125
| filia fides tua te salvam fecit |
s-126
| vade in pace et esto sana a plaga tua |
s-127
| adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est |
s-128
| quid ultra vexas magistrum |
s-129
| Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo |
s-130
| noli timere |
s-131
| tantum modo crede |
s-132
| et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi |
s-133
| et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum |
s-134
| et ingressus ait eis |
s-135
| quid turbamini et ploratis |
s-136
| puella non est mortua sed dormit |
s-137
| et inridebant eum |
s-138
| ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui se cum erant et ingreditur ubi erat puella iacens |
s-139
| et tenens manum puellae ait illi |
s-140
| talitha cumi quod est interpretatum |
s-141
| puella tibi dico |
s-142
| surge |
s-143
| et confestim surrexit puella et ambulabat |
s-144
| erat autem annorum duodecim |
s-145
| et obstipuerunt stupore maximo |
s-146
| et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret |
s-147
| et dixit dari illi manducare |
s-148
| factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth |
s-149
| et vidit duas naves stantes secus stagnum |
s-150
| piscatores autem descenderant et lavabant retia |
s-151
| ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum |
s-152
| et sedens docebat de navicula turbas |
s-153
| ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem |
s-154
| duc in altum et laxate retia vestra in capturam |
s-155
| et respondens Simon dixit illi |
s-156
| praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus |
s-157
| in verbo autem tuo laxabo rete |
s-158
| et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam |
s-159
| rumpebatur autem rete eorum |
s-160
| et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos |
s-161
| et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur |
s-162
| quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens |
s-163
| exi a me quia homo peccator sum Domine |
s-164
| stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis |
s-165
| et ait ad Simonem Iesus |
s-166
| noli timere |
s-167
| ex hoc iam homines eris capiens |
s-168
| et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum |
s-169
| et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens |
s-170
| Domine si vis potes me mundare |
s-171
| et extendens manum tetigit illum dicens |
s-172
| volo |
s-173
| mundare |
s-174
| et confestim lepra discessit ab illo |
s-175
| et ipse praecepit illi ut nemini diceret |
s-176
| sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis |
s-177
| perambulabat autem magis sermo de illo |
s-178
| et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis |
s-179
| ipse autem secedebat in deserto et orabat |
s-180
| et factum est in una dierum |
s-181
| et ipse sedebat docens |
s-182
| et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem |
s-183
| et virtus erat Domini ad sanandum eos |
s-184
| et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus |
s-185
| et quaerebant eum inferre et ponere ante eum |
s-186
| et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum |
s-187
| per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum |
s-188
| quorum fidem ut vidit dixit |
s-189
| homo remittuntur tibi peccata tua |
s-190
| et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes |
s-191
| quis est hic qui loquitur blasphemias |
s-192
| quis potest dimittere peccata nisi solus Deus |
s-193
| ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos |
s-194
| quid cogitatis in cordibus vestris |
s-195
| quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula |
s-196
| ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata |
s-197
| ait paralytico |
s-198
| tibi dico |
s-199
| surge |
s-200
| tolle lectum tuum et vade in domum tuam |