s-202
| si non fastidis, veni; |
s-203
| Una bibamus. |
s-204
| Illa, quae arebat siti, Simul cognovit vocem laudari suam, Cupide advolavit. |
s-205
| Sic viva quod negarat tribuit mortua. |
s-206
| Minerva admirans, quare steriles sumerent Interrogavit. |
s-207
| Causam dixit Iuppiter: |
s-208
| At mehercules narrabit quod quis voluerit, Oliva nobis propter fructum est gratior. |
s-209
| O nata, merito sapiens dicere omnibus! |
s-210
| Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria. |
s-211
| Nihil agere quod non prosit fabella admonet. |
s-212
| Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens Cantus luscinii quod sibi non tribuerit; |
s-213
| Tunc consolandi gratia dixit dea: |
s-214
| Nitor smaragdi collo praefulget tuo Pictis que plumis gemmeam caudam explicas. |
s-215
| Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus, Tandem que invenit ubi lucernam accenderet. |
s-216
| Tum circumeunti fuerat quod iter longius Effecit brevius: |
s-217
| namque recta per forum Coepit redire. |
s-218
| Hominem inquit quaero, et abiit festinans domum. |
s-219
| Hoc si molestus ille ad animum rettulit, Sensit profecto se hominem non visum seni, Intempestive qui occupato alluserit. |
s-220
| Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens, Primum ne videar esse tibi molestior, Distringit quem multarum rerum varietas; |
s-221
| exhibe vocis fidem. |
s-222
| Nam vita morti propior est cotidie, Et hoc minus perveniet ad me muneris, Quo plus consumet temporis dilatio. |
s-223
| Si cito rem perages, usus fiet longior: |
s-224
| Fruar diutius, si celerius coepero. |
s-225
| olim senio debilem Frustra adiuvare bonitas nitetur tua, Cum iam desierit esse beneficium utile Et mors vicina flagitabit debitum. |
s-226
| Stultum admovere tibi preces existimo, Proclivis ultro cum sit misericordia. |
s-227
| Saepe impetravit veniam confessus reus: |
s-228
| Quanto innocenti iustius debet dari? |
s-229
| Tuae sunt partes; |
s-230
| fuerunt aliorum prius, Dein simili gyro venient aliorum vices. |
s-231
| Excedit animus quem proposuit terminum; |
s-232
| Sed difficulter continetur spiritus, Integritatis qui sincerae conscius A noxiorum premitur insolentiis. |
s-233
| apparebunt tempore. |